IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(e) Haec enim omnia patent per respon- - sionem, etc. Hoc debet intelligi per unicam essentiam realiter et essentialiter, nam essentia divina ut essentia, non est ratio producendi diversa, neque ad intra, ut patet, quia hic loquitur de diversitate essentiali: neque ad extra, quia tunc isla diversa producerentur de necessitate, ut patet a Doctore in pluribus locis. Sed accipiendo essentiam pro voluntate divina, i quae distinguitur saltem ex natura rei ab essentia divina, licet sit eadem res cum essentia divina realiter et essentialiter est ratio producendi diversa ad extra.
Si dicatur, si paucitas est nobilitatis ; ergo producendo diversa, vel saltem quasi diversa, esset magis nobilitatis in divinis ad intra unitas principii productivi quam pluralitas, quod tamen est impossibile, quod scilicet sit tantum unum principium ad intra, ut subtiliter deducit Doctor in primo, dist. 2. part. 2. et dist. 10. q. 1. ac. 26. et 2. q. quodlib.
Dico, quod licet non sit ibi unitas formalis principii, est tamen unitas realis et essentialis, et hoc sufficit.
Si dicatur, quod si paucitas est nobilia talis, et per consequens unitas principia majoris nobilitatis, sequitur quod adhuc erit majoris nobilitatis, quanto illud principium erit simpliciter magis unum. Sed unitas formalis est magis unitas unitate reali et essentiali, ut patet a Doctore primo, dist. 2. ergo sequitur quod principium productivum ad intra, non tantum debet poni unum unitate reali et essentiali, sed etiam unitate formali. Dico, quod Doctor multum castigate loquitur, quia dicit hic in littera, quod paucitas est melior, si tamen sit possibilis, ac per consequens quanto major erit unitas, tanto melior si tamen sit possibilis: sed unitas formali produclivorum ad intra non est possibilia nec compossibilis, ut probat Doctor in primo, dist. 2. part. 2. ubi sic arguit : Omnis pluralitas reducenda est ad unitatem, etc. hoc idem dicit dist. 10. q. 1. Dico ultra, quod adhuc non sequitur hoc, quod si paucitas est nobilitatis, et unitas majoris unitatis, loquendo de unitate reali et essentiali: ergo unitas formalis nobilior non sequitur, imo distinctio formalis arguit minorem perfectionem, quae lamen includit identitatem realem et essentialem, nam majoris perfectionis est in essentia divina tanta pluralitas attributorum, quae distinguuntur ab invicem formaliter, et quae sunt formaliter infinita, et quae habent distinctas infinilates formaliter, licet non realiter, quae tamen realiter sic se habent, quod continent se ad invicem secundum perfectam identitatem realem, et quod ex perfecta essentia divina, tanquam ex pelago omnium perfectionum pullulant hujusmodi perfectiones allributales sic formaliter infinitae, et formaliter distinctae, quam si omnia essent tantum una formalitas. Haec omnia possunt patere a Doctore in primo, dist. 8.
q. 3. et penult. q. quodlib. Posset enim saltem probari per talem rationem, talis est ordo inter aliqua distincta natura rei, vel formaliter aut ratione, qualis esset si realiter distinguerentur. Haec propositio patet a Doctore in prolog. q. penult. et in primo credo, dist. 2. et in secundo, et in quodlib. sed si attributa distinguerentur realiter ab essentia divina, majoris perfectionis esset in essentia divina, continere ipsa virtualiter quam si esset illa formaliter. Haec propositio patet a Doctore in primo, dist. 24. et in secundo, ergo ubi tantum distinguuntur formaliter erit similis ordo, et per consequens majoris perfectionis est in essentia divina, habere hujusmodi attributa formaliter distincta ab invicem, eadem tamen sibi realiter quam quod esset tota perfectio illorum formaliter, si tamen distinguerentur realiter, hoc argueret imperfectionem, ut patet a Doctore in pluribus locis.
