IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Doctor fuse et clare solvit, et refutat rationes omnes adductas, suadentes potentias realiter distingui ab anima.
Rationes istae non cogunt, et cum pluralitas non sit sine ratione cogente ponenda, ergo. Ad primam dico (b), quod ibi est aequivocatio de potentia, nam potentia uno modo est principium operandi, et sic dividitur in potentiam activam et passivam, 5. et 9. Metaph. Alio modo accipitur, ut dividitur contra actum, et hoc modo potentia et actus non sunt tantum ejusdem speciei, sed etiam ejusdem numeri, ut dicitur 9. Metaph. Illud enim individuum, quod nunc est in actu, illud idem fuit in potentia. Potentia autem primo modo, est principium transmutandi aliud inquantum aliud, vel ab alio inquantum aliud. Cum ergo dicitur, quod potentia et actus sunt ejusdem generis, falsum est de potentia, quae est principiam transmutationis, quia accidens immediate recipitur in substantia, aliter esset processus in infinitum: ergo po tentia passiva vel activa sic accepta non est ejusdem generis cum suo actu. Hoc etiam probatur per Aristotelem 1. Metaph. in fin. qui dicit quod substantia non producitur in esse, nisi a substantia praeexistente in actu ; sed quantum vel quale producitur in esse, nullo quanto vel quali praesupposito in actu, sed in potentia tantum; ergo secundum ipsum substantia ponitur immediate esse effectiva accidentis.
Item, iste ponit in anima virtutem activam respectu istarum potentiarum, quia fluere ab essentia attribuitur virtuti activae essentiae.
Similiter Doctor iste ponit in tertio suo, quod essentia animae est immediatum principium, et proximum receptivum istarum potentiarum, quantumcumque sint accidentia, secundum ipsum, et tamen secundum ipsum non sunt in eodem genere cum essentia animae ; ergo receptivum non semper est ejusdem generis cum recepto, vel receptivum actus, et ipse actus.
Secunda ratio non valet (c), non enim sequitur, anima secundum suam essentiam est actus: igitur habens ipsam semper operatur, vel potest operari semper ; sed bene sequitur, ergo semper est in actu, nec est simile de dare vitam et operari, quod scilicet, sicut est principium vivendi per essentiam, ita est principium operandi per essentiam, etc. quia anima est principium formale, quo vivum est vivum, quia ipsa formaliter dat esse vivum. Sed anima est principium operationis, secundum quod reducta ad genus causae efficientis, et sicut ars se habet ad effectum, scilicet in genere principii effectivi: est igitur ibi aequivocatio, quantum ad immediationem. Uno enim modo est sic, et alio modo non sic. Est enim anima immediatum (d) principium formale essendi, et immediatum principium operandi: sed non similiter se habet ad causam formalem et ad effectivam, non enim oportet quod habens formam, sit semper iu actu secundo.
Tu dicis (e), actus non est immediatum principium recipiendi actum, falsum est, et etiam contra te, sicut contra me, quia essentia et substantia quae est actus, est receptiva actus alicujus accidentalis, scilicet potentiae, quae est forma quaedam et actus in anima secundum eos: nec est majus inconveniens quam de forma substantiali, quae est propria ratio recipiendi propriam passionem, sicut propria forma hominis est ratio recipiendi risibilitatem.
Praeterea, si actus non potest recipere actum, cum omnis poteni tia naturalis animae sit quidam actus, nulla recipiet. actum. Sed dicunt (f) quod anima non recipit actum per potentiam, quae sit actus inquantum hujus, sed per potentiam intellectivam, quae non est actus, sed potentia pura, ut dicitur tertio de Anima, quod intellectus ante suum intelligere, nihil est de numero intelligibilium, sed est sicut materia prima. Hoc nihil est, quia omnes ponunt, quod intellectus est quidam actus.
Praeterea, omnes ponunt quod accidens simpliciter non recipitur, nisi in entitate actuali, quae est necessario. subjectum accidentia, non in potentia pura quam ponis esse intellectum.
