IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(k) Ad aliud de praedicatione, etc. Cum dicit Doctor quod illae perfectiones non sunt quiddilative idem essentiae animae, ideo una non praedicatur de alia in abstracto, ut dicendo, intellectus est voluntas, et debet accipi ibi quidditalive, id est, formaliter. Et quia dixit supra, sicut animal est de quidditate hominis, et tamen non praedicatur in abstracto de homine, videtur repugnantia in dictis, quod ideo potentiae non praedicantur ad invicem in abstracto, quia non sunt idem quidditalive, sive formaliter, cum illa alia, quae sunt idem quidditative, unum non possit praedicari de alio in abstracto. Dico, quod Doctor non intendit hic, quod si aliqua sunt idem quidditative, quod unum possit praedicari de alio in abstracto, imo hic magis arguit a fortiori, quod si animal, quod est de quidditate hominis, non praedicatur in abstracto de homine, multo minus illud quod non est de quidditate alterius.
Quidam novus expositor S. Thomae nititur solvere rationes Doctoris Subtilis, unde dicit sic ad litteram super primam partem summae S. Thomae q. 54. art. 3. Ad evidentiam praesentis materiae notandae sunt aliquae distinctiones : Prima est de actu. Quidam est adaequatus potentiae, ut intelligere respectu intellectus, et videre respectu visus. Quidam vero inadaequalus, ut tale intelligere, puta intelligere bovem, et tale videre, puta album. In proposito est sermo de actibus adaequatis tantum, quoniam de talibus tantum verificatur, quod potentiae distinguuntur per actus. Secunda est de gradualione rerum. Quaedam enim res sunt, quae primaria intentione intenduntur a natura, ut actus. Quaedam vero, ut potentiae, quamvis contingat res intentas, ut actus habere aliquid potentiae ad mixtum, et similiter res intentas ut potentias, habere aliquid actualitatis admixtum, et illae quidem sunt per se primo et essentialiter actus, ac per hoc simpliciter Iocantur in coordinatione actuum: istae vero sunt per se primo et essentialiter potentiae, et consequenter simpliciter locantur in ordine potentiarum. Ita quod imaginandum est, quod quemadmodum in genere Substantiae, est invenire quasdam res a natura intentas per se primo, ut principia aliorum sint, ita in quolibet genere sint quaedam res per se primo intentae a natura, ut principia proxima aliorum, et si ita est, ex hoc habetur tertia distinctio actus et potentiae, quia uterque est duplex. Actuum enim quidam est per se primo actus, et secundario potentia: quidam vero e converso.
Et similiter potentiarum quaedam est per se primo potentia, et secundario actus: quaedam vero e converso. Quamvis in his sit latitudo quaedam, quoniam potentiae passivae sunt actus tantum modaliter, pro quanto subjectis inhaerent aliquae earum ; habent enim ex hoc quaedam actus modum, potentiae vero activae actus quidem sunt, sed tales quod sunt essentialiter intenti, et ad hoc producti in natura, ut principia operationum sint, et propter hoc in genere principiorum essentialiter locantur. In proposito ergo sermo est de actu per se primo intento in ratione actus, et de potentia per se primo intenta in ratione potentiae, quod autem dentur in natura tales res, specialem quaestionem exigeret. In promptu tamen apparet rationabiliter eas poni posse, quandoquidem habitus omnes practici, ut docuit Aristoteles in Ethicis, res tales sunt, quoniam ad nihil aliud sunt nisi ad operari ; similiter formalia significata potentiarum animae ad nihil aliud sunt nisi ad operari.
His praesuppositis ad objectiones contra rationem S. Thomae factas, respondetur, quod praesens sermo est de diversitate reali, non quacumque, sed formali, non quorumcumque actuum, sed adaequatarum, et per se primo intentorum in ratione actus. Talis enim diversitas totalis, potentiarum diversitatem exigit, non a posteriori. sed a priori, inferens eam, quoniam actus adaequatus est finis potentiae, et ex 2. Phys. expresse patet, quod ex fine assignare rationem et contradictionem ejus, quod est ad finem, est reddere causam a priori, imo potissimam causam in rebus naturalibus, quia naturalia sunt propter finem. Et propterea argumentum illud : distinctio in principiatis non arguit distinctionem in principiis, sophisma est accidentis, quoniam actus potentiarum, non in eo quod effectus, sed in eo quod fines potentias distinguunt. Ad id vero quod objicitur contra propositiones subsumplas, dicitur quod (ut patet ex verbis S. Thomae in responsione ad ultimum argumentum) esse hic non sumitur universaq liter, prout est commune quid ad actum primum substantialem et accidentalem, sed pro esse substantiali tantum. Et ratio est, quia haec sumitur, ut totaliter distinguitur contra esse, quod datur per operaria Talis autem est esse accidentale, quia operari est quoddam accidentale esse habere, et ideo non est mirum, st forma accidentalis proximum principium essendi et operandi est, quia et esse ejus, et operari ejusdem est quoddam esse accidentale. Non sic autem se habent operari et esse substantiale, ut de se patet, quia illud est substantia, et hoc accidens.
