IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Quarto dico quod habent, etc. Hic plures simul involvit Doctor conclusiones, quae claritatis causa etiam seorsim proponendae videntur, sit ergo:
Quinta conclusio : Corpora caelestia concurrunt ad productionem viventium perfectorum, non tamen possunt tanquam causae principales illa producere. Haec est communis, et prima pars patet ex Philosopho a. Physic. text. 26. Sol et homo generant hominem. Ratio etiam est deducenda a priori quidem ex dependentia naturali causarum inferiorum a superioribus, in ordine ad hujusmodi praesertim effectus, quorum productio praerequirit longam praeparationem et dispositionem materiae ad formam ; et quemadmodum sunt aliqua sidera, quae formando foetui sunt obnoxia, ut patet experientia, ita certe alia sidera sunt dicenda ad ejus formationem propitia. Secunda pars patet, quia semper ad generationem hujusmodi animalium debent concurrere necessario aliae causae sublunares, vel perfectiores vel aeque perfectae, quibus propterea principalis causalitas attribui potest absque inconvenientia, unde potius illis attribui debet quam astris. Voco autem hic cum omnibus animalia perfecta illa, quae semper requirunt actionem generativam aliorum animalium mediante effusione seminis, ad differentiam aliorum animalium, quae absque simili propagatione quandoque generantur, ut sunt ranae, vespae, muscae, et similia, quae propterea animalia imperfecta nuncupantur, et de quorum productione magna est inter Philosophos quaestio. Aliqui enim existimant corpora caelestia esse causas principales productivas hujusmodi animalium, quando producuntur sine generatione seminali. Aii vero id negant dicentes, ea esse tantum causas dispositivas. Cum autem quaeritur ab ipsis, quaenam sit causa principalis; magna pressi difficultate varie respondet. Quidam nempe asserunt causam principalem esse quamdam formam abstractam et separatam, quam vocant datricem formarum, sic Themistius et Avicenna apud Averroem
12. Metaph. com. 18. Sed nemo non videt commentitiam esse hanc formam, si non dicatur esse Intelligentia, aut Angelus, eamdemque difficultatem esse de illa ac de ipso caelo.
Si autem diceretur esse Angelus, S. Thomas 1. part. quaest. 110. probat Angelum non posse tanquam causam principalem producere compositum aliquod corporeum, quia Angelus non est similis tali composito, aut formaliter, ut patet, aut virtualiter, quandoquidem non contineat in virtute sua materiam. Verum haec ratio non satisfacit, quia ut Angelus produceret compositum, sufficeret quod includeret virtualiter formam, nam alias nulla creatura posset producere compositum materiale, cum nulla creatura possit includere virtualiter materiam, quae non potest produci, nisi per creationem, secundum omnes. Deinde certum est quod causa producens compositum non magis debeat includere virtualiter materiam ipsius, quam causa principalis, in cujus virtute causa instrumentalis producit illud compositum, sed secundum D. Thomam 1. part. quaest. 70. art. 3. et ad 3. quaest. 6. de potentia art. 3. Intelligentia assistens caelo est causa principalis, in cujus virtute caelum producit ista animalia; ergo ut produceret immediate compositum, non deberet includere virtualiter materiam ipsius, sicut nec debet includere illam, ut caelum in virtute ejus producat illud compositum.
Aliter ergo impugnatur illa sententia, quae diceret quod causa principalis productiva animalium imperfectorum sit Angelus, quia Angeli secundum Theologos communiter non habent ullos effectus particulares corporeos in corpora praeter motum localem, ut supponi debet hic ex materia de Angelis. Si tamen haberent virtutem producendi alios effectus corporeos, profecto coelum non deberet dici producere ista animalia in virtute ipsorum, sed posset tamen bene esse causa concurrens dispositive, non tamen in virtute Angeli, sed in virtute sua propria, cum nullam prorsus virtutem recipiat ab Angelo, sed solummodo motum localem, qui tantum est conditio applicans localiter.
Alii dicunt causam principalem productivam animalium imperfectorum esse alia similia animalia, verbi gratia, causam principalem productivam ranae esse aliam ranam, in virtute cujus coelum producit illam ranam. Dicunt vero non esse aliquam determinatam ranam, quae sit causa productiva sed aliquam indeterminatam, determinari vero a Deo, quaenam sit quae actu sit causa principalis.
