IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit tertio ex dictis de distinctione potentiarum animae, quaestionem Theologicam, scilicet imaginem Trinitatis non consistere in tribus potentiis, sed consistere in memoria, intelligentia et voluntate seu volitione, de quo egit 1. dist. 3. quaest, ult ubi q. 5. egit de distinctione vestigii ab imagine. Alii Patres, et ipse Augustinus alibi aliter videntur constituere imaginem, sed, vel non totam sed partem ejus explicant, vel quia non certo constat, secundum quid in anima hominis, sit homo imago Dei Trini. Unde Epiphan. in Ancorato, et epist. ad Joan. Jerotolym dicit id definiri non posse, quod verum est, nisi conjecturaliter ; vide Estium hic sig. 3. et 4.
Ex hoc dico ad formam quaestionis, quod imago non consistit in aliquibus tribus potentiis realiter distinctis, sed consistit in aliquibus tribus realiter distinctis, puta in actibus. Ubi sciendum, quod differt imago a vestigio, ut dictum est in in primo lib. quia imago repraesentat per modum totius primo ; vestigium autem primo repraesentat partem, licet arguitive repraesentet totum, ut patet de pede in pulvere. Trinitas autem in divinis est quasi quoddam totum numerale, et ideo quod repraesentat ipsam totam dicitur imago, sed quod repraesentat quasi partes, dicitur vestigium. Anima autem repraesentat totam Trinitatem, inquantum enim est una essentia, habens intellectum et voluntatem, repraesentat divinam essentiam, non sic autem tres personas, quia essentia et intellectus et voluntas sunt in qualibet persona: repraesentat autem tres personas, ut potentiae suae sunt sub actibus suis, quia unus actus est ab alio per modum originis, sicut personae inter se originantur, sicut enim a Patre, Verbum, et ab utroque Spiritus sanctus, sic quodammodo a memoria, actus intellectus, et velle ab utroque, originatur.
Ad primum argumentum, dico quod imago Trinitatis non est complete in anima, absolute considerata sub potentiis suis, nisi in radice, sed ut est sub actibus suis cum unitate suae essentiae, repraesentat Trinitatem ; et sic consistit imago in tribus realiter distinctis, non autem in potentiis, quae realiter non distinguuntur ; imago enim ut est perpetua, solum est virtualiter in anima, et formaliter ut est sub actibus.
Ad aliud, potentiae distinguuntur per actus, verum est, non tamen oportet quod sit tanta distinctio in potentiis, sicut in actibus, licet sit aliqua una enim potentia visiva est plurium colorum.
Ad aliud de (k) praedicatione unius de alio, dico quod quantumcumque istae perfectiones sint unitive in essentia, ex quo tamen non sunt quidditativein essentia, non sequitur in abstracto, quod hoc sit illud, sicut animal est de ratione quidditativa hominis, et tamen non sequitur quod unum abstractive praedicetur de alio: haec enim est falsa : humanitas est animalitas. Accipiendo autem concretive, sic unum praedicatur de alio, ut homo est animal, sic etiam potest dici, quod intellectivum est volitivum.
Ad auctoritates pro opinione ponente quod sunt accidentia, dico quod aeque probabiles, et apparentes auctoritates sunt ad oppositum, nam Augustinus 5. de Trinit. dicit, quod sunt una essentia, et una substantia, etc.
Item Philosophus 7. Metaph. et 2. de Anima, t. 8. dicit quod unumquodque dicitur tale cum potest in operationem sibi debitam ; quod autem non potest, non dicitur tale, nisi aequivoce. Patet de dolabra, acutie remota, et de oculo eruto, sed propter amissionem accidentis non dicitur tale aequivoce: ergo.
Praeterea, Aristotetes 2. de Anima, dicit quod si oculus esset animal, potentia visiva esset ejus forma ; ergo.
Ad auctoritates in oppositum. Ad primam dico, quod potentia naturalis absolute, non est in secunda specie Qualitatis, sed facilitas ad utendum illa potentia: unde posse levare festucam vel baculum, non est in secunda specie, sed facilitas levandi. Unde hujusmodi agilitas dicitur hic potentia naturalis, et patet hoc per ejus exempla de pugilatore et cursore: et ideo ejus potentia currendi absolute non est in secunda specie, sed agilitas illius potentiae, sive in utendo illa potentia, sive potentia, quoad illam agilitatem.
Ad illud Commentatoris dico, quod similitudo est pro tanto, quia sicut color non est tota perfectio pomi, ut est quid sensibile, similiter nec sapor, sic una potentia non continet totam perfectionem animae.
Ad illud Anselmi dico, quod non dicit quod non sunt substantiae, sed supposito quod non essent substantiae, adhuc haberet intentum suum, quia non sunt nihil, et hoc sufficit sibi.
Ad illud de magis et minus, dico quod potentia de secunda specie Qualitatis recipit magis et minus: unus enim dicitur magis ingeniosus altero, non tamen illud quod vere est potentia, sed habilitates illae. Vel potest aliter dici, quod ipse 10. de Trinit. dicit, quod sunt una mens, una vita ; unde ibi ponit eas aequales, et tunc quod in 15. ponit eas inaequales, est intelligendum, ut sunt sub actibus suis, et non aliter.