IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Dico quod sic, etc. Arguitur hic de Paradiso illo, de quo Genesis 2. fit mentio illis verbis : Plantaverat autem Deus Paradisum voluptatis a principio in quo posuit hominem, quem formaverat, etc. De eo autem variae sunt Patrum et Theologorum sententiae. Quidam enim non intelligunt locum ullum corporalem, unde lotum illum Scripturae passum, quo describitur paradisus, spiritualiter et mystice intelligendum censent, non in sensu litterali, quem verba praeseferunt. Ita Philo Judaeus in lib. de mundi opificio, et in lib, de Allegoriis legis Moysaicae, Origenes super Genesim, Ambrosius in lib. de Paradiso, et lib. 6. Epistolarum cap. 42. ad Sabinum.
Alii existimant illam descriptionem Paradisi litteraliter tantum intelligendam, alii vero litteraliter et spiritualiter ; et hi omnes conveniunt in hoc contra praecedentem sententiam, quod Paradisus in illo loco Scripturae significet locum aliquem terrestrem. Quae sententia ita placuit caeteris omnibus Patribus, ut oppositam Origenis plurimi erroneam iudicaverint. Et certe Augustinus 8. de Gen. ad litteram omnes has sententias refert, sed posteriorem praefert, verba ejus sunt: Tres enim generales de Paradiso sententiae sunt ;una eorum qui corporaliter intelligi volunt tantum: alia eorum qui spiritualiter tantum ; tertia eorum qui utroque modo Paradisum accipiunt. Tertiam mihi placere fateor, ut homo in corporali Paradiso sit positus.
Noster Doctor hic supponit hanc communem sententiam, quae etiam satis patet ex accurala illa Scripturae descriptione, quae cum nihil impediat, omnino in sensu litterali intelligenda est, quamvis etiam spiritualiter intelligi possit, ut et tota Scriptura. Unde Augustinus 13. civit. 21. postquam allegoricam expositionem Paradisi proposuisset: Ista. inquit, et si quae alia commodius dici possint de intelligendo
spiritualiter Paradiso, nemine prohibente dicantur, dum tamen et illius historiae veritas fidelissima rerum gestarum narratione commendata credatur. Chrysostomus etiam homilia 13. in Genesim: Ideo Moyses describens Paradisum, et nomei loci in quo erat, scilicet Eden et plagam Orientalem, quam spectabat, et nomina fluminum e Paradiso egredientium fere nota omnibus, tam subtiliter et accurate enarravit, ut non liceret nugari volentibus decipere simpliciores, dicendo nullum fuisse in terra Paradisum, sed in caelo, et alias fabulas, suaque somnia iactando. Nam si, cum Moyses tantam in describendo Paradiso diligentiam posuerit, nihilominus tamen fuere nonnulli fabulantes non fuisse super terram Paradisum, multaque alia a doctrina Moysis alienissima inducentes, et verba ejus aliorsum, quam dicta sunt, detorquenles, quid futurum fuisset, si non tam minutatim, tam dilucide, denique tam enucleate Paradisum descripsisset. Supposito ergo quod Paradisus hic fuerit locus aliquis terrestris, quaerit hic Scotus ? an fuerit locus conveniens habitationi hominum ? Haec autem quaestio ut habeat aliquem convenientem sensum, intelligi debet quantum ad naturalem situm et naturam Paradisi; naui quod aliquo modo fuerit conveniens locus, sive naturaliter, sive supernaturaliter, non potest esse in controversia, quandoquidem fuerat locus deliciosissimus, et de facto in eo collocatus fuerat primus parens, indeque postea in paenam sui peccati expulsus cum posteris suis qui eodem loco generarentur, si non fuisset peccatum. Quia vero hanc convenientiam ad. habitationem humanam habere poterat, vel naturaliter vel supernaturaliter, quaeritur hic an naturaliter eam habuerit? Ratio autem dubitandi pro parte negativa est, quod aliqui ipsum posuerint sub globo
Lunae seu in concavo ejus , ubi dicitur communiter collocari sphaera ignis ; alii vero in locis altioribus omnibus montibus ; alii denique sub linea aequinoctiali seu sub Zona torrida, quae inhabitabilis existimabatur olim propter nimium calorem, sed ubicumque ex his locis collocaretur, non posset esse naturaliter conveniens habitationi humanae, ut patet.
