IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(i) Ad primum argumentum, etc. Respondet ad argumenta principalia, quorum primum erat: Agens et patiens debent esse simul vel immediate vel mediate, hoc est, mediante qualitate producta ab agente per totum medium interpositum inter ipsum et agens ; corpora caelestia non sunt sic simul cum inferioribus, ergo non possunt agere in illa. Probatur minor, quia certum est quod immediate corpora caelestia non sint simul, hoc est, contigua aut continua visceribus terrae, verbi gratia, aut materiae illi, quam disponunt ad formam ranae. Deinde aeque certum est quod non producat firmamentum, verbi gratia, talem qualitatem, qualem producit in corpore sublimari, in quod agit in toto medio interjacenti, quia non producit talem in coelis intermediis inferioribus, cum non sint capaces talis actionis, aut qualitatis. Respondet Doctor negando minorem, quia ad hoc ut agens, et patiens sint simul sufficienter mediante medio, non requiritur quod talis qualitas producatur per totum medium, qualis producitur in passo, sed sufficit quod aliqua qualitas in ipso producatur (si tamen hoc ipsum necessario semper requiratur). Certum autem est astra firmamenti per omnes inferiores coelos diffundere lumen, unde mediante lumine illo sunt simul sufficienter cum aere, et mediante hoc, ac qualitatibus per ipsum diffusis usque ad viscera terrae, tam sunt sufficienter simul cum istis visceribus, quam requiritur ut agant in illis visceribus.
Adde posse dici, quod qualitates occultas, quibus mediantibus agit caelum in inferiora corpora, diffundat per omnes caelos inferiores : et sic etiam posset dici quod piscis stupefaciens manum piscatoris mediante reti, producat illam qualitatem stupefactivam in ipso reti, quamvis in illo non habeat illam vim, quia non est capax istius effectus. Nec hoc est contra Doctorem hic dicentem quod illa qualitas non producatur ab illo pisce in reti ; non enim necesse est quod velit illam qualitatem non esse in reti productam secundum se, sed tantum quod non sit ibi producta quantum ad effectum stupefactionis. Itaque quemadmodum in sententia communiori species visibiles diffunduntur a coloribus per totum aerem, cum tamen deserviant ad visionem quae producitur in oculo, ita posset dici quod qualitates occultae productae a caelis producantur per totum medium, cum tamen deserviant solummodo ad producendos effectus particulares in subjectis aliquibus determinatis capacibus effectuum illorum.
Secundum argumentum est, quod tollerentur contingentia. Respondet negando sequelam, quia voluntas tam divina quam humana, cum sit libera, non obstante quacumque coeli actione potest pro libitu suo applicare causas secundas, illa quidem omnes, haec aliquas, sic ut contingenter possint oriri aliqui effectus, qui alias non acciderent.
Tertium argumentum est : vel agerent per motum, vel per formam absolutam ac permanentem ; non primum, quia motus localis formaliter est respectus, respectus autem non est productivus formarum absolutarum, quas coeli in inferioribus producunt; non secundum, quia sic cessante motu agerent, contra Philosophum dicentem 8. Physic. et 2. Generat. quod cessante primo motu cessarent omnes alii motus. Respondet quod agant per formam absolutam, sive substantialem sive accidentalem, et quod possunt agere quamvis nullo modo moverentur localiter. Ad auctoritatem Philosophi in contrarium, respondendum quod non velit omnes motus omnino cessaturas, eo ipso quo cessarent motus coelestes; esset enim absurdissimum dicere quod Sol cessans non posset illuminare aerem sibi suppositum, aut quod ignis non calefaceret. Sed vult solum quod motus principales generationum viventium cessarent, quod verissimile est, quia isti motus dependent a variis Planetarum et coelorum influxibus, qui non possent ipsis exhiberi debito modo, si coelum quiesceret, ex eo quod ipsimet coeli non applicarentur ipsis unum post alterum, sicut requiritur.
FINIS TOMI DUODECIMI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADDINGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS DE OBSERVANTIA. ACCURATE RECOGNITA
TOMUS TERTIUSDECIMUS
QUAESTIONES IN SECUNDUM LIBRUM SENTENTIARUM a distinctioni decima quinta tuque ad quadragesimam quartam.
PARISIIS APUD VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DELAMBRE, 13
R. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
QUAESTIONES
IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
CUM COMMENTARIIS R. P. F. FRANCISCI LYCHETI BRIXIENTIS, EJUSDEM ORDINIS OLIM MINISTRI GENERALIS,
ET SUPPLEMENTO R. P. F. JOANNIS PONCII HIBERNI IN COLLEGIO ROMANO S. ISIDORI FF. MINORUM HIBERNORUM THEOLOGIAE PRIMARII PROFESSORIS.