IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(Textus Magistri Sententiarum.)
De origine illius peccati. Hic videtur diligenter investigandum esse, quae fuerit origo et radix illius peccati. Quidam putant quamdam elationem in animo hominis praecessisse, ex qua diaboli suggestioni consensit. Quod videtur Augustinus innuere super Genesim, ita inquiens : " Non est putandum, quod homo dejiceretur, nisi praecessisset in eo quaedam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret, quam falso de se praesumpserit, et quod non bene se habet natura, si a faciente recesserit. Item in eodem : " Quomodo verbis tentatoi ris crederet mulier, Deum se a re bona et utili prohibuisse, nisi inesset ejus menti amor ille propriae potestatis et de se superba praesumptio, quae per tentationem fuerat convincenda aut perimenda. Denique non contenta suasione serpentis, aspexit lignum bonum esu, decorum aspectui nec credens, se inde posse mori, forte putavit, Deum alicujus causa significationis illa dixisse. Ideo manducavit et dedit viro suo, fortassis cum aliqua suasione, quam Scriptura intelligendam reliquit. Vel forte non fuit suaderi necesse, cum eam mortuam esse illo cibo non videret vir. Sicut ergo non est permissus diabolus tentare foeminam, nisi per serpentem, ita nec virum nisi per foeminam, " ut, sicut praeceptum Dei per virum venit ad mulierem, ita diaboli tentatio per mulierem transiret ad virum. " In muliere vero, quae rationalis erat, non est ipse locutus, ut in serpente, sed persuasio ejus, quamvis instinctu adjuvaret interius, quod per serpentem gerebat exterius. " Ex praedictis tentationis modus atque progressus insinuatur, nec non etiam quod praediximus innui videtur scilicet quod tentationem praecesserat quaedam elatio et praesumptio in mente hominis.
Objectio contra illos qui dicunt elationem praecessisse in mente.
Quod si ita fuit, non igitur alterius suggestione prius peccavit, cum auctoritas tradat, ideo peccatum diaboli incurabile esse, quia non suggestione, sed propria superbia cecidit: hominis vero curabile, quia non per se, sed per alium cecidit, et ideo per alium resurgere potuit. Quocirca praedicta verba Augustini pium ac diligentem lectorem efflagitant, quae sic intelligere sane quimus : Non dejiceretur homo, scilicet in actum illius peccati, ut scilicet lignum vetitum ederet, et in has miserias per tentationem diaboli, nisi elatio comprimenda praecessisset, non utique tentationem, sed opus peccati. Talis enim fuit ordinis processus, diabolus tentando dixit : Si comederitis, erilis sicut dii, scientes?bonum et malum; quo audito statim menti mulieris surrepsit elatio quaedam et amor propriae potestatis ; ex quo placuit ei facere quod diabolus suadebat, et utique fecit. Suggestione igitur peccavit, quia tentatio praecessit, ex qua in mente ejus orta est elatio, quam peccatum operis secutum est de paena peccati.
Quae fuit elatio mulieris.
Et talis quidem elatio in mente mulieris fuit pro certo, qua credidit et voluit habere similitudinem Dei cum aequalitate quadam, putans, id esse verum quod diabolus dicebat. Et ideo specialiter mulierem commemorat Augustinus inquiens : " Quomodo crederet mulier diabolo, nisi esset in mente ejus de se superba praesumptio? " Et quod ibi sequitur, scilicet : " Quae per tentationem fuerat convincenda, vel perimenda ; " ad mulierem referendum est, ut intelligatur quae mulier, non elatio, fuerat per tentationem, etc.
Quae fuit elatio viri, an crediderit, et voluerit quod mulier.
Solet quaeri, utrum illa talis elatio et amor propriae potestatis in viro fuerit, sicut in muliere? Ad quod dicimus, quia Adam non fuit seductus eo modo quo mulier: non enim putavit, esse verum quod diabolus suggerebat. In eo tamen fuisse seductum credi potest, quod commissum veniale putaverit, quod peremptorium erat. Sed nec prior seductus fuit, nec in eo in quo mulier, ut crederet, Deum illud lignum ideo tangere prohibuisse , quoniam, si tangerent, fierent sicut dii. Verumtamen praevaricator fuit Adam, ut testatur Apostolus. Potuit ergo aliqua elatio menti ejus inesse illico post tentationem, ex qua voluit lignum vetitum experiri, cum mulierem non videret mortuam, esca illa percepta. Unde Augustinus super Genui Cum Apostolus Adam praevaricatorem fuisse ostendat diceris : Insimilitudinem praevaricationis Adae, seductum tamen negat, ubi ait : .Adam non est seductus, sed mulier. Unde et interrogatus non ait Mulier seduxit me, sed ait : Dedit mihi et comedi. Mulier vero inquit Serpens seduxit me. " Hanc autem seductionem proprie vocavit Apostolus, per quam id quod suadebatur, cum falsum esset, verum putatum est, scilicet quod Deus lignum illud ideo tangere prohibuerit, quia sciebat, eos, si tetigissent, sicut deos futuros, tanquam eis divinitatem invideret, qui eos homines fecerat. " Sed etsi virum propter aliquam mentis elationem, quae Deum latere non poterat, sollicitavit aliqua experiendi cupiditas, cum mulierem videret, accepta illa esca, non esse mortuam: non tamen eum arbitror, si jam spirituali mente praeditus erat, ullo modo credidisse quod diabolus suggerebat. "
Quis plus peccavit, Adam vel Eva ?