His tamen non obstantibus, concludit Doctor Paradisum fuisse locum convenientem habitationi hominum, quae senlenlia jam communissima est, ut postea videbimus. Probat Scotus hanc conclusionem quoad statum naturae institutae seu innocentiae, ex eo quod primi parentes sint positi in eo, et quoad statum naturae lapsae, ex eo quod eo translati sint Enoch et Elias. Nec dicendum est quod miraculose redderetur conveniens habitationi horum hominum, non vero ex natura sua, quia non debemus recurrere ad miraculum sine causa ; nulla autem causa, aut necessitas urget nos ad recurrendum hic ad miraculum, ergo potius dicendum est quod naturaliter erat conveniens habitationi humanae quam miraculose.
Ut probet minorem, in qua est tota difficultas, proponit aliorum sententiam de situ Paradisi. Qui dicunt quod Paradisus situs fuerit quantum ad altitudinem in concavo Lunae, quantum ad longitudinem in Oriente, et quantum ad latitudinem sub linea Aequinoctiali. Quantum ad primum de altitudine ita tenet Magister hic, nescio quo fundamento probabili. Quantum ad secundum de situ ad Orientem, patet, quia ubi nostra translatio habet : plantaverat Deus Paradisum voluptatis a principio, quae translatio est Hieronymi, qui secutus est Aquilam , Symmachum et Theodotionem ; translatio alia, nempe septuaginta Interpretum, quam omnes fere Graeci Patres amplectuntur, habet ad Orientem , loco istius a principio. Quantum ad tertium de situ ejus sub linea aequinoctiali, fundamentum videtur esse quod terra sub ista linea sit tempera tissima, quia licet Sol sit bis in anno supra capita eorum directe, tamen quia non diu permanebat apud ipsos, propter velociorem motum ejus, in illo circulo non poterat generare immoderatos calores, sed valde moderatos.
Ad hoc ultimum primo respondet Doctor, potius rationem illam de motu esse ad oppositum, quia motus est aliquo modo causa caloris, non quidem immediata et proxima, sap em secundum Scotum, cum formaliter sit respectus, et respectus non possit esse principium immediatum formae absolutae, qualis est calor, sed conditio applicans causam proximam vel motum materialiter sumptum ; ergo velocior motus est causa majoris caloris, et consequenter si Sol velocius moveretur supra locum constitutum sub linea aequinoctiali, deberet tanto magis majorem ibi calorem producere.
Deinde dicit ipsam rationem in se esse falsigrapham, quia licet bene sequeretur quod nimii calores non impedirent temperiem istius regionis seu plagae, si Sol cito moveretur et recederet ab illa, modo recessus Solis esset talis et tantus, ut non posset magnos calores facere ; tamen si recessus non sit tantus, certum est quod non possit sequi ex eo quod cito recederet, quin calor esset immoderatus, quia ergo ratio praedicta ex festino recessu Solis arguit moderatos calores, et omnis festinus recessus hoc non inferat, sed aliquis propterea committit fallaciam talem qualem committeret, qui ex eo quod aliquis sit animal, vellet arguere quod esset rationale.
Dices cum Conimbricensibus 2. caeli cap. 14. art. 3. licet eo loci calores diurni sint valde inlensi, tamen non continuari eos diu, sed succedere noctem, suoque frigore, quod durat tamdiu quamdiu durat calor, temperare illum calorem. Sed contra, quando apud nos fervent calores aestivi, omnino de nocte etiam non desinunt, et licet sint minus intensi quam de die, lamen intensiores sunt quam calor diurnus hiemis: ergo etiam calores nocturni istius plagae erunt etiam vehementer inlensi juxta proporlionem intensionis quam habet calor diurnus, et consequenter non erit tantum frigoris nocturni, quantum possit sufficere ad temperandum calorem diurnum.