Ad objectiones contra conclusionem ordinate dicendo, respondetur quod sermo praesens proprie loquendo est tantum de potentia operativa, sive active, sive passive operari dicatur, modo ibi vera operatio sit. Et per hoc excluduntur omnes potentiae purae receptivae, id est, quae non media aliqua operatione aliquid habent, ut actum, qualis est potentia subjecti respectu propriae passionis, et universali ter respectu eorum, quae per se congenita sunt rei. Unde non videtur inconveniens ponere potentialitales tales congenitas substantiis rerum. Nec multiplicantur entia sine necessitate, quoniam ut patet 12. Metaph. in text. 26. et 28. in quolibet genere est dare propriam potentiam et proprium actum quae sunt, ut principia illius entis. Ex hoc enim sequitur manifeste, quod oportet alterum duorum dicere, aut quod substantia sit reductive in aliis generibus, ut potentia reducitur ad genus actus, aut I quod dentur istae potentiae congenita?. Et cum primum sit inconveniens, ut etiam ipse Scotus fatetur, oportet dicere secundum. Neque potest ad illum textum Aristotelis responderi, quod loquitur de potentia objectiva, quoniam expresse loquitur de potentia et actu, ut principia sunt ejus, quod est in genere. Constat autem, quod potentia objectiva principium non est rei, imo est res ipsa, ut possibilis est esse. Ad id vero, quod de potentia materiae objicitur, patet responsio a S. Thoma, intendente quod potentia materiae est ad esse substantiale, nulla mediante operatione, quae sit vere operatio, ac per hoc accidens inter istam et formam substantialem, quoniam in instanti generationis, nulla res est in materia nisi forma substantialis cum consequentibus ad ipsam.
Ad primam autem rationem Scoti dicitur, quod esse principium operationis contingit tripliciter, scilicet vel proximum tantum, vel principale tantum, vel proximum et principale simul.
Et quod elicere operationem, ut principium proximum tantum, est imperfectionis, quia oportet esse de genere accidentis. Elicere vero operationem, ut proximum et principale simul, est summae perfectionis, quia ponit in re perfectionem substantiae et accidentis. Elicere vero, ut principale tantum medium est, et propterea rationabiliter convenit substantiae creatae, quae media est inter Deum et accidentia. Unde ad primum dicitur, quod substantia debet ordinari ad finem nobilissimo modo, possibili tamen. Immediatio autem per exclusionem potentiae mediae, est modus impossibilis substantiae creatae. Et per hoc patet ad primam confirmationem, quia scilicet ratione nimiae perfectionis quam haberet, repugnat substantiae creatae esse proximum principium operationis, quoniam esset proximum et principale simul.
Ad alteram vero confirmationem (si non velimus abuti vocabulis) negatur consequentia, quoniam operari mediante virtute propria, ut quo, non est operari per accidens. Et ad probationem negatur, quod beatitudo comparetur ad potentiam substantiae intellectualis, et ad ipsam substantiam intellectualem, ut color ad superficiem et substantiam corpoream, ita quod quemadmodum color informaret superficiem, si esset separata a corpore, ita beatitudo potentiam, si esset separata a substantia. Dico enim, quod ista conditionalis est falsa, quoniam beatitudo est essentialiter operatio vitalis, quam non est intelligibile esse nisi viventis ; tum etiam, quia beatitudo non potest esse nisi in beato, non potest autem fingi, quod potentia separata esset beata, quemadmodum superficies esset colorata. Unde non solum antecedens et consequens illius conditionalis sunt impossibilia, sed etiam conditionalis ipsa.
Ad secundam ralionem Scoti conceditur substantiam oportere fieri a substantia, tanquam a causa principali, non autem proxima: et ad primam instantiam de causatione accidentis a substantia, dicitur quod nullum accidens causatur a substantia immediate per operationem mediam. Cum hoc tamen stat, quod multa accidentia consequuntur substantiam et in genere causae effectivae, et materialis per modum naturalis sequelae, et hoc modo substantia est causa suarum passionum et potentiarum.
Ad instantiam vero de propria causalitate causae principalis et superioris, dupliciter dici potest. Primo, negando quod substantia et sua potentia operativa sint, proprie loquendo, causa principalis et instrumentalis, superior et inferior. Et propterea objectiones non habent locum, et potest esse ralio negationis, quod substantia et potentia operativa concurrunt, non ut duae causae, sed ut causa et quasi conditio causae. Secundo potest dici, admittendo quod se habeant non ut causa superior et inferior, sed quodammodo, ut principalis et instrumentalis. Et quod instrumentum est duplex, conjunctum scilicet et separatum. Et rursus inter instrumenta conjuncta datur latitudo, quoniam calor et potentia augmentativa conjuncta instrumenta animae dici possunt, potentia tamen magis conjunctum instrumentum est, nec opus est omne conjunctum instrumentum moveri a principali, sed operari principaliter concurrente ad illud operari principali agente, quoniam sic large acci. piendo instrumentum, hanc sufficit haberi instrumenti conditionem ; unde non oportet objectis aliter respondere, supponentibus substantiam et potentiam operativam se habere, ut duas causas.
