IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(d) Hic est una opinio Avicennae, quae vult, quod in mixto, puta in lapide, remaneant elementa, puta ignis, secundum substantiam suam nullo modo remissa, sed non remanent secundum qualitates ita intensas, sicut in igne, quando non est pars mixti, sed qualitas ignis, puta caliditas, ut in mixto habet esse remissum.
(e) Contra illud, etc. Et sententia sua stat in hoc, quod si qualitas ignis, puta caliditas, possit remitti secundum aliquem gradum, sequitur etiam quod secundum se totum, et sic poterit esse ignis et non calidus, quod est falsum. Sed ipse Commentator ponit ipsam substantiam elementi remitti sicut et qualitatem.
(f) Elementum. Commentator probat quod elementum aliqualiter maneat secundum substantiam remissam. Et primo auctoritate Philosophi primo Metaph. text. com. 4. qui vult quod elementum est ex quo componitur res, et in ea manet. Elementum, inquit, secundum translationem, dicitur illud ex quo componitur res primo, et est in ea; ergo elementum manet in mixto. Et vide ibi Commentatorem quomodo elementum multipliciter accipiatur.
Secundo probat hoc idem ratione, si elementa non manerent in mixto, sed omnino corrumperentur adveniente forma mixti, sequeretur quod materia prima immediate susciperet omnem formam sine ordine, quod est inconveniens. Sed haec ratio magis declarabitur infra parum ante responsionem illius rationis.
(g) Sed ipse arguit contra se tripliciter, probando quod elementa non maneant in mixto, ut patet tertio Coeli com. 67. ubi arguit sic primo : si elementum manet in mixto, ergo forma mixti adveniret enti in actu composito ex materia et forma elementari, et sic forma mixti esset forma accidentalis. Et ratio Commentatoris est ibi : Dicamus igitur, quod si esset, scilicet quod elementum maneret in mixto, necesse esset ut nullum ens generaretur ab eis diversum in forma substantiali, sed tantum in accidentibus, quia forma, quae advenit enti in actu, scilicet composito ex materia et forma, est forma accidentalis.
Ad hanc rationem respondet Commentator quod bene verum est de forma, quae advenit enti in actu completo, hoc est, enti composito ex materia et forma perfecta, et sic forma ignis in esse perfecto non manet in mixto. Sed non est verum de forma imperfecta, et sic in proposito, elementa manent in mixto tantum secundum formas imperfectas et remissas. Unde sic dicit: et ideo necesse est cum ex eis generaretur una forma, ut corrumpantur formae eorum secundum medietatem, quoniam si corrumperentur secundum totum, tunc prima materia reciperet primo et essentialiter omnes formas, et non reciperet formas compositorum, id est, mixtorum mediantibus istis corporibus, quod est inconveniens apud Commentatorem.
Secunda ratio Commentatoris est contra hoc quod dixit supra, scilicet quod forma substantialis elementaris potest remitti, quia hoc tantum convenit formis accidentalibus, unde sic dicit in littera : Si igitur aliquis dixerit, quod sequitur ex hoc, scilicet quod supra dixit, videlicet quod formae elementares sunt in mixto secundum esse remissum, ex hoc sequitur ''quod subs'antiales recipiant magis et minus, et haec est expositio accidentium non formarum substantialium ; dictum est enim in multis locis, quod formae substantiales non recipiunt magis et minus. ''Haec ille.
Respondet Commentator quod formae substantiales perfectae non suscipiunt magis et minus, tamen formae substantiales, quae se habent medio modo, quales sunt formae elementares in mixto, possunt suscipere magis et minus, unde sic dicit in littera : Dicemus (inquit) quod formae istorum elementorum substantiales sunt diminutae a formis substantialibus perfectis, et quod suum esse est medium inter formas, supple substantiales et perfectas, et accidentia, et ideo non fuit impossibile, ut formae earum substantiales admiscerentur, et proveniret ex collectione earum alia forma, scilicet forma mixti, sicut cum albedo et nigredo admiscentur, fiunt ex eis multi colores, et cum hoc latuit Avicenna, etc. Haec ibi.
Tertia ratio, qua probat Commentator quod forma elementaris non maneat in mixto, est, quia oportet receptivum denudari a natura recepti ; ergo oportet materiam carere omni forma substantiali, ad hoc quod possit aliam recipere, ut formam mixti. Respondet Commentator circa medium commenti, quod non oportet receptivum denudari a toto genere recepti, sed oportet denudari a natura specifica recepti; dicit enim sic : Et dissolutio, inquit, est quia non est necessarium in receptibili, nisi ut non habeat formam quam recipit, non ut non habeat formam omnino. Si enim materia ignis habet formam ignis, stante illa forma, non potest aliam formam ignis recipere; loquitur ergo de eadem forma specifica, et non praecise de eadem numero. Sequitur : quia igitur prima materia est receptibilis omnium formarum non debet habere aliam formam
omnino, elementa vero, quae non sunt receptibilia omnium formarum cum non recipiant se, (patet, quia ignis, ut sic, non recipit formam aquae) non debent denudari a suis formis apud receptiones, sed est necessarium tantum, ut denudentur a formis quas recipiunt, scilicet a formis mixti, et ideo omnis materia habens formam est receptibilis quarumdam formarum tantum. Haec ille.