Haec probant ex motu caeli, et quantum est ex parte caloris, quem de se in ea regione produceret nullo modo esse posse locum convenientem habitationi humanae, aut saltem non esse tam convenientem, quam exigerent homines in paradiso, atque adeo paradisum sub illa zona seu linea aequinoctiali, non esse constitutum. Et hoc est quod intendit Doctor hic in fine sig. Quod dicitur de aequinoctiali, dum dicit terram sub illa linea non esse temperatam, nimirum considerata praecise actione Solis et corporum caelestium, cum quo tamen stat quod aliunde posset esse temperata, nimirum ob frequentiores ventos et pluvias, prout constat esse ex navigationibus Indicis, quamvis veteres auctores communiter cum Aristotele 1. Metaph. 5. et D. Thoma I.part, quaest. 102. existimaverint terram omnem sub illa linea fuisse prorsus inhabitabilem ob vehementiores calores quam ut ferri possunt. Advertendum autem quod licet Doctor citetur pro eadem communi sententia veterum a Conimbricensibus, ipse tamen nullo modo asserat inhabitabilitalem istius terrae, sed solummodo non esse temperatam sufficienter ut in ea collocaretur paradisus:
(c) Quantum ad hoc quod dicunt quod est, etc. Illud alterum quod auctores praedictae sententiae asserebant, nempe paradisum constitutum ad Orientem, dicit non esse sufficienter fundatum, quia praeterquam quod nostra translatio vulgata praeferenda sit omnibus aliis, quamvis admittatur paradisum in Scriptura collocatum esse ad Orientem, inde nihil certi potest concludi quantum ad determinatam partem mundi ; in qua esset, quia ubicumque diceretur collocari, ibi esset ad Orientem in comparatione ad aliquas alias paries mundi, unde Hibernia, quae est ad Occidentem in comparatione ad alias partes Europae, est ad Orientem si comparetur ad Indias Occidentales ; ergo cum nullum aliud sit fundamentum istius sententiae quoad hoc, praeter illa verba Scripturae, secundum minus approbatam translationem, omnino caret sufficienti fundamento.
Communiter lamen dicitur quod locus paradisi debeat esse ad Orientem in comparatione ad Palaestinam, vel ad locum in quo formatus fuerat Adam , et ita sit, necne, ad propositum parum facit.
(d) Quod dicunt de altitudine, etc. Impugnat sententiam Magistri collocantis paradisum sub caelo Lunae, quia quandoquidem paradisus sit locus voluptate deliciisque plenus, ut incolerelur ab hominibus innocentibus, Dei amicis et filiis adoptivis, profecto nullo modo dici debet collocari immediate sub caelo Lunae, quia ille est locus naturalis ignis, ut communiter asseritur et colligitur ex motu naturali ignis, semper se quantum potest elevantis supra aerem, non vero est locus naturalis terrae petentis esse sub aere et aqua. Nec dicendum est miraculose collocatum sub caelo paradisum, quia miracula sine necessitate non sunt asserenda. Adde, nullum esse fundamentum istius sententiae, quod sane solum sufficit ad ejus impugnationem. Praeterea, si ibi esset constitutus paradisus , cur esset ponendus Angelus ad custodiendum ipsum, ne homines, ejecti post peccatum ad terram nostram , eo se conferrent, cum nullo modo possint ad concavum Lunae volare, ut patet? Deinde propter eamdem rationem ostendit paradisum non esse nec in media aeris regione, quia superior pars est calida, media est ex se semper frigida , locus autem paradisi debet esse naturaliter temperatus. Adde, si fuisset in aere ullibi, quod deberet impedire, naturaliter loquendo, transmissionem lucis ad partem terrae subjectam, ut manifestum videtur, id autem fieri nullo modo habet probabilitatem.
Quod si qui Patres ita loquantur, ut in superioribus aliquibus locis supra terram collocatum velint, intelligendi sunt in sensu aliquo figurali, non in proprio. Et si objiciatur quod paradisus debeat esse in loco aliquo superiori ad omnem terram, quia alias cooperiretur aquis diluvii, quae altissimos quosque montes cooperiebant, respondet Doctor negando consequentiam, quia cum illa inundatio facta fuit miraculose in paenam peccatorum , non erat necesse ut fieret, nisi in habitationibus hominum, unde cum paradisus post peccatum non erat habitatio eorum, non erat necesse, ut pateretur diluvium. Et sane qua ratione conservatur a Deo, ita ut non possit ab hominibus adiri, eadem congrue conservari debuit ab aquis diluvii. Responderi posset secundo, juxta alios, non esse absurdum ut paradisus etiam pateretur inundationem diluvii, praesertim per accidens, ratione inundationis per se factae in aliis terris, et sane existimo necessario id secuturum in tanta elevatione aquarum, nisi Deus miraculose restitisset.