Ad illud tamen quod tangitur de proximo principio elicitivo generationis substantialis, dicitur quod secundum rem generatio substantialis instantanea, non est operatio aliqua, sed est terminus generationis transmutantis materiam usque ad hoc, unde non oportet quaerere aliud illius principium, sed illud idem quod in toto tempore praecedente generabat, in instanti ultimo illius temporis generat terminando actionem suam.
Et cum quaeritur, quomodo alteratio, aut quodcumque accidens virtute substantiae substantiam faciat, quid est illa virtus. Breviter dico, dupliciter dici posse : Primo a quibusdam dicitur, quod est res quaedam intentionalis, eo modo quo intensio coloris dicitur esse in aere, et quod licet sit accidens secundum esse, est tamen causaliter substantia, non ut principalis causa, sed ut vis quodammodo instrumentalis quam constat, posse esse imperfectiorem effectu, ut patet de formis seminum, et approbatur 12. Metap. text. 40. Secundo dicitur, quod accidens ipsum ex hoc ipso, quod est conjunctum substantiae tali, est ejus organum conjunctum, et est ipsius virtus, nec oportet aliam superaddere virtutem, et hoc puto verum in his, quae non sunt vera instrumenta, sed ipsum et substantia sunt una causa.
Ad tertiam autem rationem dicitur Primo, quod illa propositio absoluta, realiter distincta sunt separabilia ad invicem est falsa, etiam in doctrina sua, quando paries essentiales simul sumptae apud ipsum distinguuntur realiter a toto, et tamen non posset alterum sine altero fieri. Deinde dicilur, quod connexio necessaria inter substantiam et ejus potentiam, dato quod esset ex causalitate activa, non tamen inferret substantiam esse immediatum principium alicujus operationis, ut patet ex dictis. Non infert etiam, quod Deus possit eas separare, quia potest supplere vicem causae efficientis, quoniam hoc intelligitur de efficiente proprie, scilicet per operationem mediam ; tale autem non est substantia respectu suae passionis, ut ex dictis jam patet.
Ad illud quod objicitur de essentia Angeli, dicitur quod substantia Angeli non est elicitivum principium intellectionis, sed potentia. Et quamvis substantia absque media specie intelligibili ad intellectionem concurrat, non tamen concurrit ut eliciens, sed ut fons intellectus in actu respectu sui, ut infra patebit.
Ad ultimum vero de frigefactione aquae calidae dupliciter dicitur : Primo, quod principium illius frigefactionis est forma mediante frigiditate, quae in aliquo gradu in ea remansit, quoniam non potest to-, taliter ab ipsa expoliari. Nec obstat quod frigiditas illa sit minor caliditate intro ductae, quamvis enim sit minor formaliter, est tamen major radicaliter seu virtualiter, propter formam substantialem propriam ejus radicem, cujus est virtus et proprietas. Contingere autem potest totum quodammodo pati a toto propter contrarietatem qualitatum activarum in toto existentium in continua pugna. Secundo dicitur et melius, quod frigeflt per se a generante et a forma propria per modum tantum sequelae, eo modo quo grave gravitando frangit prohibens ipsum descendere, et deorsum movetur. Imaginandum est enim, et ita est, quod quemadmodum ad formam gravis gunili extra locum suum naturaliter sequeretur motus deorsum, nisi aliquid prohiberet. Ita ad formam aquae sequitur esse frigidum in tanta perfectione, et si impediatur a tanta perfectione, sequitur remoto prohibente frigefactionis motus. Et quemadmodum grave gravitando vincit prohibens, quandoque ita frigidum fingendo vincit calidum prohibens, quando calidum illud ab agente illud fovente destituitur. Et rursus quemadmodum grave sequitur motum deorsum mediante gravitate, ita aquam frigefaclio mediante frigiditate illa, a qua non est denudabitis, quod autem altero istorum modorum, qui valde propinqui sunt, fiat. Ex hoc patet, quia nisi sic dicatur, oportebit recurrere ad causas extrinsecas, puta ad continens, sed hoc non potest rationabiliter dici: tum quia aqua efficitur frigidior efficienter ; tum quia si circumscriberetur continens aut poneretur neulrale, nihil minus aqua calida frigefieret, cujus signum evidens est, quia aqua calida posita in continente non calido tepescit. Unde continens et quaecumque alia causa extrinseca non potest poni nisi causa per accidens, ut removens prohibens, oportet enim naturalis accidentis alicujus, naturam causam ponere, quae intrinsecum principium est, ut patet 2. Phys.