Ex quo manifeste animadverti potest, quis eorum plus peccaverit, Adam scilicet, vel Eva. Plus enim videtur peccasse mulier, quae voluit usurpare divinitatis aequalitatem et nimia praesumptione elata credidit, ita esse futurum. " Adam vero nec illud credidit, et de paenitentia et Dei misericordia cogitavit, dum uxori morem gerens, ejus persuasioni consensit, nolens eam contristare et a se alienatam relinquere, ne periret, arbitratus, illud esse veniale, non mortale delictum. " Unde Augustinus : Apostolus ait : Adam non est seductus ; quod utique ita accipi potest, ut intelligatur non esse seductus prior scilicet, vel in eo in quo mulier, ut scilicet crederet, illud esse verum : Eritis sicut dii ; sed putavit , utrum reposse fieri, ut et uxori morem gereret et per paenitentiam veniam haberet. Minus ergo peccavit, qui de paenitentia et Dei misericordia cogitavit. Postquam enim mulier seducta manducavit eique dedit, ut simul ederent, noluit eam contristare, quam credebat sine suo solatio contabescere et a se alienatam omnino interire ; non quidem carnali victus concupiscentia, quam nondum senserat, sed amicabili quadam benevolentia, qua plerumque fit, ut offendatur Deus, ne offendatur amicus, quod eum facere non debuisse, divinae sententiae justus exitus indicavit. Ergo alio quodam modo ipse etiam deceptus est. Inexpertus enim divinae severitatis in eo falli potuit, ut veniale crederet esse commissum, sed dolo illo serpentino, quo mulier seducta est, nullo modo arbitror illum potuisse seduci. " Ex his datur intelligi, quod mulier plus peccaverit, in qua majoris tumoris praesumptio fuit: quae etiam in se et in proximum et in Deum peccavit, vir autem tantum in se et in Deum. Inde etiam colligitur, quod mulier plus peccaverit, quia gravius punita est, cui dictum fuit : in dolores paries filios, etc.
Quod praedictae sententiae adversari videtur.
Sed huic videtur contrarium quod Augustinus super Genesim, de viro et muliere peccatum suum excusantibus ait : " Dixit Adam, mulier quam dedisti mihi, dedit mihi de ligno, et comedi; non dicit : peccavi. Super bia enim habet confusionis deformitatem, non confessionis humilitatem.Nec etiam mulier confitetur peccatum, sed refert in alterum, dicens: Serpens decepit me, et comedi, in impari sexu, sed pari fastu. " Ecce hic dicit Augustinus, quia parem fastum habuit mulier cum viro; pariter ergo superbierunt et. pariter peccaverunt: Sed hoc ita determinari potest, ut dicamus parem utriusque fuisse fastum in excusatione peccati, et etiam in esu ligni vetiti, sed disparem, et in muliere multo majorem in eo, quod credidit et voluit esse sicut
Deus, quod non vir. Verumtamen et de viro legitur, quod voluit esse sicut Deus. Dicit enim Augustinus super illum locum Psalmistae : Quae non rapui, tunc exolvebam. " Rapuit Adam et Eva, praesumentes, ut diabolus de divinitate: rapere voluerunt divinitatem, et perdiderunt felicitatem. " Item, super illumlocum : Deus quis similis tibi. " Qui per se vult esse ut Deus, perverse vult esse similis Deo, ut diabolus, qui noluit sub eo esse, et homo, qui ut servus voluit teneri praecepto, sed voluit, ut nullo sibi dominante esset quasi Deus. " Item super illum epistolae locum : Non rapinam arbitratus est, se esse aequalem Deo, " quia non usurpavit, quod suum esset, ut diabolus et primus homo."
