IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De hominis statu ante peccatum, qualis fuit secundum corpus, et qualis post peccatum. Solent quaeri plura de primo hominis statu ante peccatum, scilicet qualis fuerit homo, priusquam peccaret, et in corpore et in anima, mortalis, an immortalis, passibilis, an impassibilis: de termino inferioris vitae, et de transitu ad superiorem ; de modo propagationis filiorum, et alia multa, quae non inutiliter sciuntur, licet aliquando curiositate quaerantur. Et priusquam ad animi qualitatem pertinentia prosequamur, de qualitate ejus secundum corpus et modo propagationis filiorum, et de aliis quibusdam inspiciamus. " Primus igitur homo secundum naturam corporis terreni et immortalis fuit quodam modo secundum aliquid, quia potuit non mori, et mortalis quodam modo, quia potuit mori. In illo namque primo statu habuit posse mori et posse non mori. Et haec fuit prima humani corporis immortalitas, scilicet posse non mori. In secundo vero statu post peccatum habuit posse mori et non posse non mori, quia in hoc statu moriendi est necessitas. In tertio statu habebit posse non mori, et non
posse mori, quia ad illum statum pertinet moriendi impossibilitas, quod ex gratia erit, non ex natura. "
Quomodo dicitur homo factus in animam viventem. In primo statu fuit corpus hominis animale, id est, egens alimoniis ciborum ; unde et homo factus dicitur in animam viventem, non spiritualem, id est, in animam corpus sensificantem, quod adhuc erat animale, non spirituale, quod egebat cibis, ut per animam viveret. Factus est igitur in animam viventem, id est, vitam corpori dantem, tamen per sustentamenta ciborum: et tunc erat corpus mortale et immortale, qui poterat mori, et poterat non mori. " Post peccatum vero factum est mortuum, sicut dicit Apostolus : Corpus propter peccatum mortuum est, id est, necessitatem moriendi in se habet. In resurrectione vero erit spirituale, scilicet agile et cibis non egens, et immortale, non sicut in statu primo tantum fuit, scilicet quod possit non mori, sed etiam quod non poterit mori. Unde Augustinus super Gen. " Apostolus ait: Corptis quidem mortuum est propter peccatum, etc
Prius de limo terrae formatum . est corpus animale, non spiritur ale, cum quali resurgemus, et renovabimur a vetustate, non in corpus animale, quale fuit, sed in melius, id est, spirituale, cum hoc mortale induet immortalitatem, in quam mutandus erat Adam, nisi mortem corporis animalis peccando meruisset. Non ait Apostolus: corpus mortale est propter peccatum, sed, mortuum ".
Corpus hominis ante peccatum mortale et immortale erat, post peccatum mortuum.
"Illud enim ante peccatum mortale et immortale erat, quia poterat mori et non mori. Aliud autem est non posse mori, aliud posse non mori. Ideo factum est per peccatum non mortale, quod erat, sed mortuum, quod non fleret, nisi peccaret. Animale enim est et hoc corpus, sicut primi hominis fuit, sed jam deterius est; habet enim necessitatem moriendi ". Ecce hic evidenter aperit Augustinus quod corpus hominis ante peccatum mortale et immortale fuit, sed non qualiter flet in resurrectione. De hoc eodem Beda super Gen. ait: " Non est credendum, ante peccatum ita fuisse mortua corpora, sicut modo. Ait enim Apostolus : Corpus propter peccatum mortuum est, sed licet fuissent animalia nondum spiritualia, non tamen mortua, quae scilicet necesse esset mori. "
Utrum immortalitas quam habuit ante peccatum, fuerit de conditione naturae, an ex gratiae beneficio ?
Solet hic quaeri, cum homo primus mortale et immortale corpus habuerit, utrum ex conditione naturae ipsius corporis habuerit utrumque, an alterum beneficium esset gratiae, scilicet immortalitas, idest, posse non mori ? Ad quod dici potest, quia alterum habebat in natura corporis, id est, posse mori: alterum vero, scilicet posse non mori, erat ei ex ligno vitae, scilicet ex dono gratiae. Unde Augustinus super Gen. " Quodam modo creatus est homo immortalis, quod erat ei de ligno vitae, non de conditione naturae. Mortalis erat conditione corporis animalis, immortalis beneficio Conditoris. Non enim immortale erat, quod omnino mori non posset: quod non erit, nisi cum fuerit spirituale ". Aperte dicit, quod non ex natura. sed ex ligno vitae habebat posse non mori. Propter hoc aliqui dicunt, quod nisi illo ligno vitae uteretur, non semper viveret, quia peccaret. Peccaret enim, si illo ligno non uteretur, quia praeceptum erat ei, ut comederet de omni ligno paradisi, nisi de ligno scientiae boni et mali. Sicut ergo peccavit comedendo quod erat prohibitum, ita etiam peccaret, si non comederet quod erat jussum.
