IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum imago Trinitatis consistat in tribus potentiis animae rationalis realiter distinctis?
Alensis 2. p. q. 65. m. i. D. Thom. 1. p. q. 77. art. i. Hervaeus quodl. I. q. 9. Caprcol. i. d. 3.
q. 3. et Conimbric. 2. de Anima c. 3. g. 4. aiunt potentias distingui ab anima realiter. D. Bonav. 1. d. 3. q. 3. Dnr. ibi g. 2. Greg. hic g. 3. Occham. g. 24. Gabr. g. 1. et omnes Nominales negant. cum Scot. hic et 4. d. 44. q. 2. ejusque discipulis. Vide Alen. 2. p. q. 55. m. 4. D. Thom. 1. p. q. 93. a. 1. D. Bonav. hic art. 1. q.i. Richar. q. i. Dur. q. 1.
Circa distinctionem decimam sextam, quaero : Utrum imago Trinitatis consistat in tribus potentiis animae rationalis realiter distinctis? Quod sic videtur, quia in Trinitate, personae sunt realiter distinctae: sed imago Trinitatis est in anima hominis: ergo anima hominis habet tria realiter distincta ; sed non sunt actus, quia imago est perpetua, cujusmodi non sunt actus; ergo sunt potentiae, quae sunt realiter distinctae.
Item, secundo de Anima, potentiae distinguuntur per actus: sed actus illarum potentiarum, in quibus est imago Trinitatis, sunt realiter distincti ; ergo et potentiae.
Item, quorum est identitas realis , eorum est praedicatio vera, praedicando hoc esse hoc: si ergo intellectus et voluntas essent idem realiter, haec esset vera: intellectus est voluntas, quod est inconveniens.
Quod si non habeatur pro inconvenienti, contra, si intellectus formaliter esset voluntas, quidquid formaliter conveniret alicui per unum illorum, conveniret sibi per alterum: ergo sicut aliquis dicitur intelligere per intellectum, ita dicetur intelligere per voluntatem: et per idem probatur conclusio principalis, quod non sint idem realiter, quia tunc quod realiter conveniret uni, realiter conveniret alteri.
Contra, Augustinus 14. de Trin. c. 8. In eo quaerenda est imago, quo in anima nostra nihil est melius. Sed essen tia animae nihil est melius: ergo potentiae in quibus est imago, non differunt ab essentia realiter, quia si sic, tunc essentia animae, quae est substantia simplex et indivisibilis,esset melior ipsis.
Praeterea, anima est immaterialis intrinsece et per essentiam suam; ergo per essentiam est intelligibilis et intellectualis sive intelligens, secundum illam propositionem Proculi famosam : Omne immateriale est supra se conversivum, et sic intelligens et intellectum sunt idem realiter in anima: ergo potentia non differt ab essentia, et sic erit de aliis, quare nec inter se. Praeterea Augustinus 15. Trin. c. 6. et 7. de parvis, dicit quod memoria pertinet ad imaginem, quia repraesentat Patrem, et intelligentia similiter, quia repraesentat Filium. Cujus rationem assignat, quia memoria perfecta est principium sufficiens intellectionis, tanquam actus primus: sed actus primus est principium operationis ; ergo memoria et intelligentia, quae sunt principium operationis, non differunt realiter ; et sic erit de voluntate.