IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Explicat clare quid est semen, et quid ratio seminalis, docetque semen non esse activum respectu generationis, primo quia in instanti generationis, non est ; secundo, quia est imperfectius genito ; loquitur de semine uniformi, de quo 4. d. 43. q. 2.
Quid ergo est semen, et quid ratio seminalis ? Dico, quod semen est corpus quoddam, cujus forma non est intenta propter se, sed propter aliud, ut scilicet ex illo generetur aliquid simile generanti.
Et ut hoc melius videatur, potest distingui in natura duplex processus in forma. Unus ascendendo, ut a forma seminis ad formam sanguinis, a forma sanguinis ad formam aliam, scilicet embryonis vel alterius, et iste processus est ab imperfecto ad perfectum. Alius processus est descendendo e converso, a perfectis ad imperfectiora, resolvendo scilicet in cadaver et in faeces, et sic procedendo usque ad elementa vel materiam primam. Illud autem a quo incipit natura in primo processu, est semen, et constat naturam in illo non sistere, sed ulterius procedere et ascendere, usque ad ultimam formam perfectam, et e converso est in descendendo vel resolvendo, scilicet quod natura non sistit citra ultimam, et tota natura est adstricta huic ordini et processui. Semen igitur est quoddam corpus imperfectum, productum a generante, ut sit via ascendendi ad ulteriores formas perfectas.
Quid est ratio seminalis (m)?
Dico quod est aliqua forma seminis, inquantum semen est, et illud, vel est forma substantialis seminis, vel qualitas necessario consequens formam substantialem seminis, sicut forma tritici in triti. eo,vel qualitas consequens formam substantialem ejus ; nec semen nec ratio seminis sunt coaeva materiae, quia semen fit ex nutrimento, in quo semine est ratio seminalis, sicut in subjecto, nec semper est semen in seminante, cum fiat de superfluo alimenti.
Ad quid est semen? estne propter generationem, ita quod sit principium generationis activum ? Dico quod non, si est semen uniforme, quod dico pro semine maris, quod agit in semine mulieris. Semen tamen uniforme ex quo fit res, quod scilicet decisum est a generante, sive sit patris sive matris, ex quo est uniforme respectu geniti vel generantis (quae uniformitas et unigeneitas ; in semine poni debet), non potest esse principium activum generationis ; propter duplicem rationem. Primo, quia quod non est non potest esse principium productivum substantiae, sed semen non est in instanti generationis ; ergo tunc non est principium inductivum vel productivum generationis vel termini generationis, nec etiam dum est potest esse principium activum tale, quia semen est aliquid de proximo convertibile in illud quod debet generari, hoc autem habet rationem passivi, non activi.
Praeterea, imperfectius non est causa sufficiens activa perfectioris ; sed semen est imperfectius quam res generanda, etiam cum omnibus spiritibus suis: igitur etiamsi maneret, non posset esse principium activum generationis.
Respondetur, quod semen movet et agit in virtute decidentis, et ideo sic potest agere ad productionem substantiae et geniti: et hoc patet per Galenum, qui dicit in semine esse virtutem divinam.
Contra, in virtute non entis, eo modo quo est non ens, nihil agit ; sed generans vel decidens semen, in proposito est non ens, cum non sit praesens illi corpori, in quod debet agere semen vel ratio seminalis, et potest non esse simpliciter ; ergo si hic agit, hoc erit virtute alicujus infra se contenti.
Praeterea, causae per se et essentialiter ordinatae, licet simul concurrant ad unum effectum causandum, (sicut patet de Sole et homine, in generando hominem) causae tamen accidentali ter ordinatae, non requirunt se in causando: sed licet una sit ab alia, ex quo tamen est, habet et habere potest propriam causalitatem respectu alicujus effectus, non existente causa a qua est, sicut patet de Platone generato a Socrate, qui potest generare Ciceronem, Socrate non existente, nec causante. Unaquaeque igitur causarum accidentaliter ordinatarum agit, et causat propria virtute ; sed generans vel seminans, et semen, sunt accidentaliter ordinata, sicut Socrates et Plato ; igitur ad actionem introductivam formae ultimae, non concurrit virtus generantis.
Dico igitur (n) quod nullum semcn, nec aliquid in semine, est principium activum generationis vel ultimae formae, nec est a patre, quia patre non existente, filius generatur, nec a forma caeli, quia multa viventia sunt perfectiora forma caeli: vel igitur ab Angelo vel a Deo, est anima dans vitam, vel oportet interimere aliquam praemissarum ; non ab Angelo, quia Angelus non agit nisi mediante motu caeli, relinquitur ergo quod a Deo.
