IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Ideo dico aliter. Hic Doctor intendit probare quod ipsae potentiae animae distinguuntur ab invicem, et ab ipsa anima praeter omne opus intellectus ; et talis distinctio vel erit ex natura rei, vel formalis.
Non tamen, quod hic loquitur de notitiis intellectivis, et non de sensitivis, quae requirunt aliam difficullatem.
Dico tamen, quod si potentia sensitiva est potentia constituta ex anima intellectiva et organo, ut puta potentia visiva, quae resultat ex anima et organo tali, ut vult Doctor in primo, dist. 3. q. 6. et in 4. dist. 44. manifesle apparet, quomodo talis potentia realiter distinguatur ab anima: palet, quia anima separata a corpore non est amplius potentia sensitiva, ut patet a Doctore in 4. dist. 44. Si tamen accipialur potentia sensitiva pro quadam virtute ipsius animae, quae non potest habere operationem, nisi unita tali organo, tunc nullum sequitur inconveniens ponere ipsam esse idem realiter cum anima. Nec valet dicere, quod tunc anima separata possit videre, quia ad hoc quod talis virtus possit habere talem actum videndi, necessario requirit determinatum organum, sed quidquid sit, de hoc alias.
(i) Isto modo. Sequitur in littera ibi: Ut probat Aristoteles etc. Cum dicit ibi, quod passiones entis distinguuntur formaliter et quidditalive ab invicem et etiam ab ipso ente, non debet accipi quidditate, id est, essentialiter, quia tunc passiones essent distinctae essentialiter, nec sic quidditative, quod habeant proprias quidditates definibiles propriis definitionibus, quia passiones entis non definiuntur, sed accipit ibi quidditalive, prout idem est quod formaliter, sicut dicimus quod accipiendo entitatem unius passionis, dicit aliam formalitatem sive quidditatem large sumptam ab entitate alterius passionis, et ab entitate entis. Sequitur in littera : Aliter Metaphysica concludens tales passiones de ente, et illas considerans, non esset scientia realis. Hic dicit Doctor, quod si tales passiones entis non essent ibi reales, id est, praeter opus intellectus, et distinctae, ut dixi supra, quod Metaphysica non esset scientia realis.
Hic posset oriri una difficultas, licet forte extra intentionem, quod ex quo sit vera Logica, est vera scientia realis, cum sit habitus intellectus, et tamen est de secundis intentionibus.
Sed pro nunc dico, quod Logica est realis in se formaliter, cum sit in praedicamento Qualitatis, non tamen dicitur realis, ut comparatur ad conclusiones demonstratas in Logica ; Metaphysica autem est verissima scientia realis, tam in se formaliter quam in comparatione ad considerata in illa scientia.