Praeterea, si intellectus esset potentia pura, sequeretur quod tot essent intellectus in homine quot intellectiones, quia pura potentia est variabilis, sicut actus sunt varii, dicente Aristotele 3. Phys. quod posse sanari et posse aegrotare differunt, sicut sanari et aegrotare. Si militer ipse ponit, quod est accidens de secunda specie qualitatis: ergo est actus, aliter non qualificaret.
Ad illud autem Philosophi (g) 3. de Anima, dico, quod illa propositio est distinguenda, secundum amphibologiam, eo quod ly ante potest construi cum ly intelligere, et tunc propositio est vera sub hoc intellectu ; intellectus nihil intelligit ante intelligere, vel intellectus non est potens de propinquo seipsum intelligere, ante intelligere aliorum intelligibilium. Si autem construitur cum ly posse, vel cum ly possibilis, sic est propositio falsa, quia tunc esset sensus, quod non est possibile quod habeat intelligere. Quod additur de materia, dico quod hoc non concludit, nisi quod intellectus non est primo intelligibilis a se.
Ad tertium, idem simplex non potest esse principium diversarum operationum, falsum est: tunc enim substantia animae non posset esse immediatum receptivum trium potentiarum.
Dices, (h) quod verum est aeque primo, sed quodam ordine, sic quod una recipitur mediante alia, vel prius natura alia. Hoc non valet, quia una forma in corporalibus, non est principium recipiendi aliam, ut raritas non est principium recipiendi calorem, etiamsi prius recipiatur, nec calor in igne vel in ligno est ratio receptiva levitatis, quia si sic, nusquam posset inveniri levitas, nisi esset ibi calor, ex quo esset per se ratio recipiendi ipsam. Sic in proposito, (i) si una prius alia recipiatur, tamen immediate intelligere et velle in eodem susceptivo recipiuntur, scilicet in essentia animae.
Quod dicis de materia, quod non recipit diversas formas, nisi diversimode determinata, hoc posito habetur propositum, quia saltem immediate recipit ista absoluta.
Et quod dicis, (k) quod mediantibus illis recipit, falsum est, quia quod est per se receptivum, vel per se ratio recipiendi formam substantialem, est de substantia compositi: igitur illud absolutum quod determinat materiam, vel est forma substantialis, et tunc sunt plures formae substantiales in eodem, quod tu negas, quia prima faceret ens unum per se cum materia, et sic secunda adveniret enti in actu, et ita esset accidentalis : vel si est simpliciter accidens, hoc est impossibile, quia tunc de ratione compositi, quod est in genere substantiae, esset accidens.
Ad aliud (1) quaero utrum potentia sit variabilis vel non ? Si non, cum anima sit ita invariabilis sicut potentia, ipsa poterit immediate recipere actus variabiles, sicut potentiae. Si autem potentia est variabilis, non potest per te recipere variabile, nisi mediante invariabili, cujusmodi est essentia: ergo.
Ad aliud dico (m) quod agere per essentiam est dupliciter : Uno modo, idem est quod in agendo non dependere ab alio, et non habere essentiam per participationem, et secundum hoc, major est vera, sed minor falsa. Alio modo idem est quod non per accidens, sive per additum, licet dependeat, et secundum hoc, major est falsa, et hoc patet per Avicennam 6. Metaph. c. 2. qui dicit quod virtutes aliquae sunt agentes non per additum.
Ad aliud dico (n) quod major propositio est falsa, sicut se habet esse ad essentiam, ita operari ad potentiam, quia esse est idem realiter cum essentia non progrediens ab essentia: actus autem vel operari, est progrediens a potentia, nec est idem sibi realiter. Sed si argueres sic, sicut essentia ad esse, sic potentia ad posse, igitur sicut essentia est potentia, sic esse est posse, concederetur argumentum. Auctoritates solventur inferius, quia solutio earum dependet a solutione quaestionis.