In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
S. Bonaventura respondet et dicit, quod haec propositio : corpus in statu innocentiae fuit immortale, aequivalet huic propositioni : corpus in statu innocentiae non s mori, et ut ly non cadit supra ly potuit in ordine ad istud infinitum mori, et sic est propositio falsa, quia in quocumque statu habuit potentiam, quae consequitur naturam et conditionem naturae humanae sic mixtae. Sed si ly non determinat, et cadit super illud infinitum mori, sic est vera, quia iste actus mori potuit non inesse pro illo statu, quamquam inesset naturae potentia ad illum actum, scilicet mori. Distinguit etiam S. Bonaventura istam propositionem : homo in statu innocentiae non potuit mori in sensu compositionis et divisionis ; et in sensu compositionis eam concedit, quia stante illo statu ei non potuit inesse mors ; in sensu divisionis falsa, quia sic homo fuisset innocens, et tamen mortuus fuisset, quod est falsum. Et probat tribus rationibus, quod illa est falsa in sensu divisionis, et vera in sensu compositionis, sicut ista : album stante albo potest esse nigrum, est falsa, quia sic facit sensum compositum, sed tamen illud quod est album potest esse nigrum.