IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scotus contra conclusionem illam quod stante statu innocentiae non potuerit mori, arguit, quia in innocentia nihil includit, quod formaliter repugnet morti, quia voluntas innocentis, justitia originalis non includunt rationem formalem repugnantem morti, nec apparet quod illa voluntas, et illa justitia originalis nullo alio posito possint impedire contraria ne agerent in illo statu in corpora talia corrumpendo illa: nullo enim alio posito, nisi pleno dominio voluntatis super illa corpora, et justitia originali si illud corpus esset in igne, ignis combussissel illud corpus, nec voluntas habuisset dominium super ignem, sic, quod imperando igni, ignis non combussisset, Sed contra, Isidorus dicit, quod homo innocenter vixisset, nec ignis combureret, nec aqua submergeret, nec aer suffocaret. Dico, quod hoc est verum, sed hoc est ex alia causa quam pleno dominio, etc. sed, quia Deus non concurreret cum igne ad comburendum, sicut fecit cum Abraham in Ur Chaldaeorum.
Dicit igitur Doctor quod primus parens habuit potentiam ad mori. Et cum dicit S. Bonavenlura quod stante statu innocentiae non potuit mori, nego etdicoquodhomo in statu innocentiae illo statu stante potuit mori, sed nunquam tamen illa potentia fuisset reducta ad actum. Et patet ex causis mortis pro statu isto, quae etiam tunc potuissent inesse ; sed si tunc mors secuta non fuisset, non fuisset ex innocentia sola, sed ex Deo sic volente principaliter, et ex bonitate hominum tunc existentium, non ex hoc quia homo habet innocentiam, illa innocentia servasset eum, et nola bene hoc, quia in hoc stat tota solutio quaestionis. Nota quid sit pars secundum speciem, et pars secundum materiam. Pars secundum speciem est pars alicujus notabilis quantitatis habens certam periodum sive durationem, in qua duratione potest convertere alimentum sibi approximatum virtute animae in sui substantiam , deducendo ad perfectum statum,. et conservando se in perfecto statu: et si aliqua ejus pars fluat potest restaurare deperditum, ut puta cor vel hepar, vel pars notabilis cordis vel hepatis, et quamdiu est sic potens operari, dicitur pars secundum speciem; sed cum debilitatur ejus calor naturalis, et humidum radicale consumitur, desinit esse pars secundum speciem, et fit pars secundum materiam, quae pars fluxibilis est; vide rationem. Et cum ista fuissent in illo statu, calor naturalis fuisset debilitatus, et humidum radicale defecisset, sicut oleum in lucerna deficit agente igne in eo. Sed S. Bonaventura dicit, quod etsi in statu illo fuisset debilitatio caloris, et diminutio humidi, non tamen tunc fuissent mortui, quia habuissent fructum ligni vitae, et comedendo de illo fuissent optime restaurati.
Sed arguit Doctor fortissime contra eum, quia si calor fuisset debilitatus, ut concedit S. Bonavenlura, ille fructus non resl aurasset, nisi comestus fuisset conversus in substantiam nutriti: sed ostendit quod illud conversum non potuit esse ita perfectum, sicut perditum, quia non potest esse quid perfectius quam calor convertens ; sed calor est debilitatus ex actione in humidum radicale, et ex illa etiam actione qua convertit fructum ligni vitae magis redditur debilis per illam regulam: Omne agens physicum, etc. Igitur illud conversum est semper magis et magis imperfectum, et ita humidum radicale imperfeclum, et ita landem redderetur calor inhabilis ad restaurandum humidum,
et sic inhabile ad vitam. Sed morereturne homo ex hoc? Dicit Doctor quod non, sed ante illud tempus transferret eum Deus in paradisum exultationis. Sed ne quis dicat ipsum hoc dicere sine ratione, ostendit quod illa translatio non esset miraculosa, sed justa et regularis: vide rationem Doctoris quae est clara. Sed inferius ubi quaerit, sed fuissetne ibi corruptio ex secunda causa intrinseca corruptionis, scilicet propter subtractionem nutrimenti? Dicit Doctor quod stante innocentia particulari in aliquo, ut puta in parvulo, et pater et mater essent nocentes et mali, si non darent necessaria parvulo, cum per se non posset illa acquirere, nec cognosceret quid conveniens, et quid disconveniens , moreretur, nec innocentia sua conservaret eum : sed stante innocentia in omnibus non sic mortuus fuisset, etc. An adultus nocens, patet quod non mortuus fuisset, si alii fuissent innocentes, quia data ejus malitia, adhuc boni adjuvissenl eum, fuisset tamen tunc usus rerum communis. Et si non sit bonus pro statu naturae lapsae, fuisset tamen bonum, quod omnia essent communia pro statu innocentiae, et forte non congregasset grana,
nec vinum, quia fuissent in paradiso, et ita ibi fuissent optimi fructus terrae, quos comedissent in communi plures simul, et sub eadem arbore pomi comedissent poma unusquisque ad sufficientiam.
Sed quia in ultima solutione dicit, quod mors non est paena culpae, sed magis est conditio naturae sic permixtae, notandum, quod si Deus creasset hominem in puris naturalibus sine quocumque dono, tunc mortuus fuisset, sicut et bruta, et mors non esset ei paena, sicut nec brutis, quae non peccant ; sed quia Deus creavit eum cum donis gratuitis, inter quae dona fuit istud, scilicet ne unquam moreretur actu, eo quod Adam peccavit, spoliavit eum donis gratuitis, et ita expoliavit eum isto dono, et ita expoliatio istius doni data est homini in paenam peccati, et ex spoliatione hujus doni sequitur mors, quae est propria conditio naturae, et sic potest dici paena vel sequela poenae, quia sequitur ad illam expoliationem, et sic intelligendi sunt Doctores, qui dicunt esse mortem paenam peccati. Et ad Apostolum, per peccatum mors, id est, illa potentia, quae per Dei donum nunquam fuisset reducta ad actum, remoto dono, reducta est ad actum moriendi.