Verum haec philosophia minus placet quam praecedens, quae productionem adscribit Angelis, nam quamvis nulla demum rana existeret realiter in rerum natura, et corpora coelestia applicarentur eodem modo quo applicantur, quando producitur rana sine propagatione seminis, profecto produceretur rana; ergo tum causa principalis productiva non est rana aliqua determinata aut indeterminata. Probatur consequentia, quia causa realiter non existens non potest esse causa principalis, cui actualis productio effectus attribui debet. Confirmatur primo, quia causa principalis effectus debet habere aliquem influxum in effectum mediatum vel immediatum, alias nulla prorsus esset ratio, cur potius illa quam alia causa diceretur principalis: sed quando producitur rana absque propagatione seminis, nulla alia rana habet ullum influxum mediatum, aut immediatum in illam ranam, ut patet, quia posset contingere ut nec tum existeret ulla alia rana, nec antea unquam extiterit, nec postea etiam esset extitura.
Evidens autem est, quod res possibilis, ut possibilis praecise, non possit habere ullum influxum realem mediatum, aut immediatum in effectum aliquem realem.
Confirmatur secundo, quia etiamsi rana non esset productiva alterius ranae, sed esset omnino animal sterile, sicut mula est, profecto non eo minus produceretur rana per actionem corporum caelestium, sicut de facto producitur, sed in tali casu certum est quod alia rana non esset causa productiva ullo modo ejus ; ergo nec de facto debet dici causa ejus, quando producitur per istorum corporum actionem absque propagatione seminali.
Confirmatur tertio, quia si virtus generativa hominis tribueretur lapidi a Deo, et ea mediante lapis produceret hominem, profecto alius homo non deberet dici causa, aut principalis, aut ullo modo istius hominis producti, quamvis alicui homini connaturaliter deberetur ista virtus, ut est evidens ; ergo quamvis alicui ranae connaturaliter loquendo deberentur istae qualitates, quibus disponitur materia ex qua fit rana, aut productio istarum qualitatum, tamen si de facto ista productio non competat ipsis, sed Soli, aut alii causae, non debet dici quod rana illa producat ranam a Sole productam, sed tantum quod posset et deberet connaturaliter illam producere.
Haec confirmatio deservit ad impugnationem fundamenti adversariorum, qui propterea dicunt ranam esse causam principalem istius productionis, quia connaturaliter exigit qualitates dispositivas ad productionem illam, seu quia connaturaliter exigit producere illas qualitates. Contra quod etiam praeterea facit, quod falsum sit ranam magis exigere connaturaliter producere illas qualita tes, quam exigunt corpora caelestia taliter applicata. Deinde certum est quod rana non exigat producere illas qualitates, nisi mediante semine; ergo quando producuntur ista qualitates absque semine, non debet dici quod rana producat illas.
Sed longius quam par est immoror in hujus sententiae impugnatione, quae si vera esset, tam posset dici, quod homo existens produceret hominem quam homo existens, et quod filius producat de facto suum patrem, quia in hac sententia sufficit ut dicatur producere, quod exigat connaturaliter virtutem generativam ejus, et qualitates concurrentes ad ejus generationem. Certum est autem quod unusquisque homo, atque adeo filius, tam exigat illam virtutem, et illas qualitates, ac productionem quamcumque ipsis competentem, quam rana non existens exigere possit productionem ranae, quae producitur sine propagatione seminali.
Alii ergo tenent corpora caelestia esse causas principales istorum animalium, non solum quatenus principaliter producunt dispositionem ultimam ad animas eorum, sed etiam quatenus principaliter producunt ipsamet animas eorum, ita Marsilius 1. quaest. 1. art. 2. Aversa quaest. 35. sect. 8. Contra hanc sententiam solum occurrit quod communiter supponatur ab omnibus Philosophis et Theologis, quamlibet animam, cum sit principium alicujus vitae, nobiliorem ac perfectiorem esse quam ulla alia forma substantialis, sicut et quodlibet vivens esse perfectius quolibet non vivente. Hoc autem supposito certum esse debet, cum nullum astrum, aut caelum sit vivens, nullum ex ipsis producere posse ullum vivens, aut ullam consequenter animam, quia evidens est causam principalem debere esse ad minus tam perfectam, quam sit effectus ab ipsa producibilis, loquendo de causa principali totali, de qua hic agimus.
Nec valet dicere quod verum quidem sit caelum esse imperfectius quolibet vivente perfecto, praesertim sensitivo, quod scilicet solum natum sit produci per generationem, non vero quolibet viventi imperfecto sensitivo ; hoc, inquam, nihil valet, quia si admittatur caelum esse perfectius ullo viventi sensitivo, verbi gratia, rana aut musca, nihil relinquitur fundamenti ad probandum quod non sit perfectius vivente quolibet sensitivo, etiam perfecto non rationali, ut equo et leone, quia majoritas illa perfectionis, quae est inter utrumque genus viventis, non est tanta nec talis, ut ex ea praecise possit argui, quod vivens habens illam esset perfectius caelo.