Sed estne principium (o) alterativum praevium illud semen? Videtur quod non, quia si est uniforme, non potest per aliquem gradum entitatis suae vel per qualitatem suam, seipsum corrumpere vel promovere ad ulteriorem gradum, sicut patet de igne et suo calore ; ista etiam qualitas si esset principium alterandi, si alteraret, alteraret se.
Praeterea, principium uniforme non est principium activum difformitatis, nisi passivum sit difforme: sed semen est uniforme et unigeneum, etiamsi est activum, et similiter materia: igitur non potest alterare ad tantam diversitatem, quanta apparet in organis ipsius geniti, scilicet corporis organici. Quid ergo? Dico, quod recurrendum est hic ad virtutem divinam, sicut et Averroes facit, ut patet in dissolutione illarum quaestionum difficilium, secundo Caeli et Mundi. Galenus etiam virtutes seminum vocat divinas. Illa igitur, quae facit diversitatem organorum in corpore animalis, oportet quod sit agens difforme, et hujusmodi est difformis actio caloris vel corporis caelestis, quae consona est virtuti divinae.
Qualiter ergo ponitur ratio seminalis in aliis ab animalibus? Dico, quod omnia mixta possunt habere rationes seminales, quia a generante recipiunt qualitates, quae sunt viae ad formas ulteriores et perfectiores; in cadavere enim bovis potest induci qualitas aliqua a corpore caelesti, quae est via ad formam apis, et est similis illi, quae datur a generante univoco, et est ratio seminalis: potest etiam ratio seminalis esse in non vere mixtis, sicut in mixtis per juxtapositionem: corpora enim caelestia non semper generant de vere mixtis, sed de mixtis per juxtapositionem, et tale mixtum potest habere qualitatem, quae est via ad formam perfectiorem. Item unum elementum potest esse per potentiam divinam, quasi ratio seminalis respectu mixti, ita quod ex uno elemento, potest Deus causare mixtum, sicut de aqua fecit pisces, Genesis primo.
Ex dictis patet, quomodo intelli gendum est illud Augustini, tertio de Trinit. capit nono, quod in elementis mundi hujus ponendae sunt rationes seminales, quia possunt sic contemperari, vel per simplicem mixtionem, vel per illam quae est per juxtapositionem, quod causabitur ex eis quaedam qualitas vel forma, quae erit via ad aliquid perfectius. Et ex hoc potest Augustinus habere intentum suum, tertio de Trinit. ubi ostendit quomodo magi Pharaonis fecerunt ranas, nam rationes seminales istorum sunt in elementis contemperatis ad invicem, quae contemperantia non est nisi quaedam juxtapositio elementi cum elemento, secundum proportionatam quantitatem et qualitatem; et quia malus Angelus novit illam quantitatem et proportionem, et corpora hujus mundi talia obediunt ei ad nutum, quantum ad motum localem, et ideo potest conjungere, et potuit elementa activa passivis, secundum debitum contemperamentum, et apponere illa directe corporibus caelestibus habentibus influere secundum hujusmodi contemperamentum, et sic generare ranas. Ex hoc patet quod hujusmodi rationes seminales, non sunt perpetuo cum ipsa materia prima.
Ad argumenta de creatione et annihilatione, solutum est jam, et similiter ad alia.
Ad illud in oppositum, dico quod sunt singulae rationes singularum formarum, et quod sunt ibi per informationem. Nec hoc est inconveniens, quia plures formae similes sub gradu imperfecto non repugnant, sicut repugnarent sub esse perfecto ; patet de frigido, ac calido, et tepido.
Ex his quae dicta sunt, patet quaestio qua quaeritur : Utrum in costa Adae, de qua formata fuit Eva, fuerit ratio seminalis? Dico enim quod non, quia secundum Aristotelem 5. Met. cap. 6. semen non est potentia quaecumque remota, sed potentia propinqua, de quo proxime, et per unum processum potest formari res: sed in costa Adae non fuit aliquid hujusmodi quia non solum per unam tran smutationem,sed nec per quamcum que poterat sic converti naturali ter. Potest ergo dici, quod duplic ratione non poterat costa illa ess semen, nec in ea ratio seminalis Primo, quia ut dictum est, semer est propinquum convertendum in genitum, cujusmodi non fuit costa illa. Secundo, quia per quamcumque transmutationem non potuit transmutari costa in totum corpus Evae, quod fuit in perfecta quantitate formatum sine materiae additione, nec etiam aliquid illius corporis fieri potuit ex ista costa naturaliter, nisi per multas transmutationes. Adducit etiam Magister auctoritatem Augustini in ultim. cap. hujus dist. quod factura mulieris de costa Adae, non habuit causam nisi a Deo sic dicente mulierem ita fieri, etc.