Addit obiter Doctor improbabilem esse sententiam eorum, qui putaverunt diluvium naturaliter successisse, ob congregationem nimirum stellarum humidarum in aliquo signo, quia Scriptura et Patres satis clare dicunt a Deo potius in paenam peccatorum fuisse causatum, quod esset falsum si causaretur naturaliter ab illa congregatione, quae fieret, quamvis nunquam fuisset commissum peccatum , ut patet.
(e) Dico igitur, etc. Conclusio Doctoris est, quod paradisus sit locus aptissimus hominum habitationi, et quidem naturali ter, quia non est recurrendum ad miraculum sine necessitate , unde collocari debet in aliqua temperata regione terrae ; ubi autem demum sit collocandus non resolvit Doctor, nec vacat difficultate et controversia.
Pererius lib. 3. in Genes. num. 122. Torniellus 3. die creationis mundi, Salianus ibidem, et alii, existimant illum conditum circa fines Mesopotamiae in iis regionibus, quas Tygris et Euphrates praeterlabuntur. Divus Augustinus lib. 8. de Genesi, ad litteram, cap. 7. Tertullianus in Apologia, et alii, quos sequitur Bellarminus lib. de gratia primi hominis, fatentur paradisum creatum ad Orientem, sed loco tamen mortalibus incognito. Et saue haec ultima sententia mihi valde probabilior videtur, praesertim si, ut communium tenetur, paradisus adhuc existit. Ratio est, quia imprimis fundamenta prioris sententiae , quam secutus videtur scholiastes noster, sunt salis infirma ; nam . omnes regiones illae Mesopotamiae, cum adjacentibus sunt habitatae, nec constat aliquam terram esse vicinam, cujus aditus prohibetur. Verisimile autem est quod id constaret, si daretur talis terra, praesertim cum verisimile sit paradisum satis magnum continere tractum, utpote omnibus hominibus, si non peccarent, futurum habitaculum. Tum quia aliorum duorum fluminum praeter Tygrin et Euphratem, quae ex paradiso oriebantur, nullum extat iis in partibus vestigium, quorum tamen non minus reperiri deberet quam Tygris et Euphratis. Tum denique, quia Tygris et Euphrates non oriuntur in Mesopotamia, sed in Armeniae montibus, unde cum ista quatuor flumina orta sint in paradiso, ut Scriptura asserit, potius Armenia dicenda esset locus paradisi quam Mesopotamia.
Nec prorsus valet quod aliqui dicunt Tygrin et Euphratem conjungi in Mesopotamia, et iterum disjungi, sicque haberi quatuor capita fluminum, de quibus Scriptura meminit ; vocari autem Tygrim et Euphratem illa duo priora capita, antequam conjunguntur ; duo vero posteriora capita esse illa flumina, quae vocantur in Scriptura Phison et Gehon, quamvis jam ita non vocentur. Hoc, inquam, nihil valet, quia ut bene advertit Bellarminus, illa quatuor flumina dicuntur oriri in paradiso, et deinde dividi in quatuor capita: sed certum est quod priora duo capita non possunt dici oriri in Mesopotamia, imo nec posteriora etiam, nisi admodum incongrue, nec potest dici quod illa pars fluminis, in qua conveniunt Tygris et Euphrates in Mesopotamia dividatur in quatuor capita. Deinde Phison et Gehon dicuntur circuire varias regiones , quod non convenit duobus istis fluminibus egredientibus ab illo loco conjunctionis Tygridis et Euphratis, cum brevissimo rectoque tractu in mare Persicum ingrediantur. Praeterea juxta hoc paradisus nunc non extaret incognitus et inhabitatus ab hominibus, ut communius supponitur esse.
Adde ad haec Patres et Doctores communiter per Phison et Gehon intelligere Nilum et Gangem, idque habere magnum fundamentum in ipsa Scriptura.
