IN LIBRUM SECUNDUM SENTENTIARUM
Contra istam (b) opinionem arguo sic: Primo, nihil est idem realiter A, sine quo A esse,
(lamento, ab eo tamen distingui formaliter, et probat utrumque membrum.
Ad argumenta (a) principalia hujus quaestionis.
Hic dicitur (a) quod in existentia actuali Angeli est successio formaliter.
QUAESTIO IV. Virum operatio Angeli mensuretur oevo ?
QUAESTIO V. Utrum Angelus sit in loco ?
In ista (a) quaestione Damascenus, lib .2. cap.
QUAESTIO X. Utrum Angelus possit movere se
QUAESTIO Xl. Utrum Angelus possit moveri in instanti
Hic concordant (a) aliqui in ista negativa, quod Angeli non habent distinctam notitiam naturaliter.
Ad argumenta (a) secundae quaestionis.
q. 11. in Gen. Athan. Chrys. Theophyl. in c. 8. ad Hebr.
Ad argumenta quaestionum per ordinem.
QUAESTIO I. Utrum peccatum pauit esse a Deo ?
Respondeo, (a) primo dicendum est de bonitate naturali. Secundo de bonitate morali.
Contra est Hieronymus super Ezech. Idem etiam dicit Augustinus 2. de Trin. c. c. illo : Modi autem,
QUAESTIO II. Utrum peccatum possit esse in sermone ?
Contra,in Psalm. Reddet unicuique juxta opera sua. Et Apoc Opera enim illorum sequuntur eos.
(f) Dico igitur ad quaestionem, etc. Hic Doctor intendit probare intentum principale, et ut clarius intelligatur, supponit aliqua.
Primo, quod voluntas nostra tenetur sequi regulam superiorem, quae est voluntas divina, ita quod deviando ab illa peccat, ut patet infra dist. 35. et in primo, dist. 44. et in quarto, dist. ultima.
Secundo supponit, quod voluntas creata est tantae libertatis, quod nullo modo necessitatur respectu cujuscumque objecti etiam formaliter infiniti, ut satis probavit in primo, dist. I.
Tertio supponit, quod voluntas dicitur ex hoc peccare, vel quia omittit quod tenetur facere, puta omittit diligere Deum in aliquo tempore, et tamen pro aliquo tempore tenetur diligere ipsum super omnia, ut probat Doctor in tertio, dist. 9. et 27. vel quia committit aliquid, quod obligatione divina tenetur evitare ; stante ergo obligatione divina respectu multorum praeceptorum, an potuerit fieri natura rationalis impeccabilis ? Et sic debet intelligi titulus quaestionis, quia sicut Deus dedit praecepta secundae, tabulae, obligando non ad observantiam illorum, etiam potuit nos non obligare, ut patet in tertio. Sed de praeceptis primae tabulae est magis dubium. Non enim credo, quod Deus de potentia absoluta possit dispensare contra hoc praeceptum, ut creatura non teneatur diligere Deum super omnia. De hoc vide in tertio, dist. 27. Sed quidquid sit, non curo pro praesenti. Titulus tamen quaestionis sic debet intelligi, quod stante obligatione divina vel naturali ad aliquid agendum vel non agendum, an potuit creari natura rationalis ex natura impeccabilis, et probat Doctor quod non.
(g) Ad quod probabiliter declarandum. Hic supponit quod omnis voluntas potest appetere commodum, et per consequens proprium commodum, et sic peccare. Hic tamen nota, quod si voluntas secundum appetitum naturalem appetat commodum, quantumcumque appetat, non peccat, cum talis appetitus naturalis sit semper rectus, ut patet supra in hoc secundo, distinct. 6. quaestio 2. et 4. dist. 49. et 50. Dico ultra, quod absolute loquendo, si voluntas secundum affectionem justitiae, sive ut libera appetat conformiter tali appetitui, ex hoc etiam non dicitur peccare, sed quia Deus obligavit nos non sequi immoderate appetitum naturalem, ut patet, quia appetitus naturalis non est ad mori, quia nolumus expoliari, sed vestiri, et tamen Deus obligavit nos, ut velimus actu elicito mori, secundum quod placet voluntati suae. Debet ergo intelligi ratio Doctoris sic : ex quo omnis voluntas creata potest velle conformiter appetitui suo naturali commodum, et proprium commodum contra ordinationem divinam, ideo potest peccare. Et merito dicit quod omnis voluntas, in qua non necessario conjunguntur appetere commodum, supple actu elicito, et recte appetere, potest appetere recte et non recte.
(h) Dices, quod voluntas, etc. Si diceretur, quod sicut Deus creat voluntatem secundum appetitum naturalem, ita quod sicut ille appetitus semper est rectus, et inclinatio ejus semper recta, videtur quod possit creare voluntatem, ut liberam, quod sicut ipsa est in se recta, et a Deo creata, ita appetere suum, supple actu elicito, sit rectum, et sic ex hoc quod appetit actu elicito semper dicatur recta, ita quod tali actu non possit appetere non recta.
