IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit secundo potentias distingui formaliter inter se et ab anima, et esse quasi passiones ejus, sicut unum, verum, bonum entis, de qua distinctione formali late agit
Doctor 1. d. 2. q. 7. n. 41. et d. 8. q. 4. et d. 10. et 26. et alias saepe. Secundum hanc viam solvi possunt auctoritates, dicentes potentias egredi ab anima, esse ejus partes, esse quasi medias formas inter substantiales et accidentales, quia haec conveniunt quasi passionibus.
Sed quia via haec non posset salvare aliquas auctoritates, quae ponunt quod potentiae exeunt, et quod fluunt ab essentia et hujusmodi :
Ideo dico (h) aliter sic, secundum Dionysium 5. c. de Divin. nom. continentia unitiva non est eorum quae omniuo sunt idem, quia illa non uniuntur, nec est eorum quae manent distincta, ista distinctione, qua fuerunt distincta ante unionem: sed quae sunt unum realiter, manent tamen distincta formaliter, sive quae sunt idem identitate reali, distincta tamen formaliter: hujusmodi autem contenta sunt in duplici differentia, quia quaedam sunt de natura continentis, ut quaecumque sunt superiora ad continens: verbi gratia, ab eadem re accipitur ratio albedinis, coloris, qualitatis sensibilis, et qualitatis, et haec sunt superiora ad hanc albedinem, et ideo omnia sunt de essentia ejus. Alia sunt contenta in aliquo unitive quasi posteriora, quia quasi passiones continentis, nec sunt res aliae ab ipso continente. Isto modo (i) ens continet multas passiones, quae non sunt res aliae ab ipso ente, ut probat Aristoteles in princip. 4. Metaph. distinguuntur tamen ab invicem formaliter et quidditative, et etiam ab ente, formalitate dico reali et quidditativa: aliter Metaphysica concludens tales passiones de ente, et illas considerans, non esset scientia realis: sicut ergo ens continet unitive rationem unius , veri et boni aliorum, sic anima continet potentias istas unitive, quanquam formaliter sint distinctae.
Praeterea, accipio hanc propositionem positam in principio primi Sententiarum : Quaecumque habent aliquam distinctionem realem , si essent separata realiter, illam distinctionem habent secundum rationem, ubi non sunt distincta realiter. Sed ens et unum si essent separata, essent distincta distinctione quidditativa reali: igitur et nunc habent illam formalem distinctionem, et quidditativam secundum rationem. Vel forma sic rationem: Quaecumque habent aliquem ordinem inter se, ubi sunt distincta realiter, eumdem ordinem habent ubi sunt unitive contenta. Unde si esset unum prius quam verum, si essent distincta realiter, etiam et in ente in quo unitive continentur, et habent distinctionem rationis, unum esset prius quam verum. Si ergo unum, verum et bonum, essent realiter distincta ab ente, essent passiones entis : sequitur etiam quod unitive contenta in ente habent eumdem ordinem ad ens, scilicet quod sunt quasi passiones entis.
Sic ergo possumus accipere de intellectu et voluntate, quae non sunt partes essentiales animae, sed sunt unitive contenta in anima quasi passiones ejus, propter quas anima est operativa, non quod sint essentia ejus formaliter, sed sunt formaliter distinctae, idem tamen identice et unitive, ut in primo lib. probatum est de attributis divinis. Imaginandum est ergo, quod anima quasi in primo instanti naturae est natura talis ; in secundo instanti est operativa sive potens operari secundum hanc operationem vel illam, et potentiae, quae sunt principia istarum operationum, continentur unitive in essentia.
Et secundum istam viam possunt salvari omnes auctoritates illae quae dicunt, quod hujusmodi potentiae egrediuntur ab essentia animae, ut quaedam virtutes, item quod sunt mediae inter formas substantiales et accidentales, quia sunt quasi passiones animae, et passio egreditur a subjecto, vel ebullit ; sunt tamen idem essentiae animae, ut dictum est, et possunt etiam dici partes, secundum quod nulla dicit totam perfectionem essentiae continentis, sed quasi partialem. Similiter isto modo facile est concipere quod una potentia non continet perfectiones omnium, nec totam perfectionem ipsius animae, licet sit eadem res propter distinctionem formalem. Unde sic contenta non continent se mutuo, quia sunt distincta formaliter et inter se a continente primo cui idem realiter, unde duo contenta inter se distinguuntur, et respectu tertii sunt idem realiter.
Ex hoc patet, quod relatio in divinis est idem essentiae, et continetur ab essentia, non tamen continet aliquam relationem nec essentiam formaliter, sed omnes relationes continentur unitive ab essentia, tamen persona in divinis habet intra se omnes perfectiones propter illimitationem essentiae ; non sic autem est in imagine creata vel in anima, quia anima non est illimitata.
Ex hoc patet ad Augustinum qui dicit, quod mens meminit sui, quia meminit ejus, quod est idem sibi realiter, non tamen formaliter.
Similiter ad illud tertii de Anima, de parte autem animae, patet enim quod sunt perfectiones partiales.
Similiter de Anselmo est dicendum, quod sicut in corpore sunt diversa membra, quae respondent diversis potentiis, sic in anima sunt diversae perfectiones formaliter distinctae, propter quam formalem distinctionem currit similitudo.