In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Sententia Alensis et D. Thomae, negans Adamum primo potuisse venialiter peccare. Primo, quia corrumperetur illa summa justitia, quocumque peccato. Secundo, quia quaecumque deordinatio virium superiorum, foret tunc mortalis. Refutatur, primo, quia donum justitiae originalis nun perfectius uniebat ultimo fini, quam gratia specialis alicujus sanctissimi, ut Baptistae. Secundo, potuit Adam primo proferre verbum otiosum.
Dicitur, (b) quod primum peccatum non potuit fuisse veniale, quia . peccatum pure veniale corrumpere non habet (remanens veniale) summam rectitudinem, quam habuisset homo in statu innocentiae: peccatum autem quodcumque tunc illam corrupisset: quare non potuit esse nisi mortale.
Item, quamdiu vires superiores sunt ordinatae ad Deum, in viribus inferioribus nulla potest esse obliquitas, quia stante illo statu, non est deordinatio in viribus inferioribus, nisi primo sit in superioribus ; peccatum ergo primum oportuit, quod haberet deordinationem virium superiorum ; sed omnis talis deordinatio fuisset peccatum mortale: ergo, etc.
Contra, quia illud donum non conjungebat perfectius ultimo fini, quam quaecumque gratia gratum faciens conjungit nunc viatorem ; sed cum gratia quacumque nunc potest stare veniale, etiam in perfectissimis, unde Joannes in Cano nica sua : Si dixerimus quod peccatum non habemus, nosipsos seducimus, etc. igitur et Adam peccare potuit venialiter.
Item, (c) suppono quod aliquis actus ex genere potest esse peccatum veniale, puta verbum otiosum ; sed Adam potuit talem actum exercere otiose, scilicet loquendo. Sed actus de se venialis non fit mortalis , nisi quatenus super ipsum cadit praeceptum ; ergo cum nullum praeceptum habuisset Adam de abstinendo ex necessitate salutis a talibus verbis: ad nimis enim difficile obligasset viatorem, si eum in isto statu de necessitate salutis obligasset ad faciendum semper quod fuisset melius vel expedientius, vel ad vitandum quodcumque retardativum ad melius.