In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
(b) Dicitur. Ponitur opinio domini Alexandri de Ales, et S. Thomae qui tenent, quod in illo statu innocentiae non potuit esse aliquod peccatum veniale, quia ibi fuit summa rectitudo possibilis homini haberi in illo statu, quo creatus fuit Adam, summae rectitudini repugnat quantumcumque modica obliquitas, quia illa tollit summum gradum rectitudinis, et peccatum veniale est aliqualis obliquitas, et peccatum veni ile non potest corrumpere statum innocentiae: igitur omnis obliquitas quae corrupisset illum statum, fuisset obliquitas mortalis. Et secundo probant, quia vires inferiores non sunt deordinatae.
Sed Doctor duabus rationibus arguit, quia gratia, quae nos in isto statu conjungit Deo, non est minoris perfectionis quam justitia originalis fuerit in illo statu, et tamen cum gratia in isto statu stat peccatum veniale in viris perfectissimis, ut in Joanne Evangelista : Si dixerimus, quia peccatum non habemus, etc. igitur in illo statu potuit esse culpa venialis cum justitia originali ; non enim videtur esse major repugnantia peccati venialis ad justitiam quam ad gratiam, et ad gratiam non non habet quin possit stare cum ea, igitur et potest stare cum justitia originali. In distinctione 29. habebimus quomodo istae duae virtutes se habent sicut excedens et excessum.
(c) Item, secundo supponit Doctor quod aliquis actus ex suo genere sit peccatum veniale, sicut dicere verbum otiosum. Item supponit, quod Deus non obligasset homines in statu innocentiae ad minus difficile, ut non praecipisset eis ut non dicerent verbum otiosum, nec etiam praecepisset ut semper facerent quod melius et expedientius est, sed tantummodo obligasset eos ad decem praecepta, ad quae nos nunc obligavit, tunc Adam potuisset dicere verbum otiosum, et illud ex suo genere est peccatum veniale et non mortale; igitur. Nec valet dicere, ille status fuisset perfectissimus, concedo, loquendo de statu viatorum: igitur in illo non fuisset peccatum veniale, nego consequentiam. Nonne in isto statu fuerunt homines ita perfecti, sicut fuissent in illo ? et in isto venialiter peccaverunt, quare non in illo, cum peccatum veniale non tollat perfectionem ab eis.