In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Scholium.
Primam peccatum Adae non fuisse immoderatum amorem sui, sed conjugis, quam noluit contristare, secundum mentem Augustini.
(a) Hic sunt tria videnda. Primo, quale fuit primum peccatum Adae. Secundo, quam grave fuit ejus peccatum. Tertio, de comparatione gravitatis peccati Adae ad gravitatem peccati Evae.
De primo dico, quod in genere sunt duo actus voluntatis, velle et nolle ; in nolle autem non potest primo consistere peccatum, ut dictum est supra, sed in velle. Est autem velle duplex, aut est velle aliquid amore amicitiae, qui est propter se vel propter amatum, vel amore commodi, qui est propter aliud: et ita quod amatur amore amicitiae, magis amatur quam quod amatur amore commodi, ut dicit Aristoteles primo Posteriorum, t. 5. Propter quod unumquodque, etc. Primum autem peccatum Adae non fuit ex immoderato amore sui, sicut fuit primum peccatum Angeli; Angelus autem per essentiam suam intelligit se primo, et homo prius intelligit alia quam se, et utitur objecto sensibili in sui cognitione. Primum ergo peccatum hominis non potuit esse immoderatus amor sui, sed secundum quod dicit Augustinus ubi supra, immoderatus amor amicitiae uxoris. Nam dicit Augustinus quod noluit contristare eam, quam credebat sine suo solatio contabescere, et a se alienatam omnino interire, ut habetur in littera. c. illo: Ex quo manifeste. Patet ergo quod non fuit amor concupiscentiae vel libidinis, quia ille nondum fuerat ; ex isto autem amore inordinato peccatum gravius sequebatur, scilicet voluntas explendi illud, quod non licuit, puta praeceptum de esu pomi violare, quod quidem non fuit ex presse praeceptum ex natura rei, vel de lege naturae, sicut sunt praecepta Decalogi: esus enim illius pomi in se, non fuit de genere mali, sed solum fuit malum, quia prohibitum ad experiendum eorum obedientiam.