(h) Contra, tunc materia sub forma aquae existens posset recipere formam ignis, materia enim existens sub una forma potest recipere aliam, sequitur quod ipsa existens sub forma ignis posset recipere formam aquae.
Ad hoc respondet Commentator generaliter, non assignando rationem, ibi cum dicit : Elementa, inquit, quae non sunt receptibilia omnium formarum, cum non recipiant se, etc. Sed specialiter rationem hujus assignat in fine commenti, quare scilicet unum elementum non possit recipere formam alterius elementi, quia formae, inquit, elementorum non recipiunt seipsas cum sint ejusdem generis, contingit quod non generantur ad invicem, nisi cum recipiens exuit formam et recipit formam receptam, et ideo non sunt elementa ad invicem, scilicet receptibilia, scilicet quod unum recipiat formam alterius, vel e contra. Sed hoc non contingit in receptione formarum compositorum, id est, mixtorum, scilicet ut elementa,supple denudentur a suis formis, scilicet elementaribus apud receptionem formarum compositorum, id est, cum recipiunt formas mixtorum, et ratio hujus sequitur, formae enim compositorum, scilicet mixtorum sunt aliae, id est, alterius generis a formis eorum, scilicet elementorum, formae quidem eorum, supple, elementorum, licet sint diversae, ut patet de forma ignis, et forma aquae, tamen eodem ordine sunt in substantialitate, scilicet quod possibile est, ut quaedam sint materiae formarum quarumdam, id est, quod possibile est, quod formae elementares sint materiae receptivae formarum mixtorum. Et dicuntur formae elementares ejusdem ordinis, licet sint specie diversae, quia illae sunt natae immediate informare materiam, nulla alia forma praecedente in materia, sed formae mixtorum sunt tantum natae informare materiam mediantibus formis elementaribus, et ideo dicuntur alterius ordinis a formis elementaribus, et hoc secundum intentionem Commentatoris. Sed quomodo formae mixtorum dicuntur alterius ordinis a formis elementaribus, patebit infra respondendo ad rationem Commentatoris, (i) Quod autem necesse sit ipsas intendi, supple formas substantiales elementorum, ad intensionem qualitatum, non concludit ratio Commentatoris, et dicendo quod eadem est ratio totius et partis, quod verum est, ut pars et totum comparantur ad invicem, quia sicut pars caliditatis potest remitti, ita et absolute tota ; sed ut comparantur ad subjectum, dicit quod non valet, quia subjectum non determinat sibi forte aliquam partem, puta forma substantialis ignis aliquem gradum caliditatis, sine quo ipsa non potest esse, ut declarat Doctor dist. 12. quarti. Non valet ergo quod si forma substantialis ignis sit calida ut octo, quod si aliquid gradus potest auferri aut remitti, quod tota caliditas remittatur, possunt bene comparari ad aliquod subjectum, quod non habet causam intrinsecam et necessariam alicujus determinatae qualitatis, sicut forma substantialis aquae si fiat calida ut sex, sicut illa caliditas potest remitti secundum unum gradum, ita etiam secundum totum: in igne vero non, quia forma substantialis ignis est causa necessaria alicujus determinatae caliditatis, et ideo non potest esse sine illa, ut patet a Doctore in 4. Et dicit Doctor quod elementum, puta ignis habet talem qualitatem, puta caliditatem, in quadam latitudine, sed non praecise sub tali gradu, quia potest habere majorem vel minorem. Et addit textum : non sequitur hoc corpus, etc.
Sed in hoc videtur sibi contradiceret quia expresse in dist. 12. hujus, dicit quod determinans sibi aliquid secundum genus, determinat esse secundum speciem, etc. ergo si non determinat sibi hoc vel hoc de necessitate; ergo nec secundum genus, nec secundum speciem.
Similiter dicit ibi, quod contingenter se habet ad plura, vel ad omnia alicujus generis, contingenter se habet ad totum genus; ergo cum hoc corpus contingenter se habeat ad hunc locum vel illum, et sic de aliis, contingenter se habet ad omnem locum, et sic poterit esse sine omni loco, quod est contradictio in dictis suis.
Dico, quod nulla est contradictio, quia ibi in dist. 12. concludit de potentia Dei absoluta, quod ipse posset facere materiam sine forma, ex quo contingenter se habet ad omnem; sed non concludit de potentia creata, quia licet materia contingenter se habeat ad omnes formas, tamen quando agens naturale expellit unam formam de materia, de necessitate causatur alia, licet materia prima contingenter se habeat ad illam, patet, quia illam potest deperdere, et quando deperdit illam, statim fit sub alia, ut comparatur ad agens naturale. Sic dico in proposito, quod hoc corpus contingenter se habet ad omnem locum, et ut comparatur ad potentiam supernaturalem, potest fieri sine omni loco, ut exposui contra dominum Augustinum ; si tamen comparetur ad potentiam creatam, dico quod corpus quamvis contingenter se habeat ad omnem locum, tamen quando deserit unum locum, statim fit in alio, non enim potest deserere unum locum quin formaliter expellat aliud corpus, et sic subintrat illum locum, ut patet in quarto. Sic dico de qualitate respectu ignis ut comparatur ad agens supernaturale, tota potest simpliciter remitti, ut vero ad agens naturale est de necessitate sub alio gradu illo vel illo.