IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(c) Alii dicunt. llenricus quodlib. 3 quaest. 14. Haec opinio Henrici stal in hoc, quod ipsa anima intellectiva est quaedam essentia absoluta, et potentiae animae sunt tantum quaedam relationes, et sic substantia animae absoluta distinguuntur realiter ab ipsis potentiis, cum sint tantum relationes, et ipsa anima ut ponitur sub relatione, dicitur talis potentia, ut totum definitur per sanitatem, quae nihil aliud est nisi ordo ad sanitatem, et similiter potentia ad aegritudinem. Vult ergo Henricus quod sicut corpus comparatur ad diversos actus, sic habet diversas potentias, ut enim comparatur ad sanitatem ad quam est in potentia, est, ibi una potentia: si vero ad aegritudinem ad quam est in potentia, est alia potentia, sic anima ut comparatur ad intellectionem, dicitur potentia intellectiva, ut vero ad volilionem, potentia voliliva, ita quod ipsa potentia intellectiva est ipsa anima sub illa ratione ad actum intelligendi, eodem modo de volitiva.
(d) Contra, quia non quaerimus. Nota quod Doctor dicit, quod si anima cum relatione illa esset principium operationis, illud esset ens per accidens ; operatio autem illa videtur unius effectus per se, et deo requirit causam per se. Si diceretur hic, quod intellectus et species intelligibilis est unum ens per accidens, et intellectio causata ab illis est unus effectus per se, ut dicit Scotus in primo, dist. 3. quaest. 8. et similiter voluntas et habitus sunt unum ens per accidens, et actus causatus ab utraque est unus effectus per se, ut patet a Doctore in primo, dist. 17. sic posset dicere Henricus quod quamvis ipsa anima cum relatione sit unum per accidens, tamen operatio est unum ens per se. Dico, quod hoc quod dicit Doctor hic bene concludit contra Henricum, quia ipse Henricus vult quod ipsa anima absolute sumpta non est principium operandi, sed sumpta sub tali potentia, quae est relatio, est principium operandi. Doctor autem in primo in locis praeallegatis, vult quod intellectus sit ratio formalis, partialis tamen causandi intellectionem, et species intelligibilis alia causa partialis formalis causandi eamdem intellectionem, et quod talis species intelligibilis informet intellectum accidit sibi, non enim ex hoc est ratio formalis, quia informat, nec informat, ut ratio formalis, sed quia accidens accidit etiam intellectui, ut est causa partialis, quod informetur a tali specie. Hic autem Henricus vult quod anima sub tali potentia est ratio formalis causandi, ita quod si talis potentia vel relatio esset separata ab anima non posset causare.
Si iterum dicatur, quod quamvis anima habens talem relationem, sit principium operationis, non tamen sequitur quod sit principium per accidens, quia licet homo albus sit unum per accidens, non tamen ipse homo, ut sub albedine, vel ut habens albedinem. est ens per accidens, ut patet in simili a Doctore in Universalibus; sic in proposito dico, si Henricus intelligat, quod hoc totum habens relationem est principium producendi operationem.
Dico, quod argumentum Scoti concludit, quia est unum per accidens. Si verointelligat, quod ipsa anima non potest esse principium immediatum operationis, sed mediante potentia tali quae est relatio, stat quod ipsa relatio sit principium immediatum ipsius operationis, et sic principium operandi non erit unum ens per accidens ; sed tunc est aliud argumentum contra, quia nulla relatio potest esse principium immediatum producendi aliquod absolutum, cujusmodi est intellectio. Si vero intelligatur sic, quod ipsa anima intellectiva est ratio partialis producendi, et relatio alia ratio, patet quod hoc non potest esse, cum relatio non possit esse causa totalis, neque partialis entis absoluti. Si intelligat quod in ratione formali principii productivi includatur in ipsa anima ipsa relatio, patet tunc expresse quod est unum ens per accidens.