In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Quantum ad id quod tangitur in hoc argumento secundo, Alens. 2. p. quaest. 95. m. 4. putat quod in illo statu gignerentur plures filii quam filiae. D. Bonav. hic art. 1. quaest. 6. Richard. 2. q. 1. Durand. q. 3. Thom. i. p. q. 99. art. 2 ad tertium, tenent quod essent aequales numero viri et mulieres. Scotus nihil de hoc resolvit, sed ad intentum argumenti putat stare identitatem numericam parsonae electae, sive sit hujus vel illius sexus, ex Philosopho, et saepius sexum mutatum esse legimus. Plinius ait se id vidisse 1. 7. cap. 4. talia habent Aul. Gell. noct. At. 1. 9. c. 4. Alb. Mag. de animal. 1. 18. tr. 2. c. 3. D. Aug. 3. civ.31. Volaterranus 1. 29. tit. de vesica fin. refert cujusdam uxorem obtinuisse bullam a Pontifice pro divortio, quia evasit in virum; et similem casum contigisse anno elapso 1618. in Hispania, accepi ab Illustrissimo D. Fratre Florentio Conrio Archiepiscopo Tuamensi, olim nostrae provinciae Hiberuiae Ministro dignissimo, qui vidit tunc ibi existens, super hoc, scriptum authenticum ; si ergo Deus decrevit inaequalem fore numerum virorum et mulierum in gloria, potuit ex aliquibus foominis illius status viros, manente unitate individui, si hoc esset necessarium ad illam inaequalitatem, ob rationem argumenti, nec hoc est contra Aug. 22. civ. 17. Hier. ep. 61. ad Pammac. et 27. ad Eustoch. aliosque Patres, docentes resurrectionem futuram in utroque sexu, quia de illo statu non loquuntur, nec in eo foret resurrectio, quia nec casus, sed translatio, et ex allatis constat nec omnes habituros in patria eum sexum quem habuerunt aliquando in via.
Ad secundum dico, quod si volumus dicere, quod aequalis est numerus salvandorum virorum, sicut et mulierum, solutum est argumentum: sed esto quod non sint aequales in numero, potest dici, ut videtur, quod non fuissent in numero aequali in statu innocentiae, per hunc modum, quod maritus diu vixisset et accepisset aliam uxorem, sua mortua, et sic fuissent in statu illo plures foeminae, vel si e converso, plures viri. Sed quia secundae nuptiae non sunt modo multum laudabiles,et multo minus tunc, ideo dico quod eadem persona potuit esse mas et foemina, nam masculus et foemina sunt differentiae accidentales, ita quod hujusmodi sexus non variant speciem, secundum Aristotelem 10. Metaph. et sicut sexus muliebris non variat speciem hominis, sic nec hic sexus hanc personam, et tunc, qui nunc est talis sexus, potuit fuisse tunc alterius, vel e converso.