Omissis multis dictis hujus expositoris, quae nonnulla includunt dubia, ostendo responsiones datas ad rationes Doctoris, quae partim ponuntur in praesenti dist. et partim in quarto, dist. 12. non evacuare. Et cum dicit ad illam Doctoris in isto secundo, quae stat in hoc quod substantia creata rationalis novissimo modo ordinatur ad ultimum finem attingendum per operationem, et sic videtur quod immediate possit operari circa illum finem. Cum ergo dicit, quod elicere operationem ut principium proximum tantum, est imperfectionis, quia oporlet esse de genere accidentis, hoc videtur manifeste falsum ; tum quia principium elicitivum, inquantum hujusmodi, nullam imperfectionem includit. Et dixi inquantum hujusmodi, quia si aliquando principium elicitivum includit imperfectionem, hoc non est ex ratione principii elicitivi, sed aliunde, puta quod sit principium elicitivum dependenler, et sic omne principium elicitivum causatum includit hanc imperfectionem, vel quod sit cum mutatione subjecti, sicut generatio in creaturis, quae connotat materiam mutari de una forma ad aliam. Dico ergo, quod omne principium elicitivum, ut hujusmodi, nullam includit imperfectionem, et per consequens principium proximum elicitivum nullam includit imperfectionem. Et cum dicit iste, quod quia tale est accidens, ideo includit imperfectionem, sed hoc nihil est, quia hoc idem dicam substantia creata, quae etiam ut principium elicitivum, est limitata et dependens in agendo. Secundo, si principium elicitivum proximum ex sua ratione includeret imperfectionem, ergo in divinis, ubi ponitur voluntas principium elicitivum proximum sui actus erit imperfecta, vel visio objecti si ponatur immediatum principium elicitivum actus voluntatis, erit imperfecta.
Tertio, quia videtur implicare in dictis suis, ponere enim A esse rationem formalem immediate operandi ipsi B et B principale agens, et A dicere imperfectionem, et B perfectionem, videtur manifesta repugnantia, si tam principium remotum quam proximum attingant eumdem terminum, (quod dico propter calorem in igne, qui tantum attingit dispositionem ad ignem generandum, ignis vero attingit terminum principalem) patet, quia si A non tantum est causa proxima producendi, sed etiam id quo B attingit terminum principalem, sequitur quod A ut ratio agendi proxima, nullam includit imperfectionem, imo magis perfectionem quam B. Et patet, quia per impossibile, posita sola essentia animae, nulla potest sequi operatio, cum non sit ratio formalis operandi ; posito vero intellectu, etiam per impossibile, separato, adhuc erit ratio agendi sive operandi. Et licet essentia animae ex hoc dicatur nobilior potentiis, quia potentiae fluunt ab ipsa, tamen inquantum non potest immediate attingere objectum, nisi mediantibus potentiis operativis, non potest dici nobilior, cum tota ratio attingendi objectum sit a potentiis. Nec multum valet illa distinctio de agente principali remoto et de agente proximo, ubi agens proximum est ratio agendi principalis, licet enim agens proximum dicat imperfectionem respectu agentis principalis, ubi agens proximum non ponitur principali agenti ratio formalis agendi, ut patet de Deo et Sole, sed ubi agens proximum ponitur ratio agendi principali agenti, sicut ponitur potentia intellectiva essentiae animae, videtur esse nobilius, et si non absolute, tamen sub illo respectu quo ponitur formaliter ratio agendi.
Praeterea quod dicit iste, quod essentia animae ponitur principale agens respectu intellectionis est, valde dubium, quia quod nullo modo est ratio formalis agendi respectu A, nullo modo est activum, nec proximum, nec remotum. Sed essentia animae circumscripta potentia. nullo modo est ratio intelligendi, ut patet, nisi dicatur quod ex hoc dicitur principale agens, quia producit in se intellectum et voluntatem, quae sunt accidentia, quae potentiae sunt rationes formales agendi, et tunc habetur propositum contra te, quia substantia erit immediatum principium, et immediata ratio producendi aliquod accidens, quod Thomas negat.
Praeterea quod dicit, quod elicere operationem, ut principium proximum et principale simul, est summae perfectionis, quia ponit in re perfectionem substantiae et accidentis, et sic nulla substantia est hoc modo principium operationis, hoc videtur esse falsum; tum quia sequeretur quod accidens esset principium elicitivum perfectius substantia, patet, quia calor ligni est principium proximum et principale calefaciendi lignum, et tamen ut sic, non includit perfectionem substantiae, ut dicis. Assumptum patet, quia simpliciter tota ratio calefaciendi lignum est ab ipso calore ; multa alia instantia adduci possent, quae brevitatis causa omitto. Quod etiam dicit, quod nulla substantia creata potest esse immediatum principium elicitivum, patet hoc esse falsum, quia substantia ignis immediate attingit terminum formalem generationis, non enim aliquod accidens cum sit imperfectius substantia, potest immediate attingere substantiam aliquam.
Praeterea, in hoc contradicit magistro suo S. Thomae, qui expresse vult quod
. essentia Angeli potest esse principium immediatum inlellectionis, ut patet in prima part. sum. q. 50. art. 1. ubi sic dicit: Angelus autem cum sit immaterialis, est quaedam forma subsistens, et per hoc intelligibilis actu : unde sequitur, quod per suam formam, quae est sua substantia, seipsum intelligat. Dico ultra, quod iste adhuc non solvit rationes Doctoris, quia si anima ex sua reali entitate non potest attingere ultimum finem, sed tantum mediante aliquo accidente realiter distincto ab ipsa, non magis esset activa suae ultimae perfectionis, quam lignum esset activum respectu calefactionis alterius ligni, mediante calore sibi inhaerente, et si talis calor esset separatus a ligno, nullo modo haberet unde calefaceret lignum. Sic similiter si talis potentia, quae ponitur ab istis accidens distinctum, esset separata ab essentia animae, ipsa anima non haberet realiter unde posset attingere aliquam suam operationem, qua uniatur ultimo fini. Et cum dicit iste, quod hic modus est ei impossibilis, oporteret ostendere hanc impossibilitatem: si enim substantia inferior habet in se realiter, unde possit attingere suam operationem, quanto magis substantia spiritualis, cum sit incomparabiliter perfectior, et praecipue cum natura sit dignificanda quantum potest, ubi non apparet manifesta contradictio.
