IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(a) Respondeo, etc. Dicit Doctor quod peccatum ex ignorantia potest tripliciter contingere, ut homicidium: aut enim ignorantia praecedit, id est, quod homicida ignoret tale homicidium esse peccatum, et talis ignorantia est causa peccati, accipiendo causam pro occasione sive pro dispositione, ad quam sequitur tale homicidium, puta, quia ignorat esse peccatum, ideo committit homicidium, et si non ignoraret, non committeret. Talis gnorantia, quae est juris divini, vel juris naturae nunquam excusat. Vel secundo, dicitur peccare ex ignorantia concomitante, id .est, quod peccalum?concomitatur ignorantia , quia licet non ignoret homicidium esse peccatum, multa tamen ignorat, puta quod tanta paena debebatur, tanto praemio, vel dono privatur, vel quod tam vituperabilis reddatur et hujusmodi, et sic dicitur communiter, omnis peccans ignorat. Tertio, ipsa ignorantia potest sequi ex peccato quasi paena peccati, sicut dicitur Sapientiae 2. cap. quod malitia excaecavit eos: certum est enim, quod genus humanum propter peccata in magnam caecitatem incurrit tanquam in paenam peccati.
(b) Item, distinguitur, quod potest accipi pro simplici nescientia, etc. Hic nota, quod ignorantia accipitur dupliciter : Uno modo negative sive privative, sicut Franciscus ignorat hominem esse risibilem, quia ponitur tantum negatio scientiae. Alio modo contrarie, et talis ignorantia non tantum ponit negationem hujus cognitionis, quae cognoscitur hominem esse risibilem, sed etiam ponit habitum vel actum contrarium, sicut quis firmiter credit hominem non esse risibilem, id est, quod habeat notitiam de ista, quod homo non est risibilis, quae potest causari in aliquo per syllogismum falsigraphum, et talis ignorantia opponitur contrarie scientiae, ut patet primo Posteriorum, et sic hoc modo potest accipi injustitia, negative, scilicet et contrarie, ut patet a Doctore supra dist. 7. et in tertio, dist. 30.
(c) Item distinguitur potest esse ipsius facti, etc. Dicit Doctor quod aliquando ignorantia est ipsius facti, quod est quando ignoratur tale factum esse peccatum. Exemplum : Aliquis scit homicidium esse peccatum mortale, et committit illud, dando venenum, si ignorat hoc factum esse verum homicidium, etc. dicitur ignorantia facti; vel potest esse ignorantia quoad aliquas circumstantias, ut quando aliquis scit homicidium esse peccatum mortale, et commissum in Ecclesia est majus peccatum, ignorat tamen aliquam circumstantiam forte magis aggravantem. Vel potest esse ignorantia quoad aliquod consequens, puta ignorantiae, quod tali peccato tanta vel lanta paena debeatur, vel quod tanto bono privetur. Sequitur in textu, loquendo igitur, etc.
Doctor dicit, quod talis error non fuit in Adam, scivit enim magis fore obediendum Deo, quam consentire deliciis uxoris, et scivit quod comedendo de pomo, ne contristaret delicias uxoris erat malum, et contra divinum praeceptum, et ideo non peccavit ex ignorantia, accipiendo ignorantiam, puta quae praecedit peccatum, et est dispositio ad peccatum, ut dixi supra. Sequitur : et ideo, quia prius peccavit, quia si tu dicis, quod prius erravit, accipiendo errorem primo modo pro ignorantia ante peccatum, sequitur quod aliquod bonum apparuit Adae, quod tamen in veritate non erat bonum, sed tantum in apparendo, ut puta, si complaceret magis uxori, quam Deo esset bonum tantum apparenter, si tale bonum, ut apparens prius sibi apparuit, ignoravit esse bonum apparens, sequitur quod ante peccatum, puta ante electionem, qua peccavit consentiendo uxori, potuit esse error circa primum, quod est impossibile, et declarat Doctor quomodo talis error fuit circa principium. Sicut enim principium de se verum est notum ex notitia terminorum, ita quod ibi non accidit error, terminis tamen praecognitis, ita illud potest dici principium apparens verum, quod apparet verum ex sola notitia terminorum, sicut hoc majus bonum est assentire uxori quam Deo.
Si dicatur, quod talis error non fuit circa principium ; ergo si hoc falsum, puta magis complacere uxori quam Deo, est majus bonum, non est principium apparens verum, sequitur quod erit conclusio falsa apparens vera, et tunc aut talis conclusio apparet vera ex syllogismo falso in forma, aut ex syllogismo peccante in materia. Si primo modo, sequitur quod non conclusit sibi necessario, quia ipse Adam, ut creditur, fuit perfectissimus Logicus, cum omnium creaturarum habuisset scientiam, et si non conclusit sibi, non oportet voluntatem Adae adhaerere huic, scilicet quod melius esset complacere uxori, etc. Si secundo modo, aliqua praemissa fuit falsa, et quaeritur ultra, si praemissa falsa fuit, aut de se apparebat falsa, aut ex alia. Si primo modo, ergo illa erat oppositum primi principii, quia sicut primum principium verum est de se, apparens verum, et nemo decipitur in ejus veritate, ita similiter oppositum primi principii est de se apparens falsum, et sic neminem decipit. Si secundo modo, scilicet si dicas, quod illa praemissa falsa ex alia apparet vera, et sic intelligit illud, si ex alio apparet falsum, id est, si id quod est falsum, ex alio apparet, supple quod est verum, quaero de illa alia praemissa, ex qua ista apparet, aut ex se apparet falsa, aut ex alia ; si ex se, procedo ut prius, quia erit oppositum primi principii ; si ex alia tunc erit processus in infinitum ; si ergo fuit error in Adam ante peccatum, et ille error non potuit esse ex syllogismo falso in forma aut in materia ; ergo ille error erat in principiis, quod est impossibile, quia nullus circa principia errat.
(d) Similiter, etc. Dicit Doctor quod tale peccatum potuit sequi talis ignorantia, quod ex immoderato amore complacendi uxori suae credidit illud peccatum esse veniale, quod tamen erat mortale, non credo tamen quod ante peccatum fuerit talis ignorantia, quod crediderit illud peccatura tantum esse veniale, sed sic appetitus ejus fuit immoderatus, complacendo uxori, quod fuit excaecatus, credendo illud peccatum esse veniale. Unde dicit Doctor quod talis ignorantia concomitabalur vel sequebatur ipsum peccalum.
(e) Ad secundum dico, etc. Nota in. ista littera, quod electio propriissime sumpta sequitur conclusionem syllogismi practici, id est, quod sequitur cognitionem conclusionis practicae deductae ex syllogismo practico, sicut aliquis eligit sibi potionem ut sanetur, intellectus enim sic concludit : omnis sanitas est acquirenda per medium ordinatum ad illam, sed potio amara est medium conveniens ad sanitatem acquirendam ; ergo, etc. Electio enim voluntatis, quae sequitur talem volitionem, dicitur electio propriissime sumpta. Potest etiam esse electio circa aliquod principium sibi simpliciter ostensum, ut bonum est diligendum, nam ostenso hoc principio voluntati, voluntas potest diligere illud, et talis dilectio dicitur electio, licet non ita propria, etc.