Objicies, Scriptura ait paradisum constitutum in Eden, nam ubi nostra translatio habet: Plantaverat autem Deus paradisum voluptatis, in Hebraeo habetur: Plantaverat Deus paradisum in Eden. Sed Eden est locus situs prope Charan in Mesopotamia, ut patet ex illo Ezechielis 27. Charan et Chene, et Eden negotiatores tui, et ex 4. Genes. Egressusque Cain a facie Domini habitavit profugus in terra ad orientalem plagam Eden.
Confirmatur, quia Mesopotamia est regio amoenissima, in eaque habentur ista flumina, quae dicuntur fuisse in paradiso.
Respondetur in primis secundum omnes vocem Eden esse aequivocam, et significare aliquando voluptatem, aliquando nomen loci proprium, et quidem in hoc loco, ubi describitur paradisus, potius dicendum est significare voluptatatem seu locum deliciosum, quia id prae se fert expresse nostra translatio, quae omnibus aliis est praeferenda. Quod si etiam significaretur hic locus aliquis proprius per Eden, non tamen sequitur quod sit ille locus, qui vocatur Eden in aliis locis Scripturae; tum quia plura loca vocari solent eodem nomine,- tum quia certum est quod paradisus, si existat modo, non possit esse iste locus. Adde in Eden in quo collocatus est paradisus orta fuisse quatuor flumina, nullum autem flumen oritur in Eden, quod est in Mesopotamia. Deinde non videtur quod Eden Mesopotamiae sit tam magnus locus quam sufficeret, ut in eo constitui posset paradisus.
Ad confirmationem respondeo, amoenitatem Mesopotamiae non accedere ad illam quam habuit paradisus, unde ex illa nihil habetur adjumenli ad sententiam adversam. Quod autem ista duo flumina eam praeterlabanlur, etiam non facit ad rem, quia in ea deberent oriri, nec sufticit ullo modo quod praetereantur. Quod si hoc argumentum valeret paradisus deberet aeque constitui, ubi alia duo flumina Phison et Gehon praeterlabuntur, quod et nullus dicit et absurdum esset, quandoquidem sic paradisus in duabus regionibus valde dissilis esset collocandus.
Objcies secundo, jam notum est ubi oriuntur Tygris et Euphrates ; ergo cum dicantur oriri in paradiso, facile cognosci potest locus paradisi. Respondeo, licet appareat aliquis locus ubi oriuntur Tygris et Euphrates, posse tamen esse, quod sub terra post alios longissimos tractus alios ortus alibi habeant, loco nobis incognito, et ita sine dubio verisimilius est quod accidat tum in Tygre et Euphrate, tum in Nilo et Gange, quae quatuor flumina licet a se valde distent, et non unum, sed diversum ortum habere videantur, in aliquo tamen uno loco unum ortum habere possunt, et deinde currere et praeterlabi varias regiones nunc supra terram, nunc sub terra. Et per hoc patet breviter ad prolixum Pererii discursum, contendentis contra communiorem sententiam Nilum et Gangem non esse illa duo flumina, quae in Scriptura vocantur Phison et Gehon.
Ad confirmationem porro majorem hujus nostrae sententiae juvabit aliquid resolvere de alia quaestione, ad tractatum de paradiso spectante: An scilicet adhuc exstet paradisus ? Nam si exstet, quandoquidem nullum sit vestigium ejus prope Mesopotamiam, omnino improbabilis videtur illa sententia, quae in ea, aut circa eam illum collocat. Negant autem eum jam exstare ( cum illa nimirum amoenitate et deliciis, cum quibus creatus est, nam de ipsa terra, quae sic erat amoena non est controversia ), et dicunt aquis diluvii factum esse, ut illa amoenitas perderetur,
Eugubinus, Oleaster, Pererius, Salianus et alii recentiores. Oppositam vero sententiam tenent veteres fere omnes, tum Patres, tum Theologi, Irenaeus, Hieronymus, Augustinus, Theodoretus, Beda, Alcimus Avitus, S. Thomas, et caeteri fere Scholastici 1. part. quaest. 102. et in 2, dist. 17. quorum vel sola auctoritate haec sententia longe probabilior censenda est, praesertim cum opposita levissimo innitatur fundamento, et cum S. Augustinus de fide putet esse Christiana quod paradisus existat: sic enim asserere videtur lib. de peccato originali cap. 23. Longe alilen se habent quaestiones illae, quas esse praeter fidem arbitratur, quam sint illae, in quibas, salva fide, qua Christiani sumus, aut ignbi ratur quod verum sit, et sententia deflni-Uva suspenditur, aut aliter quam est, humona et infirma suspicione conjicitur, velut cum quaeritur, qualis vel ubi sit Paradisus, ubi constituit Deus hominem, quem formavit ex pulvere, cum lamem esse illum Paradisum fides Christiana non dubitet. Quae verba clarissima sunt, nec ullam probabilem admittere possunt glossam, qua ad alium sensum torqueri possint, unde Salianus admittit quidem Augustinum sensisse esse de fide, quod paradisus existat.
