IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Paradisum esse habitationi apta m, ut patet pro utroque statu naturae, nam ibi Adam et Eva facti sunt, eoque delati post lapsum Enoch et Elias, Gen. 5. et 4. R. 2. Quoad locum paradisi ostendit non esse ad globum Lunae, nec in suprema vel media parte aeris, et rationes sunt clarae. Putat etiam non esse sub aequinoctiali, quia Zona torrida non est habitabilis, quae est sentent. D.
Thom. super Aristot. et antiquorum. Tamen ex navigatione Hispanorum in novo orbe constat habitabilem esse in multis locis, et valde temperatam et fertilem, sicut et Antipodas esse, quos Augustinus 16. civit. 9. Beda 1. de rat. temp. 32. Lactan. 3. divinarum instit. c. 24. et alii omnino esse negarunt, vide Conimbric. 2. de caelo c. 14. q. 1.
Dico quod sic, (b) tam pro statu naturae lapsae quam innocentiae. Pro statu naturae lapsae, patet de Enoch, Eccl. 44. et Gen. 5. de Elia 4. Reg. c. 2. nec oportet recurrere ad miraculum, ex quo non est necessitas, ut patebit. Pro statu naturae rectae, patet de Adam et Eva.
De modo altitudinis, dicunt quidam quod attingit usque ad globum Lunarem, sed quoad longitudinem, dicunt ipsum esse ad Orientem. Unde alia translatio habet: Paradisus, quem plantaverat Deus ad Orientem, ubi nostra habet a princi pio, etc. Quantum ad latitudinem dicunt ipsum esse sub aequinoctiali ; et dicunt ultra quod locus aequinoctialis est maxime habitabilis, quia licet habitantes ibi habeant Solem bis in anno super Zenith capitum suorum, cito tamen recedit ab eis propter motum, quem habet ibi velociorem, et ideo modicum calorem causabit, et temperatum, quia pauciores iacit ibi reflexiones. Quod autem sit motus Solis velocior, patet, quia circulus aequinoctialis est major circulus, cum non attingat alterutrum Tropicorum ; una autem die naturali Sol currit totam terram motu firmamenti, igitur sub aequinoctiali citius movetur quam sub altero Tropicorum. Patet per illam regulam : mobile in aequali tempore, magis transiens de spatio, velocius movetur.
Si ratio ista valeret, videtur magis concludere oppositum, quia motus facit calorem, et per consequens major vel fortior motus majorem calorem causabit. Ratio etiam in se non valet, sed est falsigraphica, propter quod currendum est ad sententiam Avicen nae 1. canon. sent. 2. doct. 2. sum. 1. c. 8. quod intitulatur de accidentibus aeris et impressionibus, et ad Ptolemaeum lib.de dispositione sphaerae.
Quantum (c) ad hoc quod dicunt, quod est ad Orientem, dico quod in quocumque situ sit, potest intelligi esse ad Orientem, quilibet enim punctus in terra potest intelligi esse ad Orientem in comparatione ad caelum, vel respectu diversorum situum terrae, praeterquam respectu duorum polorum, qui sunt immobiles. Unde per esse ad Orientem, non habetur determinatio terrae certa et praecisa, in qua scilicet parte terrae si paradisus.
Quod dicunt (d) de altitudine, et pertingit usque ad globum Lunarem ; vel sunt verba metaphorica, vel falsa, supposito quod Paradisus sit locus habitabilis, quia experimur ignem moveri super aerem ex motu, scilicet elementorum. Etsi enim parvus ignis non possit ascendere super aerem, usque ad sphaeram ignis, hoc est propter virtutem parvam ipsius, non potentem resistere corrumpentibus ipsam: igitur oportet locum ignis esse usque ad locum Lunae, sed in igne non est habitatio conveniens humanae naturae, nec naturae mixtorum, propter calorem nimium. Nec potest dici, quod sit in superiori parte aeris, quia illa inflammatur vehementer propter propinquitatem ignis. Nec etiam potest attingere usque ad medium interstitium aeris, quia locus ille est frigidissimus perpetuo secundum Philosophum, cujus causa positiva est frigiditas nubium in eisdem locis ; causa privativa duplex, scilicet carentia caloris generati per reflexionem radiorum Solis a terra, et carentia caloris causati a Sole directe. Cum igitur Paradisus ponatur locus conveniens habitationi humanae, sequitur quod non sit in loco aliquo praedictorum, nisi ponatur locus ille accidentaliter temperatus, sicut sunt loca sub polo Arctico, secundum Martianum in Mundi descriptione, et Plinium 2. Naturalium, c. 7.
Nec valet argumentum de diluvio, quia aquae diluvii inundaverunt miraculose, sic ascendentes ad punitionem peccatorum, ubi igitur non inundaverunt, non fuit factum miraculum ibi. In Paradiso autem cum non essent ibi peccatores, non debuerunt per miraculum inundari. Nec ratio istorum valet, qui ponunt, quod fuit naturalis ascensus ille, quia scilicet per congregationem stellarum humidarum in aliquo signo, sicut alibi patere poterit, quia hic satis per Scripturam et Sanctos patet oppositum.
Quod dicitur de aequinoctiali, quod ibi est regio temperata, non videtur verum, quia quando hyems est nobis frigidissima, non removetur ab eis Sol, nisi per viginti quatuor gradus, et tunc est eis propinquior quam sit nobis in maxima aestate, in qua distat a nobis per viginti quinque gradus ; quare plus habent de calore in fortissima hyeme nostra quam nos in maxima aestate nostra ; aliam rationem non posuit Doctor iste.
Dico igitur (e) ad quaestionem, quod est locus conveniens habitationi humanae, quia non oportet quod sit in tanta altitudine sub aequinoctiali, sed est in regione temperata, nec est necessarium, quod sit ad Orientem, et si ibi est, tamen est aeque temperata. Per ficta patet ad argumenta.