IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Utrum Deus possit facere voluntatem creaturae rationalis impeccabilem per naturam ?
Alens. 2. p. q. 1. art. 2. sig. 3. D. Thom. hie q. 1. ori. 1. D. Bonav. art. I. q. 1. Richard. art. 1. q. 1. Dura ad. q. 1. Gabr. q. 1. Argent. q. 1. ari. 4. Bassol. g. un.
Circa distinctionem - vigesimam tertiam, in qua Magister agit de casu primorum parentum ex parte Dei permittentis, quaero unum: Utrum Deus possit facere voluntatem creaturae rationalis impeccabilem per naturam? Quod sic, probo : Deus potest facere aliquod corpus, quod non potest deordinari a motu suo, ut est corpus caeli ; ergo similiter potest facere aliquem spiritum, qui non poterit deordinari a motu suo; ergo erit impeccabilis.
Item, Deus potest facere voluntatem aliquam, quae necessario tendat in aliquod bonum, puta in finem: ergo facere poterit, quod necessario ista voluntas tendat in omne ordinatum ad illum finem, quare, etc. Antecedens patet per Augustinum 13. de Trin. qui dicit quod omnes volunt necessario beatitudinem. Consequentia probatur : Eadem enim necessitate qua aliquid tendit in finem, tendit et in ea quae sunt ad finem.
Praeterea, Anselmus dicit, et est supra dictum, quod posse peccare non est libertas, nec pars libertatis, sed quod non est de essentia alicujus, potest per potentiam Dei
(saltem si est absolutum) fieri sine illo: ergo liberum arbitrium esse sine potentia peccandi, non includit contradictionem. .
Item, Deus potest facere creaturam impeccabilem per gratiam: ergo et per naturam. Antecedens patet de Angelis confirmatis. Consequentia probatur, quia Deus potest facere in creatura quidquid non repugnat limitationi creaturae ; sed non repugnat naturae limitatae, quod Deus creet aliquam creaturam, in qua unitive contineatur perfectio charitatis vel gratiae. Charitas enim est quid finitum, sicut et gratia, et ideo non possunt facere creaturam infinitam, licet unitive contineantur in ea, et ita videtur, cum Deus possit omni creatura data nobiliorem creare, quod possit creare creaturam in tali gradu entitatis, quod unitive contineat perfectionem charitatis et gratiae. Vel proba sic consequentiam, quia quod non opponitur alicui creaturae, potest concreari illi, et per consequens potest esse connaturale sibi: gratia vel charitas est hujusmodi respectu rationalis creaturae: ergo, etc.
Item, aliqua voluntas potest esse, et est impeccabilis in primo instanti creationis, quia in primo instanti tali est motus voluntatis naturalis, et per consequens rectus naturaliter et necessario: ergo et in quolibet instanti sequenti, potest voluntas illa talis continuari. Consequentia patet, quia ex quo manet forma eadem in instantibus sequentibus, sicut in primo, si in primo potest, et necessario est impeccabilis, igitur et in aliis.
Oppositum, Anselmus, Cur Deus homo, lib . 2 c. 10. in fine, respondens discipulo quaerenti ab eo, cur non potuit Deus facere creaturam rationabilem impeccabilem per naturam, dicit Anselmus, quia non potuit ipsam facere Deum ; ergo nulla creatura potest esse impeccabilis, nisi sit assumpta a supposito divino.
Item hoc idem dicit Augustinus contra Maximinum, lib. 3. cap. 13. unde dicit ibi, quod Angeli peccaverunt et daemones facti sunt, et cuicumque rationali creaturae praestatur, ut peccare non possit, non est hoc naturae propriae, sed Dei gratiae.
Item Hieronymus in tractatu de filio prodigo, dicit quod solus Deus est, in quem non potest cadere peccatum, et ponitur dist. 7. c. 2. hujus. 2.