IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(d) Dico ergo. Respondet Doctor ad quaestionem ostendendo quid sit peccatum mortale, et quid peccatum veniale, et deinde respondet per duas vel tres conclusiones. Primo dicit, quod peccatum mortale et veniale non distinguitur per hoc, quod mortale est circa finem, et veniale est circa ea quae sunt ad finem tantum, et non circa finem,quia utrumque peccatum potest esse circa finem, et circa media ad finem, et ita non sunt istae differentiae, quibus constituantur in esse. Sed in hoc differunt, quod peccatum mortale est deordinatio opposita ordinationi, sine qua ordinatione quis non potest consequi finem, et hujusmodi ordinationes necessario requisitae ad consequendum finem sunt decem praecepta Legis. Sunt enim decem leges, decem viae per quas necesse est nos ambulare et pervenire ad patriam caelestem: istae ordinationes cadunt sub praecepto ut fiant, et necesse est. nos sic esse ordinatos, ut Deum adoremus adoratione Latriae, ei credamus, in eo speremus, et ipsum super omnia diligamus, et extensive et intensive, ut dicetur in 3. d. 27. art. 3. Et similiter ejus nomen nos oportet honorare non assumendo illud in testimonium falsitatis, et sic de aliis praeceptis; et istae ordinationes sic sunt sub praecepto, quod etiam deordinationes oppositae sunt sub praecepto ne fiant, et si quis sit illis deordinationibus deordinatus, est in peccato mortali, sic quod furium faciens mortaliter peccat. Et sic sunt decem peccata mortalia opposita istis decem praeceptis. Deordinatio autem quae est peccatum veniale non cadit sub praecepto, nec ordinatio opposita est necessaria ad salutem, sicut non dicere verbum otiosum est ordinatio expediens, et per quam facilius, quis consequitur vitam aeternam: tamen sine illa ordinatione potest quis salvari quia servando legem Dei, sufficit, juxla illud Christi: Hoc fac et vives, scilicet dilige Deum super omnia, et proximum sicut teipsum. Ex hoc patet, quod solum facere contra decem praecepta est peccatum mortale. Facere autem contra consilia, et contra alia praecepta quae non sunt de necessitate salutis, quis non mortaliter peccat. Nec sequitur: iste non facit secundum consilium, nec secundum praeceptum non necessarium ad salutem ,-igitur deficit a fine ultimo. Negatur consequentia, sequitur tamen, talis sic operans venialiter peccat ; igitur talis non procedit meliori modo quo potest. Hoc est verum, et hoc est venialiter peccare, et convertuntur.
(e) Dico ergo quod. Doctor igitur dicit ponendo hanc conclusionem : Adam potuit non tantum exercere actum deordinat tum contra praeceptum, et sic mortaliter peccare, ut peccavit, sed etiam potuit exercere actum contra consilium tantum, et sic venialiter peccare. Et hic dicit Doctor quod dupliciter potuit facere contra consilium, vel negative non faciendo illud, quod consilium dicit esse faciendum, imo contrarie faciendo aliquid, retardans a praemio, quia peccato veniali debetur paena, quae potest hominem retardare a beatitudine, sicut in statu isto Socrates mercator servans divinam legem, non secundum illud consilium facit: Vade et vende omnia quae habes, etc. imo facit aliquid relardativum, quia implicat se mercantiis, quibus implicitus minus est aptus Deo prompte ad serviendum, et si venialiter peccat, non tamen mortaliter, quia non facit contra aliquam illarum decem ordinationum, quae sunt de necessitate salutis.
(f) Ad primum. Primum argumentum in oppositum, et argumentum primum opinionis eamdem habent vim, et ideo solvendo unum solvitur reliquum, ideo pro solutione primi argumenti opinionis est notandum, quod duplex est rectitudo, una habitualis, alia actualis. Rectitudo habitualis dicitur esse quidam habitus in voluntate hominis justi et recti, qui habitus inclinat ad justa juste volendum; et voluntas sic habitualiter dicitur habitualiter velle justa juste, et sic justus dormiens habitualiter vult justa. Isto modo in statu innocentiae Adam habuisset justitiam originalem inclinantem voluntatem Adae ad humiliter volendum justa.
Sed quae fuissent objecta illius justitiae originalis, ad quae inclinasset voluntatem ad volendum ? Dico, quod decem ordinationes, quae cadunt sub decem praecepta divinae legis, et illae decem ordinationes sunt ex intentione praecipientis, et in se habent necessitatem a praecipiente ut fiant, aliter nullus dicitur rectus, nec justus: et ista includuntur in latitudine illius summae rectitudinis, quae fuisset in statu innocentiae.
Utrum autem ordinatio, quae cadit sub consilio, scilicet non dicere verbum otiosum pertineat ad hujusmodi latitudinem summae rectitudinis. Dico quod non, quia sic non ex intentione consulentis ut sit necessario requisita ad salutem, nec ad illam rectitudinem, sed illa ordinatio consilii est alia, disparata ordinatio a prima: ei ideo quis potest esse summe rectus rectitudine necessaria, dato quod non sit rectus, nec ordinatus secundum illam ordinationem consilii, sicut intellectus potest esse certus de A conclusione, et tamen dubitare de B conclusione, et tantum opinari de illa, nec tamen minuetur de A conclusione, ita hic a simili quis non erit servans consilium, et tamen erit rectus rectitudine pertinente ad salutem.
