IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum).
De invidia diaboli, qua ad tentandum accessit. "Videns igitur diabolus, hominem per obedientiae humilitatem posse ascendere, unde ipse per superbiam corruerat, invidit ei: et qui prius per superbiam fuerat diabolus, id est, deorsum lapsus, zelo invidiae factus est satan, id est, adversarius. Unde et mulierem tentavit, in qua minus quam in viro rationem vigere novit. Ejus enim malitia, ad tentandum virtutem timida, humanam naturam in ea parte, ubi debilior videbatur aggressa est, ut si forte illic aliquatenus praevaleret, postmodum fiducialius ad alteram, quae robustior fuit, pulsandam vel potius subvertendam accederet. Primum igitur solitariam foeminam exploravit, ut in ea primum omnem suae tentationis vim experiretur ".
Quare in aliena forma venit.
" Sed quia illi per violentiam nocere non poterat, ad fraudem se convertit, ut dolo hominem supplantaret, quem virtute superare nequiret. Ne autem fraus illius nimis manifestaretur, in sua specie non venit, ne aperte cognosceretur et ita repelleretur. Iterum, ne nimis occulta foret fraus ejus, quae caveri non posset, et homo simul videretur injuriam pati, si taliter circumveniri permitteret eum Deus, ut praecavere non posset ; in aliena quidem forma venire permissus est diabolus, sed in tali, in qua ejus malitia facile posset deprehendi. Ut igitur in propria forma non veniret, voluntate sua factum est: ut autem in forma suae malitiae congruenti veniret, divinitus factum est. Venit ergo ad hominem in serpente, qui forte, si permitteretur, in columbae specie venire maluisset. Sed non erat dignum, ut spiritus malignus illam formam homini odiosam faceret, in qua Spiritus sanctus appariturus erat. Non ergo nisi per serpentem tentare permissus fuit diabolus, ut per illud quod foris erat, astutiam tentantis animadvertere foemina quiret ". Diabolus enim per serpentem tentabat, in quo loquebatur.
De calliditate serpentis.
Ideoque serpens dictus est esse callidior cunctis animantibus terrae, quia, ut ait Augustinus. " Mali Angeli, licet superbia dejecti, natura tamen sunt excellentiores omnibus bestiis propter eminentiam rationis: quamvis serpens non rationali anima, sed spiritu diabolico possit sapientissimus dici. Non ergo mirum, si diabolus, spiritu suo implens serpentem, sicut vates implebat, sapientissimum reddiderat omnium bestiarum: quem tamen ad tentandum non elegit diabolus, sed per quod animal permissus fuit tentavit. "
Utrum elegerit serpentem, ut per eum tentaret diabolus.
Unde Augustinus super Gen. " Non est putandum, quod diabolus serpentem, per quem tentaret, elegerit, sed cum decipere cuperet, non potuit, nisi per quod. animal posse permissus est. Nocendi enim voluntas inest cuique a se, sed potestas a Deo. Si autem loquebatur diabolus per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel phanaticos loquitur. Serpente enim velut organo est usus, movens naturam ejus ad exprimendum sonos verborum et signa, quibus suam monstraret voluntatem. Serpens ergo nec verba intelligebat, nec rationalis est factus: callidissimus tamen est dictus, propter astutiam diaboli. Locutus est autem sicut asina Balaam: sed hoc diabolicum, illud Angelicum fuit: boni enim et mali Angeli similiter operantur ". Hic quaeri solet : quare mulier non horruit serpentem? Quia, a Deo cum noverit creatum esse, etiam officium loquendi a Deo accepisse putavit.
De modo tentationis.
Tentatio autem hoc modo facta est: Stans coram foemina hostis superbus non audet in verba persuasionis exire, metuens deprehendi ; sed sub interrogatione eam aggreditur, ut ex responsione colligeret, qualiter in malitia procedere posset. Cur, inquit, praecepit vobis Deus, ut non comederetis de omni ligno paradisi ? Cui respondit mulier : De fructu lignorum, quae sunt in paradiso, vescimur; de fructu vero ligni, quod est in medio paradisi, praecepit nobis Deus, ne comederemus et ne tangeremus, ne forte moriamur. In quo verbo dedit locum tentanti, cum dixit : Ne forte moriamur; unde mox diabolus dixit ad mulierem : Nequaquam moriemini ; scit enim Deus, quod in quacumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii, scientes bonum et malum. Attende ordinem ac progressum humanae perditionis. Primo Deus dixerat: Quacumque die comederitis ex eo, morte moriemini. Deinde mulier dixit : Ne forte moriamur. Novissime serpens dixit: Nequaquam moriemini. Deus affirmavit, mulier quasi ambigendo illud dixit, diabolus negavit: quae igitur dubitavit, ab affirmante recessit et neganti appropinquavit. "
De versutia diaboli, qui ad facilius persuadendum, malum removit, et bonum in pollicito duplicavit.
