IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refertur sententia D. Thomae et aliorum dicentium potentias distingui ab anima realiter, juxta varios ejus dicendi modos, ponunturque variae variorum pro illa sententia probationes.
Hic est unus (a) modus dicendi, quod intellectus et voluntas sunt duae potentiae realiter distinctae inter se, et ab essentia animae (de memoria modo non loquor); passiones enim animae sunt illae duae potentiae, et proprietates, et accidentia fluentia ab ipsa ; accidens autem realiter differt a substantia. Alius modus dicendi est, quod istae potentiae non sunt accidentia animae, sed partes essentiales ejus. Primus modus tenetur a multis, et probatur sic ab uno antiquo Doctore : Potentia et actus pertinent ad idem genus, sed actus potentias rum istarum, scilicet intelligere) et velle, sunt accidentia animae: ergo et potentiae animae.
Praeterea, si anima secundum suam essentiam sit immediate principium operationis, cum semper sit in actu, quia est actus, semper ageret et operaretur: igitur habens animam semper intelligit, sicut habens animam vel essentiam animae, semper vivit.
Unus Doctor modernus addit talem rationem : Nullum simplex creatum potest esse immediatum, et totale principium diversarum operationum, et hoc probat in illo ubi magis videtur, nam materia una et simplex, non potest secundum se esse principium receptivum diversarum formarum alte rius rationis, nisi mediantibus perfectionibus et dispositionibus quibusdam, determinantibus ipsam ad diversas formas: alias enim quodlibet posset fieri ex quolibet, quod est impossibile, ut patet primo Phys. et multo minus in potentiis activis: igitur una essentia simplex, non potest esse principium immediatum diversarum operationum, cujusmodi sunt intelligere et velle: ergo hoc erit per potentias realiter distinctas.
Unus alius modernus ponit rationem talem : Accidens variabile non inest substantiae, nisi mediante accidente invariabili: intelligere et velle sunt accidentia variabilia, et conveniunt animae mediante intellectu et voluntate: ergo. Major probatur, quia major distinctio vel differentia non procedit ab unitate, nisi mediante aliqua distinctione minori.
Praeterea apponitur ratio talis : Agens per essentiam suam, vel semper agit vel semper potest agere: sed anima cum in operando maxime dependeat ab alio agente, non potest sic semper agere: igitur quo agit non est essentia. Praeterea, sicut esse ad essentiam, ita operari ad potentiam: igitur per commutationem proportionis, sicut esse ad operari, ita essentia ad potentiam, sed in omni creato, esse realiter differt ab operari ; ergo et essentia a potentia.
Praeterea, hoc ostenditur per Augustinum de Spiritu et anima, per Aristotelem in Praedicamentis, per Simplicium super Praedicamenta, cap. de Qualitate, et per Damascenum in Logica sua, qui omnes ponunt po. tentias naturales in secunda specie Qualitatis: igitur sunt accidentia.
Praeterea, Commentator 1. de Anima, dicit quod anima dividitur in has potentias, sicut pomum in colorem, odorem et saporem: talis est in accidentia: ergo.
Praeterea, quod recipit magis et minus, non est substantia: sed istae potentiae recipiunt magis et minus ; ergo, etc. Major patet in Praedicamentis. Minorem videtur ponere Augustinus 15. de Trin. c. 23.
Praeterea Anselmus de casu di ab. c. 8. dicit quod potentiae istae, etsi non sunt substantiae, non sunt tamen nihil.