Ad illud, quod dicit ad illam confirmationem Doctoris videlicet, quod tunc anima esset beata per accidens, cum negat consequentiam, quoniam operari mediante virtute propria ut quo, non est operari per accidens. Verum dicit, si talis virtus inest operanti formaliter et essentialiter, sicut dicimus quod forma ignis est per se ratio generandi ipsi igni. Si autem ratio operandi ponitur accidens realiter distinctum ab operante,
nullo modo e it ratio per se operandi tali operanti, non enim calor in ligno est per se ratio calefaciendi ipsi ligno ; eo enim modo quo est actus primus ipsi ligno, eo modo est ratio calefaciendi, si per se, per se: si per accidens, per accidens. Cum ergo calor sit In ligno tantum actus primus per accidens, quia accidentaliter advenit sibi, sic erit ipsi ligno tantum ratio calefaciendi per accidens, quia Aristoteles 2. Phys. ubi loquitur de agente per se, quod agit propter finem, vult quod per se agens sit illud, quod agit per formam propriam, ut patet de domificatore: licet enim calor sit per se agens in ligno, non tamen ut accidens sibi dicitur per se agere, quia tunc sequeretur quod calor in ligno per se calefaceret.
Et ultra, proposito quod dicatur per se agere illud quod habet in se rationem formalem agendi, tamen adhuc est perfectius agere per formam propriam, quam per aliquod sibi accidens, et sic si anima tantum per potentiam, quae est accidens realiter distinctum, esset beata formaliter, sequeretur quod talis beatitudo inesset animae, non per aliquod sibi intrinsecum realiter, sed tantum per aliquod accidens, quod videtur absurdum, et sic separata tali potentia ab anima, anima adhuc esset beata ipsa potentia.
Nec valet dicere quod beatitudo est essentialis operatio vitalis, quam non est intelligere esse nisi viventis, quia quaero a te, illa operatio perfecta, puta clara visio, in quo immediate recipitur? Non in essentia animae, ut patet, quia non est immediatum receptivum alicujus operationis, per te ; ergo immediate recipitur in potentia intellectiva, et per consequens denominat ipsam, sicut et patet de albedine immediate recepta in quantitate, quae denominat ipsam. Et cum dicitur, quod est operatio vitalis: ergo tantum est nata denominare naturam viventem, quaero a te, an potentia intellectiva sit potentia vitalis, vel ne? Si sic, habetur intentum, quod sicut est immediatum principium elicitivum operationis vitalis, ita erit immediatum receptivum ejusdem ; et sicut si talis potentia esset separata ab anima, adhuc esset principium elicitivum vitalis operationis, (sicut si calor ab igne esset principium elicitivum caloris) ita esset immediatum receptivum operationis vitalis, si poneretur separata, nisi dicatur quod dicitur vitalis operatio ex hoc quod recipitur in vivente, et tunc ex hoc sequeretur, quod omnis forma recepta in vivente esset forma vitalis, imo non dicitur aliqua operatio vitalis ex hoc, quod praecise recipitur in natura vivente, sed quia tantum nata est esse a vivente, ut a principio elicitivo , vel dicitur operatio vitalis ex sua ratione formali, puta quia talis entitas vel talis operatio. Sed quidquid sit, parum curo, quod dicatur vitalis vel ne: sufficit enim quodrealisbeatitudo, quae consistit in clara visione Dei secundum Thomam, immediate recipitur in potentia intellectiva, et tunc per possibile, ipsa separata, talis potentia clare videret Deum, quae visio est formaliter beatitudo, et sic aliquod accidens de genere Qualitatis posset dici formaliter beatum, imo videtur absurdius sequi, quod accidens perfectius subjectatur in accidente imperfecto, et in esse et conservari dependeat ab illo: visio enim clara Deitatis ponitur communiter, et praecipue secundum eos, accidens perfectissimum, cum illud sit ultima perfectio naturae rationalis: sed potentia est accidens valde imperfectius, si ponatur accidens.
Et cum ultra dicit, quod beatitudo non potest esse nisi in beato, non potest autem fingi quod potentia separata sit beata, sicut superficies esset colorata. Haec videntur verba tantum ad placitum: posito enim quod beatitudo, quae est perfectissima operatio per te, sit in beato tanquam in subjecto et ultimate denominato. Sed quaero tunc de immediato receptivo illius operationis, non potest poni corpus, nec anima, ut patet, nec totum compositum ; ergo erit potentia intellectiva , et per consequens illa erit beata, quia habens formam denominatur ab illa. Et sicut dicimus quod homo ultimate est albus per albedinem, quae immediate recipitur in quantitate hominis, et si talis quantitas esset separata, adhuc esset alba , sic homo dicitur formaliter beatus per beatitudinem immediate receptam in potentia hominis ; ergo si talis potentia esset separata ab homine, adhuc vere realiter haberet illam operationem beatificam, et per consequens esset realiter beata, nec hoc sani capitis negaret nisi forte proterviendo.