Si non foret praeceptum ut de illo ligno comederet et aliis, et non illo uteretur, an posset non mori.
Sed adhuc quaeritur, si non esset praeceptum, ut de ligno vitae ederet, et aliis et non illo vesceretur, numquid posset non mori? Si semper viveret, non utens illo ligno, non erat ei ex illo ligno posse non mori. Si vero non posset semper vivere, id erat ei ex illo ligno. Aliqui dicunt, quod si non fuisset ei praeceptum vesci illo ligno, et aliis et non illo vesceretur, viveret semper: sic determinantes illud quod supra dixit Augustinus, scilicet: " Erat ei de ligno vitae, non de conditione naturae " tantum, scilicet quasi non ex conditione naturae solummodo erat ei, sed etiam ex illo ligno. Aliis autem videtur, quod ex ligno vitae erat ei posse non mori, non ex natura. Ideo enim dicitur potuisse non mori, quia poterat uti illo ligno, de quo edens non moreretur.
Quaestio Augustini, quomodo immortalis factus sit homo.
De hac vero hominis immortalitate, qualis fuerit, Augustinus super Genesim, quaestionem movens sic ait: " Quaeritur, quomodo immortalis factus sit homo prae aliis animantibus ; et quomodo cum illis communem acceperit alimoniam. Sed alia est immortalitas carnis, quam in Adam accipimus ; alia, quam in resurrectione speramus per Christum. Ille factus est homo immortalis, ut non posset mori, si non peccaret, moreretur autem, si peccaret ; filii vero resurrectionis non poterunt ultra peccare nec mori. Caro nostra non tunc egebit refectione ciborum, quia nulla poterit esse defectio. Caro Adae ante pec atum ita immortalis creata est, ut per alimoniam adjuta, esset mortis et doloris expers. Sic ergo immortalis et incorruptibilis condita est caro hominis, ut suam immortalitatem et incorruptionem per observantiam mandatorum Dei custodiret. In quibus mandatis hoc continebatur, ut de illis lignis concessis manducaret et.ab interdicto abstineret ; per horum edulium immortalitatis dona conservaret, donec corporalibus incrementis perductus ad aetatem, quae Conditori placeret, multiplicata progenie, ipso jubente, sumeret de ligno vitae, quo perfecte immortalis factus cibi alimenta ulterius non requireret ".
Summatim superiorum verborum sententiam perstringit.
Ecce his verbis videtur Augustinus tradere, quod caro primi hominis immortalitatem in se habuerit, quae per alimoniam ciborum conservaretur usque ad tempus suae translationis in melius, quando de ligno vitae comederet, et fieret omnino immortalis, ita ut non posset mori.
Quod ex praedictis consequi videtur, hominem de naturae suae conditione quodammodo fuisse immortalem, sed non omnino fieret immortalis, nisi participato ligno vitae.
Ideo aliqui diount, quod immortalitatem de natura habebat, qua poterat non mori, quae aliorum lignorum esu poterat conservari ; sed non poterat consummari nisi per assumptionem ligni vitae. Quod videtur Augustinus sentire super Gen. dicens :" Hoc quoque addo, talem cibum illam arborem praestitisse, quo corpus hominis stabili sanitate firmaretur, non sicut ex alio cibo, sed inspiratione salubritatis occulta ". Hic innuere videtur, quod cum aliis cibis posset corpus sustentari, hoc cibo indeficiente sanitate firmaretur. Ex quo consequi videtur, quod sicut in natura sua habuit mortalitatem quamdam, scilicet aptitudinem moriendi, ita aliquam immortalitatem in natura sua habuit, id est, aptitudinem qua poterat non mori, cibis adjutus ; sed si perstitisset, immortalitatis perfectio esset ei de ligno vitae. Sed qui hoc tradunt, quomodo superiora Augustini verba, quibus dicit, quod erat immortalis ex ligno vitae, huic sententiae non contradicant, diligenter inquirant.
(Finis textus Magistri).