IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Refutat etiam illam opinionem quoad id quod asserit alias generationem non posse esse naturalem, quia naturalitas non desumitur ab activo, qualis est ratio seminalis, sed a passivo, et solvit loca adducta pro illa opinione ex opinione.
Arguitur etiam (h) contra illud quod dicunt de naturalitate generationis, vel de ratione transmutationis naturalis. Naturalis enim mutatio est quando passum mutatur, sicut aptum natum est mutari, a quocumque agente fiat, sicut dicitur 2. et 8. Physicorum: sed nunquam passum est sic aptum propter principium activum intrinsecum ejus in quo est: ex quo patet quod natura est principium intrinsecum motus in eo quod movetur, inquantum movetur, inexistens sibi, solum propter principium passivum.
Praeterea, natura ut est principium motus vel mutationis naturalis,est principium intrinsecum ; sed natura est hujusmodi ratione principii passivi, et non quia est principium activum: ergo. Probatur per Aristotelem 2. Physic. qui vult quod accidit infirmo, qui movetur ad sanitatem, quod sit medicus, vel quod habeat illam artem, quae est principium activum intrinsecum, tunc enim si per se esset, quod haberet tale principium, sanaretur inquantum medicus, quod est falsum.
Praeterea, illa vis (i) activa non agit, nisi agens extrinsecum agat prius, si enim ageret ante per unum diem, eadem ratione et per quatuor, et sic semper ascendendo, et ita perpetuo illa ratio egisset in materia: agens igitur extrinsecum prius agit, et prius illam excitat, sed in illo instanti, in quo prius agens agit extrinsecum, est actio naturalis, aliter nunquam esset naturalis, quia non est transmutatio nisi causata ab illo.
Respondetur ad argumentum de artificialibus et naturalibus, distinguendo de natura , quod uno modo natura distinguitur contra agens a proposito, et sic distinguuntur artificialia a naturalibus ex parte principii activi, quia natura est principium intrinsecum sic determinatum, quo agens naturale agit sic, et non aliter. Sed ars, vel voluntas, vel propositum, est principium quo habens illud potest sic et aliter agere, sicut placet sibi. Alio modo distinguitur artificiale contra naturale ex parte principii passivi, quia naturalia habent in se principium passivum inclinans, et tendens in hoc, ad hoc ut sic agantur. Artificialia autem non habent hujusmodi principium, sic inclinativum, vel inclinans ad talem incisionem vel erectionem, ut patet in aedificiis, imo inclinatur ad contrarium. Unde artificialia, vel moventur ad formam talem contra inclinationem naturalem, et per consequens violenter ; vel diceretur quod sunt in potentia neutra, si talis forma artificialis non insit eis contra inclinationem principii receptivi.
Ad hoc igitur quod motus sit naturalis, sufficit quod potentia passiva rei sit ad talem formam inclinata, nec requiritur ibi principium activum intrinsecum ; sed a quocumque agente agatur, erit quod acquiritur simpliciter naturale , solum propter illam inclinationem ex parte principii passivi. Unde grave, posito quod non habeat in se principium activum descensus deorsum, a quocumque tamen active descendat, movetur naturaliter.
Ad illud de definitione naturae, (k) dico, quod natura ut est principium passivum, dicitur non solum de materia, sed etiam de forma. Motus enim lapidis deorsum, est ex forma, scilicet,ex gravitate lapidis, nam per eamdem formam per quam res est haec, per eamdem est receptiva passionis consequentis naturaliter naturam ejusdem rei, ut patet de visibilitate respectu formae specificae hominis ; ideo dico quod natura, ut est principium passivum motus, dicitur de forma.
Ad aliud de differentia artificialium et naturalium , dictum est quod differunt in princi pio passivo: passivum enim rei artificialis, valde bene recipit formam contra inclinationem suam, ut dictum est, non sic autem passivum rei naturalis, sed secundum inclinationem suam movetur.
Ad aliud 6. Metaph. principium rei factibilis est in cognoscente, verum est principium activum; principium autem rei naturalis est in moto, verum est principium passivum, ut dictum est supra.
Ad aliud de violento, quod est ab extra non conferente vim passo, dico quod debet exponi non conferente, id est, non praebente inclinationem et tendentiam, imo contrariam inclinationem, non autem debet exponi non conferente, id est, non coagente, agenti exteriori. Unde respectu nullius formae potest esse generatio violentam materia, quiamateria inclinatur naturaliter ad quamlibet formam inducendam in ea, auamvis per comparationem ad qualitates , quae expellunt et corrumpuntur , et ad formam etiam substantialem, quae corrumpitur per accidens , posset dici violenta.
Patet igitur quod ratio seminalis non est materia, nec potentia. receptiva materiae, nec actus, secundum istos. Patet etiam quod nec propter vitandam creationem vel annihilationem , nec propter naturalitatem generationis servalidam, sunt necessariae rationes seminales.