Si quis autem universaliter negaret caelum esse imperfectius ullo vivente sensitivo et vegetativo, non rationali, profecto difficulter impugnari posset meo judicio, aliter quam auctoritate communis sententiae, et Sancti Augustini, qui lib. de vera et falsa religione cap. 19. ait: Non enim qualiscumque moles, quanquam ista visibili luce praefulgeat, si vita careat magni aestimanda est, quaelibet namque viva substantia cuilibet non vivae substantiae naturae lege praeponitur. Unde in lib. de duabus animabus cap. 4. dicit muscam Soli esse praeferendam. Porro haec communis sententia tanti Patris auctoritate comprobata, facit sententiam hanc improbabiliorem, praesertim cum nulla sit ratio pro illa nisi negativa, quod scilicet non constet caelos esse imperfectiores animalibus quibusque sensitivis. Itaque ut resolvamus hanc difficultatem, sit:
Conclusio sexta : Corpora caelestia producunt ultimam dispositionem ad animalia imperfecta producenda, verbi gratia, ad ranam, muscam, et similia;non vero producunt ipsosmet animas earum tanquam causa principalis, sed earum productio adscribi debet ipsimet Deo specialiter supplenti defectum causae secundae potentis eas producere. Haec est Scotistarum communiter cum Doctore hic, qui non aliam actionem tribuit caelis in ordine ad animata, quam actionem alterativam ad qualitatem disconvenientem vel convenientem animae eorum, asserens hac ratione caelos concurrere ad animatorum generationem et corruptionem ; ad generationem quidem quatenus producunt qualitatem convenientem, hoc est, dispositivam ad receptionem animae: ad corruptionem autem quatenus producunt qualitatem disconvenientem. Est etiam conclusio Fonsecae 7. Met. cap. 7. quaest. 2. Suarez disp. 18. sed. 2. Ruvii 2. de caelo cap. 3. quaest. 2. Et prima pars patet experientia, quia ad actionem particularem causarum caelestium disponitur materia ex qua fit rana, ad formam ranae sic, ut producatur illa forma, nec est ullum inconveniens in asserendo quod illa productio adscribatur illis corporibus, nec aliquae aliae causae assignari possunt, quibus potius esset adscribenda. Secunda pars etiam patet ex dictis, quia caeli sunt imperfectiores illis animantibus.
Tertia denique pars non minus patet, quia ex suppositione sententiae communis, quod scilicet Angeli non possint immediate per se habere ullam actionem physicam in corpora, praeter loco motivam. nulla alia causa relinquitur, quae possit producere illas formas praeter Deum, neque est inconveniens (ut supponit Aversa male) ad Deum recurrere deficientibus causis secundis, imo id est conveniens naturis rerum, et suavi ipsius dispositioni in se recipientis defectus causarum secundarum supplere.
Conclusio septima : Corpora caelestia non habent aliquam actionem directam in animam intellectivam, bene tamen indirectam, tum quoad intellectum, tum quoad
voluntatem. Haec est Doctoris hic cum suis, et D. Thomae 1. part. quaest. 115. quos sequuntur Theologi et Philosophi communiter ; et quoad primam partem est contra Priscilianistas et judiciariae Astrologiae professores, eosque qui illis fidem adhibent. Probatur quoad illam primam partem, quia anima rationalis est omnino spiritualis et indivisibilis; ergo nullam actionem habere potest in illam aliqua causa corporea. Probatur secundo, quia anima non est capax aliarum qualitatum quam intellectionum, volitionum, habituum, specierum intelligibilum et passionum laetitiae, tristitiae, similiumque, quae causantur ab objectis cognitis talibus vel talibus ; neque enim assignari potest, quas alias qualitates recipere possit, nec ulla est experientia quod alias recipit. Sed certum est quod coelestia corpora non habent particularem vim directam ad hujusmodi qualitates producendas, species enim intelligibiles non sunt natae produci nisi ab objectis, quorum sunt species, actus non sunt nati produci, nisi a potentiis mediantibus his speciebus. Habitus solum producuntur mediantibus actibus (loquendo de naturalibus et acquisitis, supernaturales autem a solo Deo sunt producibiles), et passiones demum solum produci possunt ab objecto taliter vel taliter proposito per intellectum. Secunda pars conclusionis patet quoad intellectum, quia certum est corpora coetestia posset alterare organa sensitiva, et bene vel male illa disponere ad exercendas functiones suas, et hinc fit ut luna habeat particularem influxum in phreneticos, qui propterea lunatici vocantur. Sed non minus certum est juxta bonam vel malam sensuum dispositionem, intellectum bene vel male posse discurrere, hominesque esse melioris vel pejoris ingenii: ergo indirectam habent corpora coelestia actionem in animam quoad intellectum, quatenus scilicet agendo in organa sensuum impedit, vel juvat intellectum in suis operationibus. Probatur eadem pars quoad voluntatem, quia exploratum est juxta variam dispositionem corporis, aliquos esse magis inclinatos ad haec, vel illa vitia et virtutes, et his inclinationibus aliquo modo impelli voluntatem ad actus illarum virtutum ac vitiorum, sed non minus compertum est corpora coelestia suis infiuxibus posse causare istas dispositiones; ergo agere possunt indirecte in animam rationalem quoad voluntatem.