Quorumdam sententia, quod Adam ambierit esse ut Deus, sed non crediderit possibile.
Ideo quibusdam videtur, quod - etiam Adam ambierit esse sicut Deus, non tamen credidit, id fieri posse: et ideo falsum esse quod diabolus promittebat, cognovit. Et licet divinitatis aequalitatem concupierit, non tamen adeo exarsit, nec tanta est affectus ambitione, sicut mulier, quae illud fieri posse putavit, et ideo magis illud ambiendo superbivit. Virum autem aliqua forte ambitionis subreptio movit, sed non ita, ut illud verum vel possibile forte putaret. Aliis : autem videtur ideo dictum esse, quod Adam illud voluerit, quia mulier de eo sumptaillud voluit,
sicut, inquiunt, peccatum dicitur per unum hominem intrasse in mundum, id est, in humanam naturam, cum tamen mulier ante virum peccaverit, quia per mulierem intraverit, de viro factam. Vel potius ideo per hominem dicitur intrasse, quia, etiam peccante muliere, si vir non peccasset, humanum genus minii me peccatis corruptum periret. Minus ergo peccavit vir quam mulier.
Objectio contra id quod dictum est, virum minus peccasse.
His autem opponi solet hoc modo : " Tribus modis, ut Isidorus ait, peccatum geritur, scilicet ignorantia, infirmitate , industria. Et gravius est infirmitate peccare quam ignorantia, graviusque industria quam infirmitate. Eva autem videtur ex ignorantia peccasse, quia seducta fuit, Adam vero ex industria, quia non fuit seductus, ut Apostolus ait. "Ad quod dicimus, quia, licet Eva in hoc per ignorantiam deliquerit, quod putavit, verum esse quod diabolus suadebat, non tamen in hoc, quin noverit , illud Dei esse mandatum, et peccatum esse contra agere. Et ideo excusari a peccato per ignorantiam non potuit.
Quod ignorantia alia excusat, alia non.
Est enim ignorantia, quae excusat peccantem, et est ignorantia talis, quae non excusat ; est autem ignorantia vincibilis, et ignorantia invincibilis. Excusatio omnis tollitur, ubi mandatum non ignoratur.
De triplici ignorantia, quae excusat, ei quae non.
Est enim ignorantia triplex : et eorum scilicet qui scirenotunt, cum possint, quae non excusat, quia et t ipsa peccatum est: et eorum qui i volunt sed non possunt, quae excusat et est paena peccati, non peccatum: et eorum qui quasi simpliciter nesciunt, non renuentes vel proponentes scire, quae neminem plene excusat, sed sic fortasse, ut minus puniatur. Unde Augustinus ad Valentinum : " Eis aufertur excusatio, qui mandata Dei noverunt quam solent habere homines de ignorantia. Et licet gravius sit peccare scienter quam nescienter, non ideo tamen confugiendum est ad ignorantiae tenebras, ut in eis quisquam excusationem requirat. Aliud est enim nescisse, aliud scire noluisse, quia in eis qui intelligere noluerunt, ipsa ignorantia peccatum est: in eis vero qui non potuerunt, paena peccati. Ignorantia vero, quae non est eorum qui scire nolunt, sed eorum qui tanquam simpliciter nesciunt, nullum sic excusat, ut aeterno igne non ardeat, sed fortasse, ut minus ardeat. " Non igitur mulier excusationem habuit de ignorantia, cum et mandatum noverit, et peccatum esse secus agere non ignoraverit.
Unde processerit consensus illius peccati, cum natura hominis esset incorrupta.
Solet etiam quaeri, cum sine vitio esset natura hominis , unde consensus mali processerit? Ad
quod responderi potest, quia ex libero arbitrio propriae voluntatis fuit. In ipso enim et in alio causa extitit ut fleret deterior: in alio, quia in diabolo, qui suasit: in ipso, quia voluntate liberi arbitrii consentit. Et cum liberum arbitrium sit bonum, ex re utique bona malus ille consensus provenit, et ita ex bono malum manavit. De hoc autem in sequenti plenius tractabimus, cum origo mali, et in qua re coalescat, investigabitur.
An voluntas praecesserit illud peccatum ?
Si vero quaeritur, utrum voluntas illud peccatum praecesserit: Dicimus, quia peccatum illud et in voluntate et in actu constitit, et voluntas actum praecessit: sed ipsam voluntatem alia hominis voluntas mala non praecessit, atque ex diaboli persuasione et hominis arbitrio illa voluntas mala prodiit, qua justitiam deseruit et iniquitatem inchoavit: et ipsa voluntas iniquitas fuit.
(Finis textus Magistri.)