Cum dicit ad secundam rationem, quod substantia non fit immediate a substantia, ut a causa proxima, sed tanLum ut a causa principali, quaero , quando ignis generatur ab igne, a quo sit tanquam a causa proxima et immediata ? aut erit a substantia ignis, et habetur propositum : aut erit ab aliquo accidente , puta a calore substantiae generantis, et tunc sequitur quod imperfectius essentialiter erit causa aequivoca effectus perfectioris essentialiter: calor enim est essentialiter imperfectior quacumque substantia, ut patet 7. Metaphys. text. com. 4. Aut ponitur generatio ab aliqua potentia ignis generantis, et tunc quaero de illa potentia, aut est substantia, aut est accidens, et arguitur ut prius. Et cum ultra dicit, quod nullum accidens causatur immediate a substantia, licet multa sequantur substanliam in genere causae efficientis per modum naturalis sequelae, tum quaero de calore ignis a quo sit genitus, ponendo quod realiter distinguatur ab ipso, etiam ipsi habent ponere? Aut erit genitus a substantia ignis immediate, et habetur propositum ; aut ab aliquo accidente immediate, et tunc quaero de illo alio, et sic vel oportebit stare ad aliquod accidens immediate causatum a substantia, vel oportebit procedere in infinitum in accidentibus. Nec valet dicere, quod calor ille concomitatur substantiam ignis per modum naturalis sequelae, quia cujuscumque entis absoluti realiter distincti ab alio, est assignanda aliqua causa productiva. Et dixi entis absoluti, propter relationes, quae concomitantur extrema posita, et ideo per se non producuntur, sed non est sic de ente absoluto realiter distincto ; oportebit ergo dicere, quod calor in igne sit immediate causatus a substantia ignis. Et propterea quaero de quantitate substantiae, a quo sit causata, certum est quod non ab aliqua quantitate, ut patet, nec a qualitate, cum sit posterior ex natura rei, ergo immediate erit causata a substantia, cujus est talis quantitas.
Nec hic oportet dicere, quod lanium concomitatur ex necessitate naturae talem substantiam, quia quod sic concomitatur, per nullam potentiam potest esse sine eo, ad quod necessario sic concomitatur, ut patet de relationibus, quae necessario concomitantur extrema posita in actu, et ideo simpliciter est impossibile hujusmodi relationes posse existere sine extremis. Sed quantitas per divinam potentiam potest existere sine substantia cujus est, ut patet in sacramento Altaris. Et propterea quaero de calore sive de quantitate, quae ponuntur entia absoluta, et realiter distincta a substantia, aut sunt entia vera causabilia absolute, aut simpliciter incausabilia. Si primo, quaero a quo sint causabilia, aut tantum a substantia prima, aut simul a prima et a secunda. Si primo, ergo quantitas esset immediate a Deo ; et ultra sequitur, quod posset Deus facere substantiam sine quantitate. Si secundo, habetur intentum.
Ad responsiones dictas et ad rationes Doctoris quas facit in dist. 12. probando quod forma accidentalis non producit substantiam , nec virtute propria , nec virtute substantiae: quod non virtute propria, patet, quod nec etiam virtute substantiae cujus est ut instrumentum. Et probat quadrupliciter ibi: Primo, quia instrumentum apud Thomam non movet in motum a principali agente: ergo aliqua est operatio substantiae, quae movet accidens ad agendum, et sic immediate agit. Secundo, quia causa principalis et instrumentalis sunt essentialiter ordinatae, sicut superior et inferior. Causa autem superior prius natura attingit effectum quam inferior: in illo ergo priori producta est substantia immediate a substantia, et consequenter in secundo signo naturae in quo terminatur actio causae secundae, non producitur substantia nisi idem bis producatur. Tertio, quia quo instrumentum non se extendit illuc, oportet principalis agentis actionem pertingere, sed actio accidentis non attingit immediate essentiam materiae ; patet ergo generationem substantialem, quae sit in materia, oporteret immediate elici a substantia. Quarto, quia, cum dicitur, accidens generaret substantiam in virtute substantiae, ly in virtute aut addit aliquid absolutum, aut respectivum: si absolutum, cum id sit accidens, eadem quaestio erit: si respectivum, manifeste patet quod ex respectu superaddito accidens non potest facere substanliam, quia relatio non habet virtutem activam. Et ultra, illa relatio esset accidens, tum quia non potest negare quin substantia in suo ordine sit immediatum principium elicitivum propriae operationis, ut patet ex ratione causae superioris principalis.
Et confirmatur, quia quamvis Deus apud Philosophos non causaret, nisi mediantibus causis secundis, tamen ipsa est immediata causa propriae operationis in suo ordine; igitur sic se habebunt substantia creata et forma accidentalis, dato quod non causet, nisi mediante accidente. Has tamen rationes prolixius adduxi in 4. dist. 12. exponendo eas.
