IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Propter Philosophum concedit elementa dici manere in mixto. Primo, propter convenientiam naturalem cum eo. Secundo tanquam virtualiter, ut imperfectius in suo perfectiore. Docet non necessario quatuor elementa concurrere ad mixtum, nec mixtum gigni actione elementorum sese corrumpentium. Primo, quia esset a non ente. Secundo, quia perfectius est elemento.
Sed tamen propter (e) verba Aristotelis, qui videtur dicere quod elementa manent in mixto, oportet dicere quomodo manent. Dico ergo, quod in omni genere est invenire medium ejusdem rationis cum extremis, ut patet ex 10. Metaph. et medium dicitur componi ex extremis, ut rubor ex albo et nigro, et ista compositio non est nisi convenientia naturalis medii cum extremis, quae non est extremi ad extremum, non ita quod media qualitas habeat extremas partes sui, imo est ita simplex sicut extremum; et ideo sicut qualitates extremae dicuntur manere vel habere esse in medio, et non dicitur quod extremum sit in extremo, ita dico de forma mixti, quod in mixto dicuntur manere formae substantiales elementorum, propter naturalem convenientiam, quae est formae mixti cum elementis, quae non est unius elementi ad aliud.
Item Aristoteles vult quod forma generati sive mixti, est actualior et perfectior forma elementi ita quod forma elementi inferior et potentialior est, ideo dicuntur elementa virtualiter manere in mixto, sicut imperfecta et inferiora manent in superioribus, in quibus non manent nisi virtualiter. Unde Aristoteles postquam dixit quod elementa manent in mixto, subdit: Salvatur enim virtus eorum. Dico ergo quod elementa non manent in mixto secundum substantiam, nec oportet dicere quod maneant secundum qualitates suas, sicut nec qualitates extremae manent in medio; manent ergo in mixto, sicut si diceretur quod sensitiva et vegetativa manent in intellectiva.
Sed quomodo generatur mixtum ex elementis. Dico,quod non oportet necessario quatuor elementa concurrere ad compositionem mixti ; aliquando enim mixtum fuit factum ex uno elemento. Patet per litteram Gen. 1. producant aquoe reptile, etc. Quando etiam concurrunt (f) elementa ad gene rationem, non generatur mixtum per actionem illorum corrumpentium se mutuo, sed oportet illa agere in virtute universalis agentis. Probo, quia quaero de instanti, in quo generatur mixtum, utrum in illo sint omnia corrupta vel adhuc manent? Si omnia sint corrupta, et in illo instanti in quo inducitur forma substantialis mixti, est vera actio, et productio, et generatio ; ergo mixtum generatur ex non ente. Si aliquod illorum maneat, ergo non corrumpunt se mutuo in generatione mixti, et tunc etiam non generaretur mixtum nisi ex illo unico.
(g) Praeterea, causa aequivoca nobilior est suo causato, sed elementa in instanti in quo corrumpuntur, et in quolibet instanti sunt imperfectiora ipso mixto; ergo non causant, nec generant ipsum mixtum per actionem suam.
Dico ergo, quod quatuor elementa manent in uno mixto, virtualiter habente formam substantialem, continentem in virtute formas elementorum: non tamen secundum substantiam, ut partes sui, sed propter praedictam convenientiam et continentiam virtualem, et pro hoc videtur esse Philosophus, qui dicit quod manent potentia et virtute.
Ad primum in oppositum, dico quod alteratorum est praeteritum passivum, et verum est quod mixtio est eorum, quae fuerunt alterata. Sed quod dicitur, quod est unio, debet sic intelligi, quia omnis mixtio est quaedam generatio, et per consequens corruptio alterius. In generatione autem illius formae mixti, dicuntur elementa uniri, secundum virtutem, non secundum substantiam, ita quod aliqua forma producatur ex illis, quae contineat unitive qualitates illorum in virtute, et non substantias in actu; manent ergo in mixto, sicut si diceretur quod sensitiva et vegetativa manent in intellectiva.