(f) Praeterea, quanto ordinatum, etc. Hic Doctor dicit, quod ex hoc ipsa anima intellectiva est eadem res cum suis potentiis, quia majoris nobilitatis est ipsam immediatius attingere finem, quam per aliquod distinctum ab illo, sed in hoc videtur sibi contradicere, quia Doctor infra dist. 27. probat quod gratia sit in voluntate, et non in anima. Et vult alibi, quod ipsa gratia magis uniat nos ultimo fini, ac perfectius quam justitia originalis , ut patet infra dist. 29. et in quarto, dist. 22. ergo secundum hoc quod dicit hic, si perfectionis est in anima magis immediate uniri fini, sequitur quod ipsa gratia medians magis debet poni in anima quam in voluntate, cum voluntas sit posterior ipsa anima, quia pullulat ab ipsa, ut dicit in q. praesenti. Contradiceret etiam sibimet in quarto, dist. 49. et in 2. dist. 27. ubi probat, quod beatitudo non recipiatur immediate in anima, lamen dicit hic, quod perfectionis est in anima immediatius attingere ultimum finem, qui est beatitudo : ergo ipsa anima debet recipere immediatius beatitudinem, quam potentia. Dico, quod non contradicit sibi, quia quando loquitur hic immediatius conjungi fini, potest accipi dupliciter: Primo, quod ita sic conjungatur secundum eamdem rem realiter et essentialiter, quod non per aliquid distinctum realiter et essentialiter. Secundo, quod per eamdem omnino realitatem et formalitatem conjungatur. Primo modo dico, quod ipsa anima realiter et essentialiter immediatius conjungitur fini, quia licet gratia, quae est medium uniendi, recipiatur immediatius in voluntate, tamen ipsa voluntas est simpliciter eadem res cum ipsa anima. Licet etiam beatitudo immediatius recipiatur in realitate potentiae, tamen ipsae potentiae sunt eadem res cum anima. Accipit ergo Doctor hic quod nobilitatis est in anima uniri ultimo fini per eamdem rem quae ipsa est, quam per aliquid distinctum realiter. Sequitur in littera ibi : Hoc est si seipsa.
Nola singula verba, quia aliquis posset dicere, quod Doctor contradicit sibi, quia in 4. dist. 49. vult quod beatitudo consistat in unione potentiae rationalis cum objecto beatifico, quae unio fundamentaliter est ipsa operatio. Probat etiam ibi, quod beatitudo consistit in operatione: probat etiam in quaest. 13. quodlib. quod intellectio et volilio sunt qualitates absolutae, ex hoc quod perfectissime uniunt intellectum et voluntatem perfectissimo objecto, et tamen operatio realiter distinguitur: ergo ipsa anima unitur ultimo fini, puta objecto beatifico, per aliquod distinctum realiter, quia per ipsam operationem, ideo verba Doctoris sunl consideranda. Vult enim hic quod majoris perfectionis est in anima ex seipsa realiter et essentialiter operari circa ultimum finem, qua operatione unitur illi, quam posse operari per aliud distinctum realiter ; nam majoris perfeclionis esset in ligno ex sua natura posse producere caliditatem in alio, quam per aliquod sibi additum distinctum realiter, quod esset principium calefactionis. Sic in proposito, majoris perfeclionis est in anima per suam essentiam posse operari circa ultimum finem, in quo ultimate beatificatur, ita quod ipsa realiter et essentialiter possit esse principium suae operationis, qua conjunguntur ultimo fini, quam esse principium per aliquod sibi additum realiter distinctum, patet, quia tunc ipso addito remoto, anima se haberet ut lignum, quod ex se non posset operari.
(g) Dico igitur, etc. Hoc non dicit Doctor ex intentione propria, scilicet quod ipsa anima intellectiva, et potentiae nullo modo distinguantur praeter opus intellectus, quia tunc apud ipsum multa inconvenientia sequerentur, quae possent deduci ex dist. 2. primi et dist. 10. et 26. et quod non sit opinio Doctoris patet infra.
Dicit etiam ipse, quod non est necesse quod distinguantur, nec re, nec ratione ; accipit ergo distinctionem rei, quae est inter rem et rem. Et quia Thomas et quodammodo communis opinio negat distinctionem ex natura rei, ac distinctionem formalem, dicit quod non est necesse, quod distinguantur realiter, et quod potest sustineri, ut patet: ergo. Et quod addit in littera ibi, quod nec ratione, hoc dicit, quia si illa poneretur, omnino superflueret, cum distinctio potentiarum rationis nullo modo requiratur ad operari, nec ad distinctas operationes, nec relatio rationis aliquo modo possit esse principium operativum, nec relatio rationis necessario praeexigatur ad distinctionem realem aliquorum, pula intellectionis et volitionis, ut patet in primo, dist. 8. q. 5. Dicit ergo Doctor quod potest sustineri, quod non sit ibi distinctio realis, et hoc verum est, sed tamen non negat distinctionem ex natura rei, vel formalem, imo illa est simpliciter, ut patet infra in primo, d. 2. quia agere per modum libertatis, et agere per modum naturae sunt simpliciter modi oppositi agendi distincti praeter quamcumque operationem intellectus. Cum ergo voluntas sit ratio agendi per modum libertatis, et intellectus per modum naturae ; igitur inter illa est aliqua distinctio praeter opus intellectus, et similiter inter illa et animam, quia si nullo modo distinguerentur ab anima praeter opus intellectus, nec etiam inter se. Potest ergo sustineri quod fit ibi distinctio rationis, quia illa omnino superflueret.