Cum igitur dicit, ista primo neganda, quod substantia est sua potentia operativa, cum sint proprie loquendo, principalis et instrumentalis, superior et inferior ; dico ponendo, quod A sit causa principalis, et B sit ejus potentia, et causa minus principalis respectu C effectus ; aut enim B producit C immediate et virtute propria, et tunc accidens erit causa substantiae, et ultra non diceretur causa minus principalis, quia causa minus principalis nunquam attingit effectum, nisi sic causa principalis simul attingat: aut attingit se in virtute A, sic quod A principaliter bene attingat ipsum C, statim sequitur quod B est causa instrumentalis, eo modo quo dicimus quod causa secunda attingit effectum, dicitur causa instrumentalis respectu causae primae, ut tenetur a Doctore in 4. dist. 1. quaest. 1. et vide quae ibi exposui. Erit etiam causa inferior, illa enim proprie dicitur causa inferior, quae agit in virtute alterius, et illa in cujus virtute alia agit, dicitur causa superior. Si ergo potentia substantiae, quae per te ponilur accidens, attingit effectum in virtute substantiae, sequitur quod talis potentia erit causa inferior, et instrumentalis respectu substantiae.
Et cum assignat rationem, quod sub-
- stantia et potentia non se habeant ut causa.
superior et inferior , quia substantia et potentia operativa non concurrunt ut duae causae, licet ut causa, et quasi conditio causae. Sed haec ratio nullam habet evidentiam, tum quia quaero a te de illa potentia, aut est vere activa alicujus effectus, et similiter substantia est vere activa ejusdem effectus, et realiter distinguuntur per te: ergo sunt vere duae causae, quia nihil deficit de ratione causae, etiam quia aut substantia ex sua natura est ratio formalis agendi, et similiter potentia substantiae est ratio formalis agendi; aut potentia non dicit rationem propriam agendi, sed substantia cujus est: aut substantia non dicit propriam rationem agendi, sed tantum ejus potentia. Si primo, habetur intentum, quia illae sunt distinctae causae, quia ab invicem sunt realiter distinctae, et quia habent rationes formales agendi proprias, et ab invicem realiter distinctas. Si secundo, tunc potentia nullam actionem formaliter haberet. Si tertio, sequeretur quod substantia non est principalis causa, nec etiam iste concederet secundum et tertium modum. Et cum ultra dicit, negando quod se habeant ut causa superior et inferior , sed una ut causa principalis, et alia ut causa instrumentalis, et sic non est necesse instrumentum semper moveri a causa principali. Et quod dicit, quod distinguit de instrumento conjuncto et separato, videntur tantum verba, et nihil ad propositum, quia accipio causam principalem , et sit A , et instrumentalem, et sit B, et principalis sit substantia, quae dicatur ignis, et instrumentalis sit accidens, quae dicatur calor, et comparentur ad effectum, qui dicatur C, puta ad ignem genitum, tunc quaero, aut A attingit effectum secundum suam rationem formalem, ita quod dicatur vere activa respectu talis effectus, et similiter B attingat, aut A tantum attingit effectum mediante B. Si primo modo, haberetur intentum, quia A actione sibi propria attingit effectum, licet ad eumdem concurrat B. Si secundo modo, ergo calor erit totalis causa substantiae genitae, quod est falsum. Et ultra sequitur, quod A non sit principalis causa respectu C effectus, quia nihil dicitur causa alicujus effectus, nisi active concurrat ad unum effectum. Et praeterea si A et B sic se habent, quod A concurrit ut causa principalis, et B ut instrumentalis, quaero, aut B agit tantum virtute propria, aut virtute A ; si virtute A, ergo se habet ut causa inferior respectu A ; si virtute propria, sequuntur duo inconvenientia. Primum, quod accidens erit causa substantiae. Secundum, quia si A concurrit virtute propria, et B virtute propria, aut concurrunt ut duae causae partiales, et ejusdem rationis, sicut duo trahentes navim ; aut concurrunt ut duae causae partiales alterius rationis, quarum una sit principalis, et alia minus principalis, aut concurrunt ut duae causae totales. Si primo, sequitur quod A aeque immediate attingit effectum, sicut B, et habetur intentum. Sequitur etiam quod una illarum potest sic intendi, quod sola, producet effectum, et sic calor posset sic intendi, quod solus posset producere substantiam, quia causae partiales ejusdem rationis, quae concurrunt ex aequo, si una illarum intendatur in duplum respectu alterius, illa sola posset attingere effectum, ut patet a Doctore in primo, dist. 3. quaest. 8. et in isto secundo. Si secundo, adhuc habetur intentum, quia causa magis principalis aeque immediate attingit effectum, ut patet de intellectu et objecto respectu intelleclionis. Si tertio, tunc quaero, aut sunt essentialiter ordinatae, et tunc A et
B se habebunt ut causa superior et inferior, et B non posset agere nisi virtute A, nec moveret, nisi motum ab A, ut patet de omnibus.causis effectivis essentialiter ordinatis ; aut sunt duae causae totales non essentialiter ordinatae, et tunc sequitur inconveniens, scilicet quod idem effectus dependebit a duabus causis totalibus non essentialiter ordinatis, quod est impossibile, ut Docloros tendit in primo, dist. 2. parte 1. quaest. 1. et 3. et alibi saepe. Posito etiam hoc esse possibile, adhuc habetur intentum, quia A aeque immediate attingit effectum sicut B, et sic effectus potest esse immediate a substantia.
