IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum (a) peccatum hominis primum in statu innocentiae, potuit fuisse veniale ?
Alens. 2. p. q. 120. m. 6. D. Thom. 1. 2. q. 89. art. 3. 1). Bonav. hic art. 3. q. 1. Durand. q.
4. Vasq. 1. 2. d. 148. et Thomistae negant ; cum Scola affirmant Ricbard. hic art. 3. q. 1. Major q. 2. Gabr. d. 22. q. 1. art. 3. Alm. tract. 3. mor. c. 22. Pitigianis ira Gen. fol. 450. Rubion. Bassol. Vorillon et alii Scotistae hic.
Circa distinctionem vigesimam primam, in qua Magister agit de casu hominis in peccatum ex tentatione diaboli, quaeruntur duo Primo quaeritur, utrum peccatum hominis primum in statu innocentiae potuit fuisse veniale ? Quod sic, probo : Rectitudo innocentiae magis repugnat peccato mortali quam veniali: sed non obstante sua rectitudine, potuit peccare mortaliter: igitur multo magis potuit peccare venialiter, etiam ipso remanente in statu innocentiae, aliter non videretur minus repugnare rectitudini innocentiae peccatum veniale quam mortale, si utrumque totaliter corrumperet.
Item ab extremo in extremum non fit transitus nisi per medium, peccatum veniale medium est inter justitiam et peccatum mortale: ergo, etc.
Oppositum, peccatum omne est deordinatio aliqualis: sed deordinatio quaecumque quantumcumque modica, non potuit stare cum summa rectitudine possibili tunc homini in statu innocentiae, in qua creatus fuit ; ergo quodcumque peccatum corrupisset illam rectitudinem rationis et voluntatis: sed non corrumpitur rectitudo per peccatum veniale: non ergo fuisset veniale.
Item, omni peccato debetur aliqua paena, primo peccato non debetur alia, nisi mors, Gen. 2. sed mors non debetur culpae veniali: ergo si Adam peccasset, quocumque modo, sibi debebatur paena: sed paena non potuit sibi deberi ipso remanente in statu innocentiae: ergo omne peccatum fuit sibi mortale, et nullum veniale, quia non patiebatur secum illam innocentiae rectitudinem.