Accedit ad hoc quod Enoch et Elias dicantur communiter translati in paradisum, ubi vivunt usque ad finem mundi, et quidem de Enoch id expresse tradit Scriptura Ecclesiast. 44. Enoch placuit Deo, et translatus est in Paradisum ,- ergo remanet adhuc Paradisus. Ludicrum autem est quod ad hoc respondet Salianus, illos quidem contineri intra terram illam, quae erat olim ante diluvium Paradisus, et ab Angelis ibidem invisibiles conservari. Si enim nihil voluptatis habent ex illo loco, cur in eo potius quam in alio quocumque) ponerentur? Aliter respondet anno 987.:
non esse eos translatos in paradisum illum voluptatis, quo collocatus erat Adam, neque id haberi sufficienter ex Scriptura, quia paradisus significat locum quemcumque amoenum ac deliciosum, nec additur aliquod epitheton in illo loco, quo Enoch translatus dicitur in paradisum, quo restringatur istud nomen ad paradisum illum Adami. Verum haec etiam responsio non sufficit, quia licet para disus significet locum deliciosum, tamen hoc loco capi pro paradiso Adae, patet ex gravissima Irenaei auctoritate lib. 5. contra haereses, cap. 5. Ubi ergo primus positus est homo, scilicet in paradiso, quemadmodum Scriptura dicit, et plantavit Deus paradisum in Eden contra Orientem, et posuit ibi hominem quem plasmavit, et inde projectus in hunc mundum non obediens. Quapropter dicunt presbyteri, qui sunt Apostolorum discipuli eos, qui translati sunt, illuc translatos esse. Sic tenet etiam S. Justinus martyr q. 85. ad Orthodoxos, S. Athanasius in epistola de Nicena synodo, Isidorus lib. de vita et morte sanctorum cap. 3. et alii, quorum etiam auctoritate satis probatur hoc quod intendimus, quamvis nullam haberemus Scripturam. Nec refert quod alii Patres dicant incertum esse quo translati sint Enoch et Elias, quia licet illis incertum erat, quia non habuerunt fundamentum sufficiens ad rem illam determinandam, tamen hi alii Patres habuerunt, nimirum traditionem illam, de qua mentionem facit Irenaeus supra, quae forte ad aliorum Patrum non pervenit notitiam. Adde eamdem esse difficultatem de illa alia terra, in qua essent Enoch et Elias, atque de ipso Paradiso, cur ergo ad aliam terram incognitam potius quam ad ipsum paradisum re curre tur ?
Objicies pro adversariis, Genes. 7. dicitur : Aquae omnia repleverunt in superficie terrae, operitque sunt omnes montes excelsi sub universo caelo; ergo cooperuit etiam paradisum, et consequenter destruxit ejus pulchritudinem. Confirmatur, quia si paradisus extitisset immunis ab illis aquis, frustra conficeretur arca pro salute Noe ac suorum, quia poterant salvari in paradiso. Respondeo negando consequentiam, quia sub locutione illa generali non debet comprehendi paradisus, sed solum omnes montes et terra sub caelo pertinentia ad habitationem peccatorum, quorum scelera diluvio castigare voluit Deus. Nam quemadmodum alia locutio generalis habita cap. sequenti, nimirum quod mortui sunt universi homines, remansitque solus Noe et qui cum eo erant in arca, non intelligitur nisi de hominibus vitam mortalem in communi hac terra degentibus, quia alias esset falsa, cum certum sit non mortuum fuisse Enoch, ita etiam haec locutio restringi debet ad montes et terras pertinentes ad communem hominum habitationem. Ad confirmationem nego sequelam, quia paradisus non erat locus destinatus ad habitationem communem peccatorum, nisi Deus privilegio particulari eo vellet aliquem transferre, ut transtulit Enoch, quod privilegium noluit extendere ad Noe ob plures rationes sibi cognitas. Deinde licet demus fuisse coopertum diluvio Paradisum, non sequitur quin diluvio transacto, iterum acquisiverit pristinam amoenitatem et cum ea adhuc perseveret. Enoch autem interea a Deo poterat miraculose servari immunis.
