IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
Scholium.
Pro negativa parte, in qua omnes conveniunt, scilicet non esse possibilem creaturam impeccabilem per naturam, ponit tres rationes Alensis, easque refutat.
Ad quaestionem (a) dicitur, quod Deus non potest hoc facete, quod patet per auctoritates dictas et per rationes. Prima talis est, omnis voluntas quae non est regula suae actionis, sed habet regulam superiorem, aliam scilicet a se, potest ab ista sibi dimissa discrepare, et per consequens peccare; sed omnis voluntas creata est hujusmodi, etc.
(b) Praeterea, voluntas creata sibi derelicta vel secundum se considerata, non tantum habet pro objecto adaequato primum bonum et verum, quod est finis ultimus, sed bonum quod convertitur cum ente, scilicet bonum commune ad bonum verum et ad bonum apparens, sed nulla potentia esse potest quae naturaliter non posset tendere in totum suum objectum: ergo omnis voluntas creata per naturam, potest tendere in bonum apparens, et per consequens poterit deficere et deviare.
Item, omnis creata voluntas, ex hoc quod est de nihilo, necessario tendit in nihil: ergo non potest de nihilo creari, quin possit deficere.
Dico, quod (c) istae rationes non concludunt. Ad primam, nego assumptum: non enim est necesse quod voluntas, quae non est sua regula, in agendo possit deficere, sufficit enim quod in agendo conformetur necessario regulae, quae non posset deviare. Exemplum, intellectus noster non est sua prima principia intelligibilia, quia ante omnia intelligere est sicut tabula rasa, in qua nihil depictum est, et. tamen intellectus noster circa prima principia non potest errare. 2. Metaph. cum tamen non sit in intelligendo regula sua. Eodem modo de voluntate beati, nam in operando non potest errare. Unde omne illud, quod necessario conformatur regulae suae, etsi non sit ipsa regula sua, non potest plus deficere quam ipsa regula sua.
Contra secundam rationem (d), quidquid sit objectum voluntatis divinae, voluntas divina extendit se ad omne id, ad quod extendit se voluntas creata, sicut intellectus divinus extendit se ad omnia intelligibilia, ad quae extendit se intellectus creatus igitur extendit se voluntas divina ad bonum apparens, sicut voluntas creata, et tamen non potest deviare. Et similiter voluntas beati extendit se, ad quodcumque objectum extendit se voluntas damnati, et tamen non sequitur quod possit peccare.
Dico igitur, quod bonum (e) apparens potest esse objectum voluntatis Dei et beati, non tamen quantum ad omnem actum voluntatis quem habet circa illud viator vel damnatus, quia duplex est actus voluntatis, scilicet velle et nolle; ideo bonum apparens potest esse objectum Dei voluntatis et beati, sed non respectu cujuscumque actus voluntatis.
Ad aliud, si concedatur quod quod voluntas sibi dimissa tendat in nihil, tamen ex hoc non sequitur, quod possit peccare, vel errare, quia pari ratione cum intellectus sit ex nihilo, potest deficere, et per consequens, secundum tuam rationem posset errare circa prima principia, quod falsum est, quia circa prima principia non potest errare, stante natura sua. Similiter amare Deum est actus voluntatis creatae de nihilo: et tamen stante actu, impossibile est ipsum deficere a rectitudine, ita quod posset esse non rectus, dum est. Si etiam esset bona ratio, concluderet quod lapis posset peccare, quia sibi demissus tendit in nihil, et voluntas etiam beati.
Dico igitur, quod omnis creatura potest tendere in nihil, et in non esse, eo quod de nihilo est, et sua actio, similiter tendit in non esse, et hujusmodi tendentia surgit necessario ex natura rei; sed ex hoc non potest poni defectus culpabilis.