Tunc respondet Doctor quod peccatum mortale plus repugnat illi summae rectitudini habituali, quam peccatum veniale. Patet, quia peccatum veniale non opponitur alicui illarum decem ordinationum pertinentium ad illam rectitudinem necessariam ad salutem, et tamen peccata mortalia illis directe opponuntur; igitur potest stare tota illa rectitudo cum peccato veniali, cum ei non opponatur, non sic potest stare peccatum mortale, quia opponitur alicui illarum decem ordinationum requisitarum ad illam summam rectitudinem.
Dicit etiam Doctor quod peccatum veniale non repugnat actuali rectitudini. Actualis rectitudo est illa quae est in actu nostrae voluntatis, qui actus est conformis rationi rectae sine dictamine legis divinae, ut quis praedicans populo principaliter ex charitate, tamen in actu illo praedicandi oritur motus levis inanis gloriae, quia appetit laudari a populo, non principalier propter illud movetur, ille meretur, et tamen venialiter peccat: repugnat igitur veniale peccatum solum suae ordinationi, quae cadit sub consilio, non autem repugnat alicui ordinationi, quae cadit sub praecepto, ideo licet non possit stare cum ordinatione cui opponitur, et illam destruat, non tamen destruit ordinationes cadentes sub praecepto, quare quis potest esse perfecte ordinatus ordinatione necessaria ad salutem, qualis fuisset in statu innocentiae, et tamen venialiter peccare. Et si dicas etiam beatum posse peccare venialiter, eo quod veniale peccatum non opponitur:
Respondet Doctor ponendo casum, quod Deus si dimitteret beatum sibi, posset peccare, sive posset in verbum otiosum, sed illud verbum esset sibi peccatum morale, eo quod beatus habet praeceptum de semper operando optima, et de semper eliciendo optimum actum beatificum quantum potest: sed existens in stalu innocentiae fuisset in via, et non in termino, et ipse non habuisset praeceptum de semper faciendo optima, ideo peccatum Adae non fuisset mortale virginis Catharinae, sic quod beati tenentur adimplere in patria illud praeceptum : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde, et ex omnibus viribus tuis, ita quod tenentur colligere omnes vires in unum, et secundum illas semper Deum diligere. Vide S. Bonavenluram in 3. distinct. 17. quaest, ult. Nota illud, quod dicit Doctor si beatus dimitteretur sibi, quia in rei veritate et confirmatus, quod non potest peccare, nec mortaliter, nec venialiter, igitur peccatum veniale non potest esse ineo.
(g) Ad secundum, etc. Dicendum, quod si Adam fuisset Deo obediens, et potentiae sensitivae inferiores fuissent obedientes voluntati, sed quia voluntas non fuit obediens Deo, datum est ei in paenam secundum Augustinum ut vires inferiores non obediant ei. Et ideo Doctor concedit quod si vires superiores, ut intellectus et voluntas fuissent ordinatae in Deum, in viribus sensitivis nulla fuisset deordinatio: ideo prima deordinatio fuit in viribus superioribus, quia Adam elegit magis complacere uxori quam placere Deo, et ideo primo ibi fuit deordinalio de facto. Doctor tamen dicit, quod non oportuit ut illa deordinatio in Deum fuisset peccatum mortale, quia circa Deum potest esse peccatum veniale. Et dat exemplum ut, si quis in superiori portione, quae immediate respicit Deum habeat aliquem motum surreplivum et levem contra articulum de Trinitate, non propterea ille peccat mortaliter, sed venialiter, et ita prima deordinatio potuit fuisse venialis in portione superiori. Et nota, quod portio superior est intellectus et voluntas, ut scilicet immediate respiciunt Deum, portio vero inferior est idem intellectus, et eadem voluntas ut respicit objectum creatum, hoc patebit, dist. 24. hujus.
(h) Ad secundum de paena dico, quod peccato veniali non debetur mors, nec aeterna, nec corporalis ; potuit vero Adam, et filii sui in illo stalu peccare venialiter, et puniri citra mortem corporalem, ut puta habendo displicentiam de illo peccato, vel aliquid hujusmodi, et hoc non repugnabat illi statui. Et si dicas, illi statui non debebatur paena, concedo, paena quae est mors, sed non est verum de aliis paenis, maxime voluntarie sumptis pro peccato veniali. Vel die, quod sicut modo peccans venialiter illi peccato proprie non debetur paena, sed committens peccatum veniale est debitor alicujus actus charitatis ferventis, ut puta, quis modicum plus debito bibit, tenetur cum ferventiori charitate dicere horas suas, si sit Clericus, vel Pater noster, si sit secularis, vel alias suas orationes, ita in illo statu qui peccasset venialiter conversus ad Deum ferventiori modo adorasset eum.