IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Posita triplici divisione ignorantiae, resolvit peccatum Adam non fuisse ex errore, nec ex ignorantia facti praecedente , sed forte ex ignorantia circumstantiarum sequentium, ut quod tanta paena non puniretur.
Respondeo, (a) proprie loquendo, peccatum ex ignorantia est triplex, vel ubi ignorantia est causa, et sic praecedit peccatum, quia si sciret, non peccaret, et sic est quasi dispositio ad peccatum. Secundo modo concomitatur peccatum, sic enim dicitur peccare ignorans, vel aliquis peccando ignorare. Tertio modo potest ignorantia sequi ex peccato quasi paena ejus. Item (b) distinguitur, quod potest accipi pro simplici nescientia vel pro ignorantia erronea. Item distinguitur, quod potest esse ipsius facti (c) in se, vel quoad aliquas circumstantias, vel quoad aliquid consequens. Loquendo ergo de ignorantia, quae est error, sic non peccavit ex ignorantia, quia error non praecessit, ita scilicet quod crederet illud factum esse bonum, vel bonum ex hoc sequi, quia ut dicit Augustinus 3. de lib. arbit. Approbare vera pro falsis, est naturae lapsae, non institutae.
Contra, si offerebatur sibi quando peccavit bonum verum, in eligendo non peccavit: si bonum apparens, erravit. Dico, quod aliquid simplex offerebatur sibi, et ut verum bonum, potuit apprehendi, scilicet diligere uxorem, tamen non est usus sicut apprehendit. Unde scivit esse melius Deo placere quam uxori, et volitio qua voluit uxori placere, fuit peccatum, et ante illam non habuit errorem, nisi improprie vocando errorem, et ideo prius peccavit quam erravit. Cujus probatio est, quia si ante peccatum erravit, bonum, aliquid ergo apparuit sibi quodnon erat bonum, sed apparebat, et tunc circa principium potuit esse error, quia illud est principium quod apparet de se verum.
Si autem dicatur quod non est principium, ergo si apparuit falsum, ex syllogismo falso in forma, non concluditur sibi necessario, quia non oportet voluntatem adhaerere propter syllogismum sophisticum: si ex syllogismo falso in materia, quaero, aut de se apparet falsum, et sic esset oppositum principii veri, quod neminem deciperet, si ex alio appareret falsum, tunc erit processus in infinitum ; aut erit devenire ad aliquod, quod de se apparet falsum. Ideo dicendum, quod non peccavit ex errore. Similiter ignorantia facti non praecessit peccatum, scivit enim hoc esse contra praeceptum Dei, comedere de ligno, sed ignorantia circumstantiarum consequentium, utpote utrum tanta paena sequeretur, bene potuit habere illam ignorantiam ante peccatum. Similiter (d) ignorantia potuit sequi peccatum primum, inquantum ex immoderato appetitu complacendi uxori suae, peccando credidit oppositum, scilicet esse veniale quod erat mortale.
Ad primam rationem dicendum, quod ista credulitas erronea, vel concomitabatur , vel sequebatur primum peccatum. Ad secundum (c) dico, quod peccavit ex electione, in eo quod elegit sic complacere uxori, non tamen intelligendo electionem prout est syllogismi practici ; potuit enim quod inordinate appetiit, fuisse absolute apprehensum, apprehensione simplici, absque aliquo erroneo judicio praecedente, et hoc sufficit ad hoc, quod illud inordinate appeteret.