IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Sententia Henrici, potentias esse idem animae realitate absoluta, sed distingui ab ea realiter realitate relativa. Hanc fuse et clare refutat Doctor, redarguendo Henricum inconstantiae, et solvit ejus fundamentum.
Alii dicunt (c) quod potentiae animae sunt idem essentiae animae, distinctae tamen inter se realitate relativa, ita quod potentia animae non dicit nisi esse cum respectui coassumpto. Quod probatur, quia secundum se non dicitur potentia, nisi in ordine ad actum et objectum , quia anima secundum se non dicit potentiam, quia 9. Met. t. 15. dicitur quod potentia definitur per actum, et e converso: anima autem secundum se considerata , non definitur per hujusmodi actum: ergo nec sic est potentia, sed essentia animae sub tali respectu, dicitur talis potentia: secundum hoc igitur, quod anima secundum se comparatur ad diversos actus, sunt in anima diversi respectus qui dicuntur diversae potentiae, et per hujusmodi diversos respectus determinatur ad diversos actus.
Aliter tamen, et aliter determinatur his respectibus, secundum quosdam, nam ad potentiarum organicarum actus determinatur anima per organa. Ad intellectum autem agentem et voluntatem quae sunt potentiae activae, determinatur anima ex comparatione ad objectum, sive determinetur ex se, exeo quod hujusmodi potentiae habent determinatum agere, scilicet intellectus agens et voluntas, sive per species receptas, sicut intellectus possibilis.
Haec opinio videtur consona rationi imaginis quae est in anima, nam sicut in divinis est una essentia, et distinctio personalis per tres res relativas, sic in imagine creata, erit una essentia cum tribus potentiis, re relativa distinctis.
Praeterea, Augustinus 9, de Trin. c. 5. Unius ergo ejusdemque essentiae, necesse est haec tria esse ; ergo non sunt tria absoluta. Item, pro hoc est auctor de spiritu et anima, c. 2.
Contra, quia non (d) quaerimus hic de potentia, prout dicit respectum ad actum, sed quaerimus de fundamento istius respectus, quasi de potentia quae est, vel potest esse principium operationis sive actus quantum ad potentiam activam, vel principium receptionis alicujus absoluti, quantum ad passivam: quaerimus igitur de proximo fundamento relationis principii ad principiatum , sive de principio immediato actionis vel operationis. Istud autem principium non potest esse absolutum, cum relatione. Probo, quia impossibile est absolutum cum relatione facere per se unum, sed unius operationis per se est unum principium per se: ergo impossibile est, quod in ratione illius principii includas tur per se relatio, sed intelligere est actus per se unus, et similiter velle: ergo, etc.
Praeterea, principium per se unum prius est operatione, et potest esse absque contradictione sine ipsa: sed relatio nec potest esse nec intelligi sine termino qui in proposito est operatio, ergo.
Praeterea, respectus non est per se de ratione potentiarum receptivarum sive passivarum: ergo nec activarum. Consequentia patet. Antecedens probatur, quia recipiens, cujusmodi est materia, recipit formas per essentiam suam, non per relationem. Aliter probatur, quia quod est per se de ratione principii passivi, est per se pars compositi, faciens per se unum cum illo: respectus autem non est per se pars alicujus absoluti, nec facit per se unum cum absoluto.
Praeterea, secundum ipsum, respectus est idem essentialiter et realiter cum fundamento: ergo essentia animae non est nobiliora illo respectu, nobilitate reali : nec etiam una potentia erit nobilior alia : quae enim uni et eidem fundamento reali sunt eadem realiter, unum non est nobilius alio, quod est contra eum qui ponit voluntatem nobiliorem intellectu, realiter.
Praeterea, ipse ponit quod intellectus et voluntas sunt duo distincta, ita quod non est talis distinctio in aliquo eorum per se, ut in voluntate per se, vel in intellectu per se, qualis est inter intellectum et voluntatem ; sed posito, quod isti respectus sint idem fundamento suo, non videtur hoc verum.
Praeterea, si potentia includit respectum, et distinguitur per respectum, voluntas erit duae potentiae vel plures. Probo, quia ante relationem ad actum ut ad velle, non distinguitur, vel non est distincta voluntas contra aliam potentiam ; igitur secundum multiplicationem respectuum ad diversa velle, erit multiplicatio potentiarum volitivarum: ibi autem sunt diversa velle, scilicet respectu finis, et respectu eorum quae sunt ad finem, et sic etiam erit de intellectu.
Praeterea, contra illud quod dicit de potentia organica, est Commentator primo de Anima, qui dicit quod membra cervi non differunt a membris leonis, nisi quia anima cervi differt ab anima leonis: forma enim determinat sibi membra convenientia, et distinguit, non autem materia respectu talium actuum, materia enim non distinguit formam, sed e converso.
Praeterea, dicit quod intellectus possibilis determinatur ad actum per speciem, et tamen negat species recipi in intellectu, sed tantum ponit phantasmata: quomodo autem determinetur intellectus, vel distinguatur per phantasmata, non video.
Praeterea, si species determinat intellectum possibilem, igitur species alterius rationis constituet intellectum alterius rationis ; si enim determinantia aliquorum sunt alterius rationis, et determinata erunt similiter.
Ad primum pro opinione ista, dico quod necesse est imaginem creatam in aliquo deficere ab increata, et illud in quo deficit, est, quia principium operandi et distinguendi non potest esse relatio.
Ad auctoritates dico, quod loquatur de relationibus potentiarum comparatis inter se, non autem ut comparantur ad extra.