IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Alia opinio S. Bonaventurae m2. dist.3 24. art. 2.q. 1. quae dicit quod sunt partes animae realiter distinctae inter se, quamvis non ab essentia, etc.
(b) Hoc videtur contra Augustinum. Hic Doctor probat quod non sunt partes essentiales animae, nam pars essentialis non complectitur totam essentiam: complecti enim sic, est dicere totam essentiam, inintellectus vero complectitur totam essentiam animae, et similiter voluntas: ergo si intellectus dicit totam essentiam animae, sequitur quod non est pars essentialis ipsius, sed hoc est sane intelligendum , quia sustinendo, ut sustinet Doctor quod distinguantur ex natura rei ab anima, et ab invicem ex natura rei, et formaliter 1 quomodo una potentia potest esse tota essentia animae et alterius potentiae. Sic ergo intelligitur quod intellectus est tota essentia animae realiter, licet non ex natura rei, quia realitas intellectus non est realilas essentiae animae, licet sint una res realiter. Similiter intellectus est tota voluntas realiter, licet non ex natura rei, neque formaliter, quia realitas aut formalitas intellectus non est formalitas, neque realitas voluntatis, licet sit eadem res realiter.
Si dicatur, quod hoc etiam est falsum, quod intellectus complectatur totam essentiam animae, quia tunc sequeretur quod intellectus contineret ipsam animam per identitatem realem, quod tamen est falsum, ut patet in ista quaestione, imo essentia animae continet per identitatem potentias, et non e contra.
Dico, quod complecti totam essentiam animae potest intelligi dupliciter. Uno modo, quod dicat eamdem rem absolute quam dicit anima, vel quod sit eadem res absoluta cum ipsa anima. Alio modo, quod ipse intellectus sit tantae perfectionis, quod ab ipso pullulet ipsa anima per identitatem realem, sicut dicimus quod essentia divina est tantae perfectionis, quod ab ipsa pullulant relationes reales per identitatem realem, et etiam omnia attributa, ut patet a Doctore in primo, dist. 8. q. 3. et in quodlib. q. 1.
Dico ergo, quod intellectus complectitur animam tantum primo modo, anima vero complectitur suas potentias primo et secundo modo. Sequitur in textu : ergo anima non posset, etc. Hic Doctor intendit probare, quod si anima esset constituta ex intellectu et voluntate, tanquam ex partibus essentialibus, quod ipsa anima non posset informare corpus: et supponit unum, quod partes essentiales alicujus sic se habent, quod unum habet rationem materiae, et aliud rationem formae, et tale sic compositum non potest informare aliquid, ut patet de omni composito constituto ex materia et forma, quod non potest esse forma alterius, forma dico partis, multo minus forma totius.
Si dicatur, nonne albedo est compositum ex partibus essentialibus, quia ex genere et differentia, cum sit perfecta species praedicamenti Qualitatis, et tamen ipsa potest informare?
Dico, quod Doctor intelligit de partibus physicalibus et non metaphysicis quae se habent, ut quaedam realitates, ut realitas animalis et realitas rationalis constituunt hominem; haec autem constituentia in proposito non constituunt, nisi ut partes reales et physicae, et non ut conceptus, sicut genus et differentia.