Qui ad suam persuasionem pleniter suffulciendam, id est, ut malum quod intendebat, libere persuaderet, " et malum, quod mulier timuit, negando removit, et repromissionem addidit, et ut ejus persuasio citius reciperetur, promissionem duplicavit. Unam nempe comestionem suadens, duo in praefilio proposuit, similitudinem Dei scientiamque boni et mali spondens. Ubi tribus modis hominem tentavit, scilicet gula in persuasione cibi, cum dixit: In quocumque die comederetis : Inani gloria in promissione Deitatis, cum dixit: Erilis sicut dii: Avaritia in promissione scientiae, cum dixit: Scientes bonum et malum. Gula est immoderata cibi aviditas, vana gloria amor propriae excellentiae, avaritia immoderata habendi cupiditas, quae non est tantum pecuniae, sed etiam altitudinis et scientiae, cum supra modum sublimitas ambitur.
De duplici tentationis specie.
Porro sciendum est, duas esse species tentationis, interiorem scilicet et exteriorem. Exterior tentatio est, quando nobis extrinsecus malum visibiliter suggeritur verbo, vel signo aliquo, ut ille cui fit, ad consensum peccati declinet ; et talis tentatio tantum fit ab adversario. Interior vero tentatio est, quando invisibiliter malum nobis intrinsecus suggeritur ; et haec tentatio aliquando fit ab hoste, aliquando a carne. Nam et diabolus invisibiliter mala suggerit, et ex carnis corruptione suboritur motus illicitus et titillatio prava: ideoque tentatio quae est ex carne, non fit sine peccato: quae autem est ab hoste, nisi ei consentiatur, non habet peccatum, sed est materia exercendae virtutis. Tentatio autem carnis interior difficilius vincitur, quia interius oppugnans de nostro contra nos roboratur ".
Quare peccatum hominis, et non Angeli, remediabile sit.
" Homo igitur, qui sola exteriori tentatione pulsatus cecidit, tanto gravius plectendus erat, quanto leviori impulsu fuerat prostratus. Et tamen quia aliquam, licet modicam, cadendi occasionem habuit, idcirco per Dei gratiam juvari potuit ad veniam, ut qui per alium ceciderat per alium erigeretur. Qui ergo incitatorem habuit ad malum, non injuste reparatorem habuit ad bonum. Diabolus vero, quia sine alicujus tentatione peccavit per alium, ut surgeret juvari non debuit nec per se potuit, et ideo irremediabile peccatum ejus extitit. Peccatum vero hominis, sicut per alium habuit initium, ita per alium non incongrue habet remedium ".
Quare homo, non Angelus, sit redemptus?
Praeterea Angelica natura, quoniam non tota perierat, sed ex parte perstiterat, non est redempta: humana vero tota perierat, et ideo ne penitus repente perderetur, ex parte est redempta, ut inde ruina suppleretur Angelica. Unde Augustinus in Ench. " Placuit universitatis Creatori et Moderatori, ut, quoniam non tota multitudo Angelorum Deum deserendo perierat, ea quae perierat, in perpetua perditione remaneret: quae autem cum Deo, illa deserente, perstiterat, de sua certissime cognita semper felicitate gauderet. At vero creatura rationalis, quae in hominibus erat, quoniam peccatis atque suppliciis tota perierat, ex parte poterat reparari, unde Angelicae societati suppleretur, quod ruina illa minuerat. Hoc enim promissum est Sanctis, quod erunt aequales Angelis Dei ".
Quod non soli viro praeceptum fuit datum.
Illud etiam notandum est, quod non soli viro praeceptum videtur esse datum, cum ipsa mulier testatur, sibi etiam esse mandatum, dicens : Praecepit nobis Deus, etc. Supra tamen legitur, ante factam mulierem Deum dixisse viro : De ligno scientiae boni et mali ne comedas. Non dixit: Ne comedatis. Forte quia facturus erat mulierem, sic praecepit, ut per virum ad mulierem perveniret mandatum: quia mulier, quae subjecta viro fuit, non nisi mediante viro divinum debuit accipere praeceptum. Unde Apostolus : Si quid discere mulieres voluerint, domi viros suos interrogent. Si quaeritur : quomodo loqui potuerunt vel loquentem intelligere, qui non didicerant inter loquentes crescendo vel magisterio? " Dicimus, quia Deus eos tales fecerat, qui possent loqui et discere ab aliis, si essent". (Finis textus Magistri.)