IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
. (c) De tertio dico. Tertius articulus est de comparatione peccati Adae ad peccatum Evae. Et simpliciter loquendo, peccatum Evae fuit gravius, quia si Adam et Eva essent damnati, quilibet pro peccato illo gravius puniretur Eva quam Adam, quia ipsa appetiit aequalitatem Dei, non Adam, quia non credidit nec appetiit.
Nota inferius, quod tentatio exterior, qualis fuit illa Adae, quae facta fuit per mulierem, faciliori modo vincitur, quam tentatio interior, quae est tentatio carnis, quae de nostro contra nos roboratur. Diabolus tentavit Evam, Eva tentavit Adam ; cum igitur Adam esset fortior Eva, et circumspectior, quia ad plura aspiciens et nobilior, quia minori tentalione tentatus, quam Eva cediderit, hoc ejus peccatum aggravat, tamen simpliciter et in se, considerando utrumque peccatum, peccatum Evae fuit majus.
An si Eva sola peccasset, et non Adam, perdidissemus justitiam originalem ?
Dico quod non, quia sibi non fuit data, nisi pro se, non pro nobis, bene si solus Adam peccasset, et non Eva, adhuc illam perdidissemus, quia Eva non acceperat pro nobis.
Utrum si Eva peccasset, et Adam non, an ipsa fuisset mater nostra? Aliqui dicunt, quod Deus creasset unam aliam mulierem, et illam dedisset Adae, et fuisset mater nostra. Sed ad quid ? si dedisset aliam forte alia graviori tentatione tentasset eum, ad quid addere malum malo? sufficiebat prima, quae si fecisset paenitentiam, non obfuisset filiis, sicut Virgo munda non obfuit munditiae Christi benedicti.
(d) Ad primum. Ad argumenta. Ad illud quod dicit, quod plus adimit de bono est gravius, quod concedo, si illud bonum adimitur formaliter per peccatum oppositum illi bono, sicut patet supra de blasphemante Deum, qui adimit formaliter plus de bono, quam blasphemans patrem. Et dico, quod peccatum Adae formaliter non adimit justitiam originalem, quia non opponebatur illi formaliter, sed tantum adimit demerilorie, sed peccatum non dicitur gravius, quia adimit plus de bono demeritorio. Patet, quia habens decem gradus gloriae, et totidem gratiae, et centum gradus meritorios, peccans peccato carnis, perdit omnia demeritorie, et tamen formaliter parum perdit. Blasphemans autem Deum multum perdit formaliter de bono, et in casu parum demeritorie, quia ubi non meruerit, nisi duos gradus gloriae et gratiae, et decem merita ista demeritorie perdit, et minus alio, et tamen multo plus formaliter alio perdit de bono, ut patet, si Deum honorasset, quando blasphemavit, et si alius continens fuisset, cum peccavit, iste minus de bono habuisset, et alius plus de bono.
(e) Ad secundum dicendum, quod debet esse correspondentia culpae ad paenam, si paena magna, et peccatum similiter, et sic a posteriori cognoscimus gravitatem peccati. Dicit Doctor quod verum est, si illa paena sit formaliter punitio illius culpae. Exemplum : Hic blasphemat Deum, hic blasphemat patrem, punitio formaliter correspondens blasphemiae patris, est minor punitione, quae correspondet blasphemiae Dei, et loquendo de tali paena, non debebatur peccato Adae maxima paena, imo modo adulterans, si damnaretur, et simul cum eo Adam, pro illo peccato gravius puniretur iste quam Adam. Et cum probat, quia sibi inflicta fuit paena mortis pro suo peccato, et haec est maxima paena, dupliciter respondet: Primo sic, negando quod mors fuerit ei inflicta pro suo peccato, et patet, quia Adam, si erat immortalis in illo statu non erat immortalis ex natura, vel ex causa intrinseca naturali; sed si erat immortalis, erat tantum ex Dei dono nolentis concurrere cum causis naturalibus terminatis ad mortem, et hoc quamdiu obediens fuisset, vel superasset primam tentationem. Dico igitur, quia peccavit, et inobediens fuit, Deus subtraxit illa beneficia sibi collata, et sic ex consequenti secuta est mors: non est ergo mors paena formaliter punitiva peccati Adae, sed illa est modica. Videmus enim quandoque pro uno peccato subtrahi ab aliquo maxima beneficia, non tamen infligitur magna paena punitiva correspondens illi peccato, et patet in exemplo. Si Socrates fit beneficiatus ab aliquo principe, puta a Serenissimo Imperatore, et Plato non, peccent in Serenissimum Imperatorem ambo, privabitur Socrates omnibus beneficiis sibi collatis a Serenissimo Imperatore, et alius puniretur in decem, quae erit paena secundum justitiam punitivam correspondens peccato Platonis, et in totidem Socrates puniretur, et non in plus, nisi fuisset beneficiatus: et sic Adam fuit privatus multis donis donatis a Deo, et tamen modica paena fuisset punitus in inferno, quam alius adulter, loquendo de paena punitiva culpae. Alia responsio est, quod mors non est major paena quam illa, quae debetur peccato mortali, quia illa est damnatio aeterna, quae est perpetua separatio a Deo: mors autem corporalis est solum separatio corporis ab anima usque ad futurum judicium, quam etiam mortem multi appetunt, nullus tamen appetit damnationem, et ideo licet sit generalior paena, et ad plures se extendat mors quam damnatio, non est tamen major, nec intensior paena, et ponitur exemplum de exhaeredato, quae paena est universalior consequens totam posteritatem de haereditate et de decapitatione.
