In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia D. Thomae, corpus Adae ante lapsum fuisse non potens mori, quod etiam videtur D. BoDaventura asserere. Ratio utriusque clare ponitur a Doctore.
Hic dicitur quod haec : corpus in statu innocentiae fuisset immortale (ratione negationis intellectae in hoc, quod est immortale) aequipollet huic : corpus in statu innocentiae non potuit mori. H aec tamen distinguitur, quia ly non potest determinare vel addi ad hoc verbum potati, in habitudine ad illud infinitivum mori, et sic est falsa. Secundo modo potest praecise determinare vel addi ad illud infinitivum mort, dicendo sic : homo in statu innocentiae potuit non mori, et sic est vera: ex quo enim modo habet potentiam moriendi, cum per peccatum non sit facta mutatio in natura, ad hoc quod dicta propositio sit vera, negatio non debet addi ad posse, vel ad potentiam, quam semper habuit, sed ad terminum illius potentiae, qui potuit non esse.
Conceditur etiam, quod in sensu composito, haec est vera : homo in statu innocentiae non potuit mori, quia ly non determinat pondi in habitudine ad mori, stante statu innocentiae, quo stante, homo non potuit mori ; in sensu divisionis est falsa, et hoc patet in hac i album non potest esse nigrum.
Ratio autem quare non potuit mori, stante illo statu, assignatur talis : paena non potest esse sine culpa ; mors autem est paena peccati, Gen. 3. Quacumque hora co mederitis, etc. stante autem statu innocentiae, non potuit esse peccatum: igitur nec mors.
Praeterea, in statu illo fuisset plenum dominium animae super corpus, et ideo non poterat fieri resolutio in corpore, quia vires inferiores obedissent animae ad nutum.
Alia ratio assignatur, scilicet quod fuisset hoc, propter aliquam qualitatem supernaturalem traditam animae in statu illo, quae quidem conservasset corpus a corruptione, et haec dicitur esse illa justitia originalis. Non tamen video, quod illa qualitas posset facere, quod tale corpus non pateretur a contrario; et sic tantum potuisset pati quod fuisset mortuum, nec aliquid mori repugnans necessario includebatur in innocentia.