IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Opinio Avicennae, elementa manere in mixto substantialiter, remissis tamen eorum qualitatibus. Sed Commentator tenet elementa vere manere in mixto, sed remissa tam quoad substantiam quam quoad qualitates. Probat duabus rationibus, facitque contra se tres instantias, quibus respondet, sed Doctor solutiones redarguit efficaciter et clare.
Hic est una (d) opinio Avicennae, quam recitat Commentator 3. Coeli et Mundi com. 67. et primo de Gen. cap. de mixtione, quod elementa manent in mixto secundum substantiam, non remissa, sed secundum qualitates sunt remissa.
(e) Contra illud arguit Commentator, quod si elementa remittantur secundum qualitates, quod etiam remittantur secundum substantiam. Primo, idem est judicium de toto et de parte: ergo si qualitas potest remitti secundum partem, manente substantia elementi omnino non remissa, eadem ratione potest elementum remanere secundum substantiam, amissa tota qualitate, et sic posset esse ignis et non calidus, ideo ponit ipse substantiam elementi remitti, sicut et qualitatem, probat autem quod elementum aliqualiter manet, sed tamen secundum substantiam remissam, primo sic : Elementum (f) est ex quo componitur res, et in ea manet 5. Metaph. ergo substantia elementi manet, licet remissa. Secundo sic : Si elementa non manerent in mixto, sed omnino corrumperentur, adveniente forma mixti, sequeretur quod materia prima immediate susciperet omnem formam sine ordine.
Sed ipse arguit contra (g) se tripliciter, primo sic : Quia tunc forma mixti adveniret enti in actu, composito ex materia et forma elementari , et sic esset forma accidentalis.
Item, contra hoc quod dicit formam substantialem remitti, arguit , quia nulli formae intendi convenit, et remitti, nisi accidentali: ergo forma elementaris accidentalis esset.
Item, quod non maneat forma elementaris, probat sic, quia oportet receptivum denudari a natura recepti: ergo oportet materiam carere omni forma substantiali, ad hoc quod possit aliam recipere ut formam mixti.
Ad istud ultimum respondet Commentator sic : Quod non oportet ipsum denudari a toto genere receptivi, sed oportet denudari a natura specifica recepti.
(h) Contra, tunc materia sub forma aquae existens, posset recipere formam ignis. Sed ad hoc innuit responsionem in fine Commenti, quia omnes formae elementares sunt ejusdem ordinis in substantialitate, sic autem non sunt formae elementares cum formis mixtorum, et tunc major debet intelligi, quod necesse est receptivum denudari ab omni forma ejusdem ordinis et ejusdem generis
Physici, ad hoc quod aliquam illarum recipiat, sed non oportet quod denudetur ab omni forma alterius ordinis. Unde dicit, quod non oportet recipiens denudari a toto genere ejus quod debet recipere, sed tantum ab eis, quae sunt ejusdem generis proximi, non autem remoti, et ideo non potest materia, manente forma unius elementi quantumcumque remissi, recipere aliam formam elementarem, quia tunc non esset mixtio, et ideo dicit quod oportet materiam denudari ab omni forma ejusdem generis proximi et ejusdem ordinis, si debeat aliquod eorum recipere: hujusmodi sunt formae elementares inter se, non in comparatione ad mixtum. Si haec responsio valet, sequitur quod lapis existens lapis, possit recipere animam intellectivam.
Ad aliam objectionem respondet, quod formae elementares sunt sicut mediae inter formas substantiales et accidentales, ideo utriusque habent proprietates, et ideo possunt intendi et remitti. Utrum autem forma substantialis possit intendi, hoc non tractabitur modo.
(i) Quod autem necesse sit ipsas intendi ad intensionem qualitatum, vel remitti ad remissionem, non concludit ratio Commentatoris, nam cum dicit, quod eadem est ratio totius et partis qualitatis, verum est inter se comparata, sed non oportet respectu tertii, nam quantum ad esse in subjecto necessario vel contingenter, vel concomitari subjectum, non est eadem ratio totius caloris et partis caloris: subjectum enim sive elementum habet talem qualitatem in quadam latitudine, sed non praecise sub tali vel tali gradu. Unde sicut non sequitur, hoc corpus potest esse sine hoc loco et sine illo, ergo pari ratione sine omni ; sic in proposito, non videtur valere ratio Commentatoris.