In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum paradisus sit locus conveniens habitationi humanae ?
Alensisp. 2. quaest. 87. m. 2. art. 2. D. Thom. p.
q. 102. art. 1. et 2. Abulen. in c. 13. Gen.
quaest. 98. et q. 107. Perer. I. 3. in Gen. q. 3. Rabanus et Strabus relati a Magistro hic.
D. Bonav. hic dub. 2. Richard. art. 2. q. 5.
Durand. q. 3. Barth. Anglus de proprietatibus
rerum c. 112. Pitigianis in Gen. pag. 336.
Arguitur quod non (a), quia Magister dicit, quod paradisus prae altitudine loci attingebat ad globum Lunarem: sed sphaera ignis attingit ad illum globum Lunae ; ergo non est conveniens habitationi hominum.
Praeterea, Paradisus est locus superior omni monte, quia aquae diluvii ascendentes super cacumina montium quindecim cubitis, non ascenderunt usque ad paradisum, sed in aliquibus montibus non est conveniens locus habitationi humanae propter raritatem aeris : quod patet per Philosophos, qui volentes inquirere de astris ascendebant altissimos montes portantes secum spongias plenas aqua, ad condensandum aerem sive ad hauriendum aerem grossum. Unde nec ros, nec pluvia, nec ventus ibi ascendunt, sicut dicit Solinus de Monte Olympi.
Contra Genes. 2. Tulit Deus homil nem, et posuit eum in paradiso volupiatis, etc.