In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(a) Utrum peccatum. Utrum primum peccatum potuerit esse vernale, id est, an ista consequentia sit necessaria vel non : Adam sit in statu innocentiae poterat peccare ; igitur peccatum suum est mortale. Et ostendit Doctor quod non valet ista consequentia, imo stat quod peccatum suum primum fuerit veniale, licet de facto peccatum suum fuerit mortale. Veniale peccatum dicitur vel a venio, venis, quia venit in mentem praeter intentum et ex surreptione ; vel veniale dicitur, quia vel ex infirmitate vel ignorantia committitur, et sic dicitur veniale a venia.
Arguit Doctor probando quod non fuit necesse quod primum peccatum Adae fuerit mortale, quia rectitudo justitiae magis repugnat peccato mortali quam veniali, et tamen non obstante illo statu et illa rectitudine illius status potuit peccare mortaliter, igitur et multo magis potuit peccare venialiter, et stare in illo statu, quia non revideretur (si ille status corrumperetur ex peccato veniali) quod magis repugnaret illi mortale peccatum quam veniale, quod est falsum. Item, non est transitus ab uno extremo in aliud extremum nisi transeundo per medium, sed extrema sunt justitia originalis et peccatum mortale ; igitur oportet transire per peccatum veniale ; si argumentum hoc concludat, nihil concludit, quia illa major non est vera, nisi ubi medium est conditio necessaria requisita necessario inter extrema, sicut medium inter duo, ubi non potest fieri transitus, etc. Sed si medium non est conditio necessaria non oportet, et maxime respectu causarum libere agentium, sicut est voluntas, ipsa enim potest transire a justitia ad peccatum mortale non peccando venialiter. Si tamen argumentum concludat quod voluntas potest transire per illud medium, scilicet per peccatum veniale primo, et sic concedo argumentum, et sic debet scribi in Doctore. In contrarium arguitur.