IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(f) Secundo dico quod planetae, etc. Hic proponit Doctor secundam conclusionem secundum ordinem suum, sed secundum ordinem a me propositum est tertia conclusio, scilicet quod Planetae et stellae agant in mixta imperfecta, qualia sunt fulgura, coruscationes, grando, pluvia, Cometae et similia. Haec est communis, et patet maxime de Cometis, qui habent motum particularem ab Aquilone ad Austrum, et hoc non nisi quia attrahunlur a stellis a quibus generantur. Patet etiam in aliis impressionibus, quia nulli potest aptius generatio earum adscribi, quam stellis, quarum virtute materia earum, ex qua scilicet fiunt, trahitur nonnunquam ad locum, in quo generantur istae impressiones.
Quod si quaeratur si hi effectus proveniat a causis caelestibus, quae naturaliter determinantur ad agendum, et ordinatissimo ac certissimo modo semper applicantur suo tempore uniformiter, cur Astrologi, qui cognoscunt quomodo moventur, non cognoscant quando et quoties hi effectus ab illis proveniunt? Respondet Doctor, quia ignorant, quae particulares stellae habent illam virtutem, aut quot ex ipsis debeant concurrere; et quia multa alia possunt impedire hic et nunc, ne sequantur effectus alias secuturi, ut si materia tanta hodie a Sole elevanda in hac parte aeris dissiparetur per nimium ventum, ferreturque ad aliam partem, ubi impediret effectum, quia alias ibi esset producendus per stellas. Deinde licet sciant Astrologi multa de motibus stellarum et earum concursibus, ignorant tamen plurima, et facile hinc in praedictione horum effectum naturalium decipi possunt. Addidit tamen Doctor, et id valde probabile est, quod Angeli naturaliter possint cognoscere quando essent hujusmodi effectus producendi, ut quando esset futurus Cometa, quando pluvia, quando grando, etc. Sed et boni etiam Astrologi salis bonam conjecturam habere possunt de hujusmodi effectibus, saltem de iis qui frequentius accidunt, ut de pluvia, gelu, ventis, serenitate.
(g) Tertio dico quod habent, etc. Tertia conclusio Doctoris, seu potius quarta, est, quod stellae habent actionem in mixta perfecta, qualia sunt metalla auri, argenti, etc. quae in viceribus terrae communiter generantur. Haec est communis, et probatur, quia nullae causae sufficientes ad metallorum hujusmodi productionem assignari possunt absque caelestium corporum influxu; neque enim ipsa terra sufficit, neque aliae causae adjacentes possunt ostendi. Deinde nihil impedit quominus caelestia corpora habeant virtutem activam in haec mixta, et magna eorumdem mixtorum perfectio videtur exigere tam perfectas causas. Fatendum quidem est certam causarum sublunarium dispositionem requiri ut metalla producantur, quia alias ubique producerentur contra experientiam, sed illa per se non sufficit absque caelestium corporum in fluxu.