IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum in materia sit ratio seminalis ad formam naturaliter educendam de ipsa.
August. 3. de Trin. c. 7. et 8. et 22. civit 14 Greg. Nyss. orat. 3. de resur. Alens. 2. n. q.
60. m. 23. D. Bonav. hic art. 1. q. 2. Richard. art. 1. q. 3. Duranti. q. 2. D. Thom. 1. p. quaest. 115. art. 2. Herv. hic q. un. art. 3. Capreol. 1. d. 42. q. un. art. 3. Gonimb. 1. Phys. c. 9. q. 12. art. 6. et 1. de gener. c. 4. q. 26. art. 1. Philip. Faber. Theor. 70. Vide Doct. 4. d. 43. .2.
Circa distinctionem decimam octavam, in qua Magister agit de productione mulieris, quantum ad corpus et animam principaliter, et de rationibus seminalibus incidenter quasi, quaeritur unum Utrum scilicet in materia sit ratio seminalis ad formam naturaliter educendam de ipsa? Quod sic, quaero enim, aut aliquid formae praecedit in materia, et habetur propositum ; aut nihil, et tunc forma creatur, quia de nihilo producitur, et pari ratione per corruptionem annihilatur, a quo enim res incipit, in idem resolvitur: ergo agens naturale potest annihilare et creare.
Praeterea, generatio est natura-Iis: igitur habet principium activum intrinsecum naturale. Antecedens patet. Consequentia probatur, quia secundo Physicor. Natura est principium motus et quietis; forma est magis natura quam materia, ut dicitur ibidem ; ergo oportet quod sit non tantum principium passivum, sed activum: illud autem principium non est forma inducenda, quia illa nondum est, igitur oportet quod sit inchoativum formae, quod est ratio seminalis.
Praeterea, 7. Metaph. dicit Philosophus quod ea quae fiunt vel generantur a casu, generantur a causa aequivoca, ut a corpore caelesti: igitur oportet, quod in eis pars formae sit principium intrinsecum, sicut in generatione univoca, principium extrinsecum movet materiam.
Contra, si est, aut est eadem respectu contrariarum formarum, aut sunt singulae rationes seminales singularum formarum specificarum, non eadem, quia tunc idem numero erit pars formarum contrariarum, illae etiam formae contrariae in aliquo differunt,et non in illa ratione seminali univoca, quia illa est eadem respectu earum, secundum te: igitur ex quo conveniunt et differunt, sunt compositae ex partibus diversarum rationum, quod est falsum. Si sint singulae singularum, igitur vel una informabit materiam, et non aliae, et tunc illae aliae erunt subsistentes existentes partes formarum materialium, nec informantes materiam: aut omnes informant, et sunt distinctae secundum speciem, et tunc illa una materia erit informata diversis formis substantialibus specificis, quod est impossibile, quia non magis repugnat formas substantiales specie differentes intensas, informare simul unam materiam, quam remissas.