IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat opinionem allatam, quod id quod ait, quod alias formae crearentur. Primo, quia secundum illam sententiam nova pars formae creatur. Secundo, ratio seminalis ageret, virtute non existentis, vel produeens perfectiorem formam, produceret imperfectiorem, quod est contra eos. Tertio, nihil educitur de aliqua ejusdem rationis secum.
Contra primum (c) motivum de creatione arguitur sic : Quaero enim, utrum illa pars formae de novo adveniens per generationem praefuerit, aut non. Si non, igitur cum illa pars non sit a se, nec aliquid ejus praefuerit, ergo creaturi si praefuit, ergo nihil novi per generationem acquiritur, igitur nihil est totaliter novum ; sed omnia fuerunt simul creata, et quodlibet erit in quolibet, quod Philosophus improbat primo Phy sic. text. 27.
Praeterea, illud praecedens (d) ponitur forma imperfectior, forma inducenda per generationem, aliter ante generationem esset in materia, forma perfecta ejusdem rationis cum forma inducenda per generationem, et tunc ultra cum in his, quae sunt ejusdem rationis, minus perfectum non agat, nisi in virtute magis perfecti, sequitur quod ratio seminalis vel illa forma imperfecta praecedens, non aget nisi in virtute formae inducendae, quae nondum est.
Vel formetur sic ratio (e): Oportet quod forma praecedens et subsequens, quae ponitur perfectior, sint ejusdem rationis, aliter illa forma esset ex diversis rebus diversarum rationum, tunc sic :. Agens quod in virtute sua activa habet formam perfectiorem, habet etiam imperfectiorem ejusdem rationis: igitur sicut perfectior ponitur in esse per generans, sic et imperfectior ; non igitur in materia praefuit ratio seminalis perpetuo.
Praeterea pars formae (f). quae per generationem inducitur, aut educitur immediate de potentia materiae, et tunc frustra ponitur ratio seminalis praecedere in materia: aut non immediate de materia, sed de illa parte formae praeexistente, sive de ratione seminali, vel de materia, ut est sub illa parte, vel ratione seminali, et utrobique sequitur inconveniens, scilicet quod aliquid educeretur ad actum, de aliquo ejusdem rationis cum ipso.
Ad rationem autem (g) quae probat creationem ibi esse ratione novi acquisiti, quod non praefuit, .dico quod aliquid novi sit ibi naturaliter, quod oportet ponere propter causationem causarum secundarum, et motum et mutationem earum, quae sunt ad illud novum causandum: non est ibi tamen creatio, quia creatio est productio, quae excludit omnem aliam causalitatem, et causae materialis, et seminalis, et efficientis creati. Quodlibet autem agens creatum, requirit aliquid in agendo ut concausam efficientem, vel saltem ut principium materiale: igitur ejus actio non est creatio, Patet igitur ad rationem de creatione, quia licet forma illa perfecta vel nova non sit de aliquo, ut ly de dicit circumstantiam rei materialis ad creationem, tamen requiritur quod nihil praecesserit necessario requisitum ad esse suum, et per idem patet ad rationem de annihilatione. In proposito autem deficit conditio, quia materia requiritur praeexistere, et ita agens non potest creare aliquid, neque annihilare, quia relinquit materiam post corruptionem.