IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(h) Arguitur etiam contra illud quod dicunt, etc. Dicunt enim isti, quod ideo dicitur generatio naturalis, quia respectu ipsius geniti est in materia principium activum intrinsecum.
Contra hoc arguit Doctor probando quod naturalius generationis, vel transmutationis, vel mutationis non attenditur penes principium activum naturale, sed penes passivum receptivum. Ex hoc enim dicimus quod talis motus est naturalis, quia principium receptivum, sive passivum habet naturalem inclinationem ad recipiendum talem motum, et similiter dicimus quod generatio est naturalis, qua principium receptivum termini gradus habet naturalem inclinationem ad recipiendum illum, et tale principium receptivum generationis naturalis est intrinsecum. Et probat Doctor quod talis naluralitas dicatur de principio passivo per Aristotelem 2. Physicorum, nam vult Aristoteles quod accidit infirmo, qui movetur ad sanitatem, quod sit medicus, vel quod habeat artem medicinae, corpus enim aegrum per se dicitur moveri naturaliter ad sanitatem, quia habet naturalem inclinationem ad recipiendum illam tanquam perfectionem suam, et ex hoc talis motus dicitur naturalis, et tale principium sic naturale est intrinsecum, id est, quod tale corpus non movetur ad sanitatem, ut principium receptivum illius per aliquod sibi extrinsecum,sed per suam essentiam ; quod modo talis infirmus habeat artem medicinae, quae est principium activum inducendi sanitatem, accidit sibi talis ars, ut sit principium intrinsecum activum respectu sanitatis. Si enim infirmus, ut infirmus,
haberet per se talem artem, tanquam principium activum sanitatis, et non moveatur per se ad sanitatem tanquam infirmus, sed tanquam medicus, et sic non sanaretur per se tanquam infirmus, sed tanquam medicus, quod est manifeste falsum, patet, quando ars medicinae ab infirmo separatur, quia infirmus per se movetur ad sanitatem, cum habeat in se principium intrinsecum per se receptivum et naturaliter inclinatum per se ad sanitatem, licet effective inducatur a medico extra. Si ergo medicus est infirmus, non inest sibi per se, sed per accidens tantum. (i) Praeterea, illa vis activa, etc. Hic etiam probat, quod principium naturalis generationis tantum dicatur de principio passivo vel receptivo, probatur sic, supponendo quod in materia sit forma ejusdem rationis cum termino generationis, quae sit principium activum ejusdem, tamen naturalis generatio non dicitur naturalis ex hoc quod in tali materia est principium activum, sed ex hoc quod materia habet naturalem inclinationem ad terminum generationis. Probat, quia ipsi dicunt quod illa forma praeexistens in materia non prius agit ad generationem formae, sed prius agens extrinsecum exit ad illam. Patet, quia si prius ageret agente extrinseco semper in materia egisset, quia in illo instanti quo agens extrinsecum agit, ibi est actio naturalis. Probo, quia aliter nunquam esset naturalis, quia non est transmutatio, nisi causata ab agente extrinseco: si ergo talis actio agentis naturalis praecedens actionem formae in materia dicitur vere naturalis, ista naturalis non est a principio extrinseco, ut patet, ac concedunt ipsi, quia transmutatio naturalis habet principium intrinsecum. Nec erit a forma activa in materia, quia haec actio est prior actione ipsius formae, sequitur igitur quod dicitur naturalis, quia materia prima habet naturalem inclinationem ad hujusmodi actionem et ad terminum ejusdem, et sic patet quomodo hujusmodi naturalitas, tantum per se dicatur de principio passivo.
(k) Ad illud de definitione naturae. Hic dicit Doctor quod natura, ut est principium passivum, dicitur de materia et de forma ; nam materia, quae est proprie subjectum generationis, ut patet primo de Generatione et corruptione, habet naturalem inclinationem ad recipiendum terminos generationis, et ut sic, natura praedicatur de materia tanquam de principio passivo et receptivo ; quando vero inclinatio naturalis consequitur compositum ratione formae, tunc dicimus, quod talis natura praedicatur de forma tanquam de principio receptivo, vel tanquam de ratione formali recipiendi. Exemplum, lapis habet naturalem inclinationem deorsum ratione gravitatis, quae gravitas non consequitur immediate materiam, sed consequitur talem formam substantialem lapidis ; ergo ratione gravitatis habet naturalem inclinationem ad accipiendum motum deorsum, et sic talis motus dicitur naturalis: natura ergo, quae est principium passivum seu receptivum, talis motus dicitur de ipso lapide, tanquam de principio receptivo, et dicitur de forma tanquam de ratione formali recipiendi, sicut etiam risibilitas dicitur de homine tanquam de principio receptivo, et de anima intellectiva tanquam de ratione formali recipiendi. Et dicit hic Doctor unum verbum, quod per eamdem formam, per quam res est haec, per eamdem est receptiva passionis consequentis naturaliter naturam ejusdem rei, hoc sane debet intelligi, quia res per haecceitatem est haec formaliter, ut patet supra a Doctore dist. 3. hujus, et tamen haecceitas non est ratio formalis receptiva passionis. Sed debet sic intelligi per quam res est haec, id est, per quam res habet tale esse determinatum et specificum ad quod esse determinatum et specificum sequitur postea talis et talis haecceitas.