Ad aliud cum dicitur, qualitates elementi non sunt sine elemento, dico quod in mixto sunt qualitates similes qualitatibus elementi, non eaedem. Unde est ibi convenientia qualitatis elementaris cum qualitate mixti; in mixto enim animato est calor et alius quam in igne, licet sint in aliquo similes. Calor enim ignis alterat ad ignem, et ille alius alterat ad carnem, non ad ignem: unde qualitas mixti est perfectior quam qualitas elementi. Ad aliud de praedominante, dico quod praedominium elementi in mixto, attenditur secundum convenientiam in qualitate naturalia quae qualitas est principium motus, ut gravitas movendi deorsum, non quod elementum sit secundum substantiam, unde secundum diversam mixtionem elementorum, concurrentem in generatione illa, aliquando mixtum magis convenit in forma cum uno elemento quam cum alio, et sic in qualitate simili, quae est qualitas mixti et non elementi, et ideo habet similem modum consequentem et similem, actionem.
Ad aliud dico, quod dubium est: Utrum ista corpora quae non nutriuntur, nec fluit aliquid ex illis, ut aurum et hujusmodi inanimata, habeant corruptionem intrinseeam, quae vocatur marcedo. Sed de omnibus vivis manifestum est, quod habent corruptionem intrinsecam, quia nutriuntur propter, restaurationem deperditi, sed hujus causa non est, quia habent in se contraria elementa in actu, quia extrema ut sunt in medio, non agunt ad corruptionem sui, sicut cum sunt in seipsis, non enim rubor, in quo dicuntur extrema manere, corrumpit se magis, quam albedo vel aliud extremum.
Sed quomodo tunc est in animali corruptio? Dico uno modo, quod animalia habent partes multas organicas et diversas, et in istis partibus organicis diversis, nihil prohibet esse qualitates contrarias alterantes se invicem. Cor enim est calidum, et cerebrum est frigidum, et hepar etiam, unde calor in corde potest alterare frigiditatem hepatis sive cerebri. Quando autem ultra debitam proportionem, augetur qualitas activa unius organi, supra qualitatem et virtutem alterius, accidit infirmitas in animali, si sit pars minus principalis, et mors, si sit principalis, nisi ei apponatur medicina juvans partem debiliorem. Alio modo accidit corruptio ab intrinseco, propter contrarietatem partium organicarum: verum etiam propter corruptionem, quae potest accidere in eadem parte, ut in digito, sunt diversae qualitates, nam una pars fluit, et alia refluit, quae convertitur in carnem per virtutem caloris naturalis, quae debilitatur in agendo, cum sit activum naturale: et caro secundo genita non est ita pura, sicut prima, et ideo magis est disposita ad iterum fluendum,et sic tandem redditur improportionabilis animae, et sic ex ista actione contraria, accidit corruptio intrinseca in omnibus illis quae nutriuntur, licet non haberent partes organicas diversarum complexionum.
Ad dictum Commentatoris de definitione elementi, dico quod definitio illa elementi posita in 5. Met. convenit soli materiae primae generaliter, nam illa manet in re quae componitur ex ea.
Ad aliud, cum dicit quod non esset ordo formarum, si elementum non maneret, quia immediate quaelibet perficeret materiam primam, dico quod nihil prohiberet formam mixti aeque immediate perficere materiam primam, sicut formam elementi, et hoc loquendo de immediatione perfectionis, scilicet quod perficiat materiam non mediante alia forma, sed non perficit immediate, immediatione transmutationis. Natura enim servat ordinem in transmutando, quia una forma praecedit aliam in materia, quantum ad fieri et transmutari. Nam prius est materia sub forma seminis quam sanguinis, et sanguinis quam carnis, et carnis quam hominis, ita quod observatur ordo formarum in transmutando, sed non in essendo et perficiendo, et sic dico de formis elementorum respectu formae mixti. Forma enim mixti non perficit materiam mediante forma elementi,licet ordo in transmutari, quia prius materia transmutatur in forma elementi quam mixti, ita quod non inducitur forma mixti, nisi praecesserit forma elementi.