IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Resolvit, quod potuit Adam committere non tantum mortale, violando praeceptum, cujus impletio est necessaria ad salutem, sed etiam veniale, violando praeceptum, cujus impletio non est necessaria ad finem quod ideo vocat consilium.
Dico ergo, (d) quod potuit peccare venialiter in illo statu. Circa quod sciendum , quod peccatum et mortale non distinguitur a veniali in hoc, quod unum est respectu finis, ut mortale, et aliud eorum quae sunt ad finem, ut veniale, sed utrumque potest esse, et circa ea quae sunt ad finem , et circa finem. Sed in hoc distinguuntur, quia peccatum mortale est deordinatio opposita ordinationi, sine qua finis non potest sequi aliquo modo, quae quidem ordina io habet praeceptum , contra quod deordinatio fit, et ideo omnis deordinatio cadens sub praecepto, avertit a fine necessario. Sed alia est ordinatio, quae potest esse respectu finis sequendi, quae non est necessaria, sed utilis, quae non est de praecepto, sed potius de consilio ; et deordinatio opposita huic, est peccatum veniale, nec facit cadere a fine necessario,sed facit quod actus non procedat meliori modo quo potest.
Dico ergo, quod (e) Adam potuit non tantum exercere actum deordinatum contra praeceptum , sed etiam contra consilium tantum, ut non faciendo maxime expedienda, vel faciendo aliqua retardativa, licet non faceret directe contra praeceptum necessarium ad salutem.
Ad primum (f) pro opinione opposita dico, quod mortale plus repugnat, et quoad intentionem, et quoad necessitatem illi rectitudini , non solum habituali, sed etiam actuali, quam venialis obliquitas, quia illa potuit stare cum summa rectitudine habituali tunc possibili viatori, sicut cum certitudine intellectus de aliqua conclusione, potest stare opinio de alia, quia non repugnant, et forte etiam non repugnabat actuali, sicut nunc actum maximum meritorium et valde excellentem potest nunc sequi aliqua vana gloria, quae est peccatum veniale, nec veniale illud tolleret meritum istius actus sic meritorii.
Sed dices, quod tunc posset esse similiter in beato veniale. Dico quod si beatus dimitteretur sibi, posset in illum actum, sed non esset sibi venialis ratione praecepti, quod habet de semper eliciendo illum actum beatificum, et non diversificando non solum ad oppositum, sed nec ad disparatum, et propter praeceptum de semper operando optima, esset sibi quaecumque deordinatio talis mortale peccatum.
(g) Ad secundum, esto quod verum sit, quod in inferioribus viribus non potuerit fuisse deordinatio nisi praefuisset in superioribus, tamen dico quod non omnis deordinatio in virtute superiori, est peccatum mortale, nam levis motus per surreptionem de opinione aliqua circa articulos fidei, est deordinatio in portione vel in virtute superiori; nam potest esse circa tale objectum, quod non potest considerari nisi per virtutes superiores, ut Deum esse trinum et unum, et tamen non omnis motus levis est ibi peccatum mortale, licet in superiori virtute sit gravius peccatum, quam in inferiori, ut patebit dist. 24.
Ad primum in oppositum per dicta patet. Ad secundum de paena (h) dico, alia poena quam mors, potest respondere veniali, puta displicentia aliqua, vel aliquid hujusmodi. Vel potest dici , quod paena sibi proprie non correspondet, sed committens veniale est debitor ferventioris actus voluntatis quam prius, qui fervor consumeret peccatum veniale, de hoc lib. 4. dist. 21. nec obfuisset innocentiae Adae habuisse paenam debitam veniali, praeter mortem.