In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum filii procreati in statu innocentiae fuissent statim confirmati in justitia ?
Anselm. I. i. cur Deus, c. 18, Alensis 2. p. q. 95. m. 1. art. 3. D. Thom. 1. p. q. 100. art. 2. et hic. q. 2. art. 3. Durand. hic. q. 5. art. 3. Major. q. 1. Gabr. q. 1. art. 2. Bassol. Lych. hic. Aretinus comment. in tren. p. 454.
Circa istam vigesimam distinctionem, in qua Magister agit de statu primi hominis secundum quod erat principium aliorum, quaeruntur tria: Primum est, utrum filii procreati in statu innocentiae fuissent statim confirmati in justitia? Secundum, utrum in statu illo, fuissent illi soli geniti, qui nunc sunt electi ? Tertium, utrum filii crevissent in corpore et scientia sicut modo?
Circa primum, videtur quod sic. Probatio, Anselmus: Cur Deus homo 1. 1. c. 16. dicit: Si primi parentes sic vixissent, ut primo tentati non peccassent, ita confirmati fuissent cum omni progenie sua, ut ultra peccare non possent.
Item Gregorius 4. Moral. dicit quod parentes non genuissent reprobos in statu innocentiae ; ergo nec potentes peccare, quia tunc potuissent esse damnati, et per consequens reprobi: ergo in justitia confirmati fuissent geniti.
Item Dionysius 4. cap. de Div. Noni Bonum est potentius malo. Sed malum peccati originalis in primis parentibus, est causa quod filii nascuntur mali, malitia peccati originalis; ergo si primi parentes stetissent in justitia et rectitudine in qua confirmati fuissent, genuissent filios in illa justitia confirmatos.
Item, si unum oppositorum est alicujus oppositi causa, et suum oppositum erit consimile causativum ; sed peccatum in homine est causa peccati in progenito: ergo et justitia fuisset causa justitiae.
Oppositum, quia illi filii fuissent viatores, ergo peccatores esse poterant, non ergo confirmati.