IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Duplex est confirmatio, una conveniens beatis, tollens posse peccare etiam venialiter, quia non dat Deus concursum ad id necessarium. Alia viatoris non tollens posse, nec concursum ad actum peccati necessarium, habens tamen infallibilem custodiam, ne peccetur mortaliter ; et haec conveniret filiis in statu innocentiae, si vicissent primam tentationem, non tamen antea. Et contra hoc secundum tantum, quod est Anselmi, militant loca quaedam Augustini 14. Civit. c. 10. et 9. de Gen. ad lit. 3. quae bene solvit Alensis supra.
Dico ad quaestionem (a), quod aliquis potest dici confirmatus in justitia, vel quia non potest peccare eo modo, quo non posse peccare, potest creaturae competere, de quo dicetur lib. 4. Alio modo potest dici confirmatus, quod non peccat vel non peccabit, sicut de multis viatoribus sanctificatis in utero: et forte omnes peccaverunt venialiter, quia si dixerimus, quod peccatum non habemus, etc. Non posse peccare primo, non potest competere viatori, alioquin esset contradictio, quia certitudo de beatitudine est maxima beatitudinis pars : non posse autem peccare fuisset tunc scibile a quolibet, sicut et modo posse peccare nobis est certum: ergo fuisset certitudo infallibilis de beatitudine ; hoc autem competere potest comprehensori soli, viator autem et comprehensor distinguuntur, sicut esse citra terminum, et esse in termino.
Item, voluntas, cujus capacitas non est ad plenum satiata, non est perfecte confirmata : talis fuisset voluntas eorum, alioquin habuissent pro statu illo quidquid vellent, et nihil mali vellent, et per consequens essent beati, quia beatus est secundum Augustinum qui habet quidquid vult, et nihil mali vult.
Item, quamdiu in objecto voluntatis viatoris est defectus boni, potest voluntas viatoris deficere a rectitudine, volendo illud, non secundum debitam circumstantiam: sed dum est viator, non potest voluntas conjungi tali objecto in quo est omnis boni ratio: igitur quamdiu viator est, potest deficere a rectitudine, et per consequens peccare.
Secundo modo, accipiendo esse confirmatum, dico quod sic mere viator posset esse confirmatus, et fuissent filii in statu innocentiae, in justitia sic confirmati, scilicet postquam primam tentationem vicissent, sicut pater primus fuisset confirmatus, si primae tentationi restitisset, in ista justitia, quam tunc recepisset pro filiis, secundum Anselmum, pro tanto, quia omnes illam habuissent, et in ipsa confirmati fuissent, qui primae tentationi restitissent, sicut primus pater.
Sed transfudissetne (b) Adam istam justitiam? Dico quod non, cum sit donum supernaturale, sed ex mera liberalitate divina esset datum proli, sicut fuit datum parenti, qui si primae tentationi restitisset, confirmatus in illa justitia fuisset, scilicet sic, inquam, confirmatus, quia nunquam illam amisisset nec peccasset.
Sed habuissetne filius illam per patrem, vel per merita patris vel parentum? Dico quod non, quod enim congruit toti naturae, non datur uni individuo mediante alio, vel per meritum illius, sed singulis individuis singulae fuissent appositae justitiae originales.
Sed fuissetne filius confirmatus in illa natus ? Dico quod non, quia filius non recepisset perfectiorem justitiam quam pater: sed pater potuit eam perdere, et perdidit: ergo et filius, nec etiam illa justitia necessitabat eos ad bene agendum.
Potest etiam sic persuaderi, nam si nullum fuisset meritum in prole, respectu justitiae, sed in parente solum, illud non fuisset tantum sicut meritum Christi, qui fuit secundus Adam, et tamen gratia, quae confertur per meritum Christi in baptismo vel in aliis Sacramentis, non confirmat recipientem ; ergo multo minus suffecisset meritum cujuscumque parentis vel prolis, ad confirmandum injustitia.
Ad primum (c) argumentum dicitur, quod Anselmus hoc dicit opinando, vel hoc dixit, quia mirabiliter fuissent adjuti filii ne peccassent, tum propter justitiam originalem, tum propter sollicitam doctrinam parentum, qui filii si. habuissent victoriam de prima tentatione, sic fuissent confirmati, sicut :et primus parens, si primae tentationi restitisset, et victoriam habuisset, qui fuisset sic confirmatus, quod nunquam postea peccasset, sed peccare potuisset occurrente inductivo ad peccandum.
Ad aliud concedo (d), quod reprobi non fuissent nati, quia omnes nati servassent justitiam, non quia servare non potuissent.
Ad aliud argumentum dico, quod licet bonum est efficacius quam malum, quia parum facere de bono est majoris potentiae et virtutis, quam multa mala facere, tamen malum aliquod potest pluribus obesse, quam bonum aliquod prodesse.
Aliter potest dici, quod etsi malum in Adam fuisset causa mali in prole, tamen non fuit causa confirmationis in malo in prole, quia tunc unusquisque natus fuisset obstinatus in malo: ergo similiter nec justitia causa confirmationis justitiae fuisset in prole.
(e) Ad ultimum dico quod si illa duo opposita essent a causa univoca, scilicet bonum justitiae originalis et malum peccati, argumentum concluderet. Sed dico, quod illa regula fallit in omnibus, ubi unum oppositorum potest produci a causa univoca, et alterum tantum a causa aequivoca. Exemplum, qualitas corporalis potest generare qualitatem corporalem, ut calor calorem, non autem qualitas incorporalis potest generare qualitatem incorporalem:qualitas enim incorporalis immediate a Deo creatur: ita in proposito.