(f) Ad aliud dico. An Adam appetierit aequalitatem Dei, quia illud videtur dicere glossa super illud : Quae non rapui, etc. Scotus concessit quod Eva appetiit aequalitatem Dei, Adam, non, nunc solvendo dicit quod Adam et Eva, et Angeli tantum interpretative appetierunt aequalitatem Dei. De Eva dico, quod cum fuerit seducta, ipsa credidit diabolo, et si credidit, posse consequi illam aequalitatem Dei, et sic forte appetiit, et non tantum interpretative. Adam non fuit seductus, et non credidit illam posse consequi, quia tamen peccavit, voluit voluntatem suam praeponere voluntati divinae, et sic interpretative appetiit aequalitatem, imo majoritatem. An Angeli? in 6. dist. hujus dicit quod appetierunt illam, et non tantum quod illam potuerunt appetere, ante enim secundum articulum principalem, q. 2. ibi : Viso igitur de primo inordinate concupito parum infra, vel habuit Angelus inordinatum nolle, nolendo scilicet opposita eorum, quae concupivit, scilicet nolendo sibi beatitudinem minus inesse quam Deo, et ita voluit suam beatitudinem esse divinae aequalem ; et sequitur, vel quam Deum esse, id est, noluit suum esse esse minus esse divino, et ita voluit suum esse fore aequale esse divino. Vide litteram, et etiam expositionem litterae. Quod ergo hic dicit, quod tantum Angeli appetierunt aequalitatem Dei interpretative, die quod littera est corrupta, sic enim jacet in Reponatis: et sic tantum interpretative, et non formaliter appetiit Adam aequalitatem Dei, et nihil dicit de Angelis. Vel dico, quod pro tanto eam voluerunt interpretative, quia non voluerunt eam volitione efficaci et imperativa ad consequendum eam, ut dicit in Reportatis, dist. 6. sed credo quod Eva volitione efficaci voluit eam quantum fuit ex se, patet, quia ipsa quaesivit media sibi ostensa a daemone, si scilicet Adam consentiret in opinionem suam, et comederet de ligno vetito haberent ambo aequalitatem Dei, et hoc medium quaesivit, et suggessit. viro, ut comederet, quia igitur nec Adam, nec Angeli mali sic appetierunt, ideo dicuntur interpretative appetiisse, tamen Adam, nec volitione simplici illud voluit, sicut Angeli mali voluerunt ; sic igitur sume differentiam : Eva voluit volitione efficaci aequalitatem Dei, Angeli mali, quia sciebant eam non posse consequi, voluerunt eam tantum volitione simplici: sed Adam, nec una volitione, nec alia voluit Dei aequalitatem, sed simpliciter interpretative. Si dicas, igitur Eva gravius peccavit Angelo, nego consequentiam, quia seducta fuit et decepta, et credens illudi fore possibile, appetiit impossibile tanquam possibile, et in hoc aliqualiter excusatur. Sed diabolus scivit hoc fore impossibile, et tamen illud voluit, ut dictum est, et sic appetiit impossibile, ut impossibile, nec erat deceptus, et ideo majorem ostendit iniquitatem quam Eva. Nota, quod haec quaestio de gravitate peccati Adae ponitur in quibusdam textibus in vigesima prima distinctione, tamen pertinet ad vigesimam secundam