Conclusio octava : Corpora caelestia non habent ullum influxum directum aut indirectum in voluntatem, ita ut necessitent ipsam ad suas actiones. Haec est communis cum Scoto hic, et patet ex omnibus locis Scripturae et Patrum, quibus probatur dari liberum arbitrium in hominibus pro hoc statu. Et hinc patet, quamvis Astrologi judiciarii possint cognoscere ex influxu astrorum inclinationes particulares hominum, et hinc etiam praedicere multa futura conjecturabiliter; nullo tamen modo eos posse scire certo et infaillibiliter ullum effectum determinate futurum, qui dependet a libera voluntate ullo modo, quare cum dignitatum collatio, mors etiam et vita dependet a tali voluntate, quatenus nullus est qui non possit occidi ab aliquo si vellet, omnino stupidum est credere Astrologis asserentibus aliquem victurum tot annis, moriturum morte naturali, consecuturum tot et tales dignitates. Sed nec admodum certam possunt habere conjecturam ex influxu coelorum de illismet inclinationibus particularibus, quia multae aliae possunt adesse circumstantiae particulares et influxus aliarum causarum, quibus impediri possit influxus ille coelorum, qui alias esset; unde ulterius patet nec probabilem quidem conjecturam posse praedictos Astrologos habere de effectibus liberis dependentibus ullo modo a voluntate. Quare merito Astrologia illa judiciaria prohibita est, quoad se extendit ad judicium ferendum de hujusmodi effectibus.
Quaeres, an astra habeant producere hos effectus, quos ipsis adscribimus per lucem et motum tantummodo ? an vero habeant etiam aliquas influentias occultas praeter has qualitates sensibiles, quibus mediantibus illos producant.
Quod per solum lumen et motum sine ullis aliis occultis qualitatibus, tenent Averroes 2. caeli, com. 42. Zimarra Theoremate 45. Mirandul mus, Sirenus, Zabbarel, Piccolom. et alii. Quod vero non agant per solum lumen et motum, sed etiam per calorem et frigus, et alias etiam qualitates occultas, communis est sententia Philosophorum cum Doctore hic, ac D. Thoma caeli lect. 10. D. Bonaventura et Richardo in hac distinctione, quos sequuntur Conimbricenses 2. caeli cap. 3. quaest 3. Ruvius ibid. quaest. 2. Aversa quaest. 35. Probatur haec communis sententia, quia primo incredibile prorsus est quod per unam qualitatem lucis cum quocumque motu possint caeli producere tam varios effectus quam producunt. Secundo, quia producunt mineralia in visceribus terrae, sed ad illa viscera non pertingit lumen aut lux. Dices pertingere tamen calorem, qui calor producitur per lucem a caelis. Sed quamvis Conimbricenses existiment calorem a caelis per lucem produci, id nullo modo videtur mihi credibile; tum quia nihil impedit quo minus calorem ipsum immediate producerent ; tum quia caeli eodem modo producunt frigus quo calorem, sed frigus non producunt per lucem, ut patet; ergo nec calorem. Confirmatur hoc, quia non est verisimile quod per unam qualitatem lucis formas tam contrarias producant, quam sunt frigus et calor.
Probatur tertio, quia magnes trahit ferrum per qualitates aliquas occultas ; ergo agere per tales qualitates convenit corporibus, sed certe nullis potius quam caelestibus. Confirmatur quia non est probabile quod ulla qualitate sensibili ursa minor trahat ad se magnetem, aut Solheliotropii, aut Scorpionarii flores ; sed isti motus omnino tam debent tribui qualitati alicui occultae illis impressae quam motus ferri, et idem dicendum de motu quo mare fluit, et aliis multis similibus effectibus. Adde ad haec, nullo prorsus fundamento inniti adversarios, quod responsione dignum sit, ut mirum sit eos a communiori recedere sententia.