In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Ponitur sententia asserens potentias esse partes animae, et inter se realiter distingui, quamvis non ab essentia ; hanc quae videtur b. Bonavent. 2. d. 24. a. 2. q. 1. sed obscure, refutat Doctor ex Augustino et duplici clara ratione.
Alia opinio (a) dicit quod sunt partes animae realiter distinctae inter se, quamvis non ab essentia. Quod confirmatur per Philoso phum 3. de Anima. I. 1. De parte inquit) animae, etc Praeterea, per Boetium in lib. divisionum: Anima dividitur in potentias, sicut totum in partes virtuales. Praeterea Augustilus 15. de Trin. cap. 1. Detracto etiam torpore, si sola anima cogitetur, aliquid tjus est mens tanquam caput ejus, vel tatius, vel facies; et sequitur : non gitur anima, sed quod excedit in anima, mens vocatur. Praeterea Anselmus de Concordia gratiae, et lib. arb. c. 19. dicit quod potentiae sic sunt in anima, sicut in corpore membra ; ergo.
Hoc videtur (b) contra Augustinum 9. de Trin. c. 5. ubi dicit quod quaelibet istarum complectitur totam essentiam animae ; pars autem non complectitur suum totum, et ibi etiam concludendo dicit: Unius ejusdemque essentiae, necesse est haec tria esse ; nulla autem pars est ejusdem essentiae cum alia. Unde cum istae tres potentiae sunt in una essentia, una vita, ut in pluribus locis dicit, sequitur quod non sunt partes essentiae.
Praeterea, pars in esse naturali, praecedit suum totum, origine: sed intellectus vel quaecumque alia potentia sequitur essentiam animae ; ergo non est pars animae.
Praeterea, si sunt partes , aut integrales aut essentiales. Si integrales, igitur oportet dare aliquod tertium praeter ista , quia semper partes integrales faciunt aliquod totum, aliud a qualibet partium, per aliquod formale concurrens, ut patet, 7. Metaph. de hac syllaba AB, cujus partes sunt, A et B, AB autem non est, nec A, nec B. Si sunt partes essentiales substantiales , igitur una erit perfectibilis ab alia essentialiter, ut intellectus a voluntate ; igitur anima non posset informare corpus. Probo, quia potentia receptiva et perfectibilis ab alia potentia, non potest esse magis dependens quam materia ignis vel alterius corporis. Sed materia ignis, vel ignis ipse, non potest inesse alicui, ipsum informando: igitur sic nec anima potest esse forma, vel actus primus alicujus, quia suae parti essentiali, scilicet potentiae illi repugnat informare: igitur tota anima non potest esse forma alicujus. Si autem dicatur quod in idem redit, scilicet quod una i non perficit aliam, sed omnes perficiunt materiam animae, tunc videtur idem quod prius, scilicet quod toti animae repugnat esse actum primum alicujus, et informare primo, quia parti suae essentiali, scilicet suae materiae, repugnat informare ; homo etiam noni esset unum per se et primo.