IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(b) Ex isto patet. Secundus articulus est de gravitate peccati Adae. Ubi nota, quod duobus modis unum peccatum comparatum ad illud dicitur gravius alio. Uno modo, quando unum peccatum, ut puta, blasphemia Dei opponitur majori bonitati, quam aliud peccatura, ut puta blasphemia parentum. Primum peccatum est gravius secune do, quia contra Deum, et secundum est contra patris et matris personam. Si etiam blasphemans Deum, adoraret Deum, actum meritorium optimum faceret, et magnum gradum gratiae acquireret, et magnum gradum gloriae. Si similiter blasphemans patrem, cum honoraret, actum meritorium, gradum gratiae et gloriae acquireret,
non tamen ita bonum, sicut adorans Deum, uterque blasphemando bonum illud perdunt, tamen unus majus bonum perdit altero, et sic unus gravius altero peccat. Peccatum Adae isto modo non fuit gravissimum, quia non opponebatur suae bonitati, nec si obediens fuisset tantum bonum acquisivisset, quantum ille qui Deum adorasset. Alio modo peccatum dicitur gravius altero peccato, quia unum est contra bonitatem magis necessariam quam aliud peccatum, et dicitur bonitas una magis necessaria altera bonitate, ut puta, bonitas aliqua cadit sub praecepto legis naturae, et legis divinae simul. Alia bonitas cadit tantum sub praecepto legis divinae. Prima bonitas dicitur magis necessaria quam secunda, et peccans contra illam bonitatem gravius peccat, quam - peccans contra secundam lanium. Exemplum, nam interficere quemquam est prohibitum lege divina, et lege naturae simul et semel. Concupiscere est tantum prohibitum lege divina, et non naturae: interficiens enim gravius peccat quam concupiscens Bertam ad fornicandum, Salomon enim comparans furtum adulterio dixit adulterium esse gravius furto, quia contra rem magis arduam. Isto modo etiam peccatum Adae non est gravissimum, quia non fuit contra bonitatem magis necessariam, quia non comedere de illo pomo, non fuit bonitas maxime necessaria, quia non cadebat nisi sub praecepto divino, non autem sub praecepto legis naturae.
Ostendit etiam Doctor in littera, quod diligere uxorem inordinate non fuit gravissimum peccatum, quia non contra illud : Diliges Dominum Deum tuum. Nec contra secundum maxime necessarium et arduum post primum scilicet : Diliges proximum tuum, etc. Et patet, quia excessus de diligendo Deum non est contra illud praeceptum de dilectione proximi,
sed bene odire proximum est contra illud praeceptum. Nec etiam excessus de dilectione proximi est directe contra illud praeceptum de dilectione Dei, sed bene odium Dei, si sit possibile ; excessus igitur dilectionis proximi, ut puta uxoris in Adam non fuit conlra illud praeceptum. Nec etiam est tantum contra secundum de dilectione proximi, sicut odium proximi ; gravius igilur peccatum est odire proximum, et odire uxorem, quam excedere in diligendo uxorem ; igitur illud primum peccatum, quo Adam peccavit, diligendo inordinate uxorem, non fuit gravissimum, quia non fuit conlra illa duo praecepta maxime necessaria, nec ex consequenti contra illam bonitatem maxime necessariam,scilicet diligere Deum et proximum. Item nota, quod peccata legis divinae, aut sunt de lege naturae stricte sumpta, aut de lege naturae, quia conformia legi naturae, et ita cadunt sub duplici negatione bonitatis correspondente illis praeceptis, et ita sunt bonitates necessariae: forte illud praeceptum de non concupiscendo non est de lege naturae, juxta illud Pauli: Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex divina diceret: Non concupisces. Alia sunt de lege naturae et divinae simul, sed praeceptum de non edendo pomum tantum de lege divina fuit, et nullo modo de lege naturae, et ideo illa bonitas non edere, etc. non fuit multum necessaria.