Ad illud, quod dicit de generatione substantiae, quod terminus generationis substantiae acquiritur tantum in instanti, et per consequens generatio substantialis instantanea non est operatio aliqua, sed illud idem quod in toto tempore praecedenti generabat in instanti ultimo illius temporis generat terminando generationem suara. Sed hoc videtur minus bene dictum, quia certum est quod esse substantiae verae generatur, et generatio illa fit in instanti ; ergo in eodem instanti quo accipit esse vere generatur et producitur, et tunc quaero a quo ? aut a substantia, aut ab accidente, et arguitur ut prius. Et cum dicit, quod quia generatio est instantanea, non est operatio aliqua, hoc haberet probare, non enim est necesse operationem semper mensurari tempore. Quaedam enim mensuratur instanti, ut patet de generatione substantiae, patet etiam de illuminatione aeris a Sole, quae est vera operatio, et tamen instantanea. Et quod dicit quod illud idem, quod in toto tempore praecedenti generabat, in instanti ultimo illius temporis generat, terminando generationem suam, quaero de illo quod generabat in tempore praecedenti, quid tunc generabat? aut substantiam, aut dispositionem ad Ipsam. Si primo, aut ut agens instrumentale, aut ut principale, aut ut utrumque simul ; si tantum ut instrumentale, ut accidens, ergo accidens immediate generat substantiam: si tantum ut principale, habetur intentum ; si ut utrumque simul, adhuc habetur intentum, et arguatur ut prius ; aut instrumentale agit in virtute propria, aut principalis agentis, etc. aut generat in toto tempore accidens vel dispositionem ad substantiam. Quaero tunc, quid est illud, quod attingit substantiam in ultimo instanti illius dispositionis ? aut est accidens tantum, aut substantia tantum, aut utrumque simul, et tunc arguatur ut prius.
Ad illud quod dicit de illa virtute, quod est res quaedam intentionalis imperfectior effectu principali producendo, et productiva ipsius: hoc videtur esse impossibile, quod causa imperfectior essentialiter, sive aequivoca, sive univoca, possit esse ratio formalis producendi effectum perfectiorem, loquendo semper de causa totali, ut etiam iste intendit. Et quod dicit de formis seminum, quae sunt imperfectiores substantia genita, et tamen ponuntur rationes formales generandi substantiam, dico quod hoc est falsum, quia nec semen, necralio seminalis est ratio generandi substantiam, tum quia imperfectior, tum quia in ultimo instanti quo generatur substantia, desinit esse semen ; causa autem non agit, nisi quando est, hoc magis infra patebit, dist. 18. hujus secundi. Et cum dicit secundo, quod accidens conjunctum substantiae est ipsius virtus, nec oportet aliam superaddere virtutem, dico quod adhuc stat ratio Doctoris, quia semper quaero de illo accidente, in cuius virtute agit? aut propria, aut virtute substantiae, et arguatur ut prius, et ipsum accidens conjunctum substantiae nihil facit, quia ut conjunctum aut recipit virtutem aliquam a substantia, aut nihil. Si primo, ergo substantia agit illa virtute immediate, et ultra erit causa superior. Si secundo, ergo substantia tantum agit virtute propria, et arguatur ut prius. Aut illa unio poniLur virtus agendi, quod est impossibile, cum sit relatio. Alias rationes, quae probant accidens non agere in virtute substantiae minime solvit.
Ad illud, quod dicit ad aliam rationem Doctoris, quae probat, quod si essentia intellectualis realiter distinguitur a potentiis, quod Deus posset facere ipsam sine intellectu, quia omne absolutum prius, etc. Cum dicit, ergo primo, scilicet absolutum prius, etc. dico, quod illa propositio est falsa, etiam secundum doctrinam Doctoris, quia paries essentiales simul sumptae distinguuntur realiter a toto, et tamen non possunt esse sine toto. Dico, quod si perciperet propositionem Doctoris, assentiret ei ut propositioni quodammodo notae ex terminis. Et quod dicit de partibus, etc. patet solutio ex his quae supra dist. 12. q. 2. vide ibi. Et cum secundo dicit, quod non potest separari unum ab alio propter necessariam connexionem, dato quod talis connexio esset ex causalitate activa, non tamen inferret substantiam esse immediatum principium operationis. Dico quod est manifeste falsum ponere aliquod ens absolutum realiter distinctum a substantia, et ab ipso causatum, et non esse productum immediate a tali substantia, ut supra patuit, et quod non producat illam per produclionem mediam. Nec valet fugere ad illam sequelam naturalem, ut supra dixit, quia nullam apparentiam verita tis habet, ut supra deduxi. Ex his quae dix satis patet improbatio hujus novi exposi loris, et facillime etiam solvi potest, quod dicit de frigefactione aquae calidae, ostendendo illas responsiones minime valere. Sed, quia haec materia magis pertinet ad dist. 12. quarti, ibi prolixius pertractanda erit.