Quaeres hic primo, si Paradisus adhuc exstet, quid causae sit quod eo perveniri non possit, aut ad partes vicinas. Circa hoc Chrysostomus ait ante diluvium patuisse multis viam ad paradisum, licet nemo potuerit ingredi propter Cherubim in ejus custodia relictum ; post diluvium vero omnino viam illam aquis obrutam, omniaque ejus indicia. Sed et legitur in vita Macharii Romani, ipsum aliosque tres monachos tandem post longissimam ac difficillimam peregrinationem ad aditum Paradisi pervenisse. Verum haec historia apocrypha, et parvae aut nullius auctoritatis, ut plurimum censetur. Quantum ad rem ipsam attinet, omnino videtur paradisus fuisse accessibilis ex natura sua, cur enim alias opus esset custodia illa angelica. Propterea vero non cognoscitur jam ubi est, vel quia homines nolunt tantum laboris sumere et difficultatis, vel quia Deus specialiter impedit ne eo perveniant, si qui eo studio ducti ejus inveniendi gratia peregrinantur.
Quaeres secundo, quanta fuerit magnitudo paradisi? Respondeo id omnino incertum esse. At si verum est quod dicit Pererius, si status innocentiae perseveraret, adhuc non in solo paradiso victuros homines, sed per reliquam etiam orbis partem habitaturos, satis parvum locum exigeret paradisus. Verum existimo cum Aversa q. 75. sed. 2. id non salis commode dici, cur enim aliqui potius quam omnes, in paradiso aut extra paradisum collocarentur? Certe qui ad aliquas partes terrae minus jucundas mitterentur, cum eam paenam quam ob peccatum incurrit Adam et posteri paterentur, quantum ad expulsionem a paradiso, merito conqueri possent. Nec refert quod reliquus orbis esset inhabitatus, sicut non refert modo quod ipse paradisus non habitelur, nisi ab Enoch et Elia. Et quemadmodum nos habemus notitiam rerum, quae habentur in partibus remotis, quas non inhabitamus, et insuper habemus auctoritatem praesidendi piscibus maris, et dominandi cunctis animantibus terrae, licet nunquam simus redacturi in actum illam potestatem, ita illi, qui inhabitarent paradisum, possent habere tam notitiam rerum, quae reperiuntur in aliis mundi partibus, quam auctoritatem dominandi et praesidendi piscibus ac animalibus illarum partium, licet nunquam uterentur illo dominio.
Et si quaeras, unde haberent notitiam illarum rerum? Respondeo illam aliquos habere posse per revelationem divinam, aut Angelicam, et alios ab illis per relationem humanam. Sed fortassis non esset etiam absurdum, quod ex illismet habitatoribus paradisi aliqui suo arbitrio ad alias partes extra paradisum se conferrent, exploraturi quid in iis cognitione dignum reperiretur, et iterum reversuri, ac aliis quod viderant relaturi, et sic etiam possent dominari actu piscibus et animantibus aliarum partium.
Itaque concludo, Paradisum tam magnum esse quam sufficeret habitationi commodae tot hominum, quot simul unquam viverent si status innocentiae perseverasset, nisi forte dicatur cum Aversa quod ab initio non fuit in tanta magnitudine creatus, sed quod pro multiplicatione hominum postea augeretur: quod si quis ita dicat, tum salis parvam magnitudinem potest illi qui jam existit, et in quo erat positus Adam, tribuere. Et haec pro praesenti Doctoris quaestione sufficiant.