(i) Contra omnis voluntas, etc. Nota bene hanc litteram, quia hic non probatur quod dicitur absolute, quod non possit creare aliquam voluntatem, quae ex hoc quod appetit actu elicito, recte appetat: nam sicut voluntas actu elicito potest appetere sibi commodum, ita similiter actu elicito potest appetere majus commodum, et summum sibi commodum, sic quod potest sequi suum appetitum naturalem. Appetitus enim naturalis est tantum ad perfectionem sibi possibilem, et tantum ad possibile, ut probat Doctor in quarto, dist. 43. Pono modo quod appetitus naturalis possit absolute ad summam beatitudinem creari, quod verum est, ut patet a Doctore in quarto, dist. 50. et sic ad illam tanquam ad commodum sibi, et ad majorem tanquam ad majus, et ad summam tanquam ad summum commodum ; sed voluntas libera, quae est eadem realiter cum seipsa, ut appetitus naturalis, ut patet supra, dist. 6. quaest. 2. et in quarto dist. 49. maxime in appetendo actu elicito conformatur secundum appetitum naturalem. Quia ergo Deus non posset creare talem voluntatem, quae actu elicito tantum appeteret ad quod ejus appetitus naturaliter inclinatur, dicit ergo Doctor supponendo unum, quod dicit in littera, scilicet quod appeteret commodum eo modo quo esset sibi majus commodum. Hic modus appetendi non est ordinatus ad Deum, ut supra patuit, et quod hic modus non sit ordinatus a Deo, imo oppositum magis, patet, quia est mihi majus commodum absolute beatificari simul in anima et corpore, morte non intercedente, est etiam mihi majus commodum summa beatitudine beatificari, quam minori: sed hic modus non est a Deo, cum ordinaverit dare beatitudinem correspondentem meritis, et sic de aliis dici potest.
(j) Item secundo arguo sic, etc. Ista ratio Doctoris dicit, quod non potest ex se quietari, nisi in ente infinito, quod non habet praesens. Ex hoc videtur quod si haberet perfecte praesens, quod ex natura non posset peccare, et sic oriuntur multa dubia, quia secundum eum in hoc 2. dist. 9. omnes Angeli habuerunt Deum sub ratione deitatis praesentem in specie intelligibili creata ab ipso, et perfecte cognoscebant ipsum esse ens formaliter infinitum, et perfecte quietativum, et tatamen multi eorum peccaverunt. Secundo, quia non video, quin Deus possit facere creaturam rationalem, cui ipse Deus esset praesens in ratione infiniti, ita quod talis creatura intuitive videret illum, et sic tunc non posset peccare ex dictis ejus, cujus tamen oppositum patet, supponendo quod teneatur ipsum diligere super omnia. Nam tunc non repugnaret sibi, posse deficere a tali dilectione, ut patet ab ipso in 1. dist. 1. quod voluntas respectu Dei clare visi non necessitatur ad diligendum ipsum, sed potest non diligere. Dico, quod hic Doctor loquitur de creatura, ut derelicta in puris naturalibus, quae ut sic, non habet bonum infinitum sub ratione propria sibi praesens, nec in se, nec in specie intelligibili, ut patet a Doctore n pluribus locis. Si ergo non habet bonum infinitum sibi praesens, in quo possit quietari, sequitur quod possit deficere et peccare, et non dicit Doctor quod si haberet, quia tunc non posset peccare, imo esset magis argumentum a fortiori, quod si Angelus habuit Deum sibi praesentem, et tamen potuit peccare, quanto magis creditur, quod relicta in suis puris naturalibus non potest habere Deum sibi praesentem sub ratione propria, nec respectu cognitionis intuilivae, nec etiam abslractivae poterit ex natura sua deficere et peccare.
Nunc Doctor solvit argumenta principalia.
(k) Ad primum, patet quomodo Deus posset facere aliquod corpus moveri difformiter, cum non repugnet naturae suae intrinsecae, sicut enim nunc primum mobile movetur ab Oriente in Occidentem, posset facere quod moveretur e contra ; et sicut tale corpus perficit cursum suum uno die naturali, posset facere ipsum moveri in majori tempore, et in minori. Sed hic esset difficultas, quia grave motu suo tendit tantum ad centrum terrae. An modo Deus posset facere ipsum grave, quod tenderet sursum, ita quod sicut sua natura tendit deorsum, quod etiam possit tendere sursum ?
Dico breviter, quod si loquamur de principio intrinseco ipsius motus, quod est gravitas, ipsa est sicut ratio formalis movendi grave deorsum, quod repugnat sibi, quod sit ratio formalis movendi illud sursum, quia tunc aliquid quod secundum suam rationem formalem est determinatae actionis, non posset fieri actionis oppositae non mutata tali ratione formali. Si etiam loquamur de principio intrinseco passivo, dico, quod grave sic habet naturalem inclinationem ad motum deorsum, quod non potest moveri sursum secundum inclinationem suam naturalem, nisi mutaretur natura gravis: patet, quia inclinatio naturalis et natura cujus est, sunt simpliciter eadem res, ut dicit Doctor in 4. dist. 49. modo inclinatio naturalis sic necessario, et semper est ad aliquid in particulari, quod non potest esse ad oppositum illius, ut patet a Doctore ubi supra. Si vero loquamur, ut grave comparatur ad potentiam superiorem, dico, quod non repugnat sibi posse moveri sursum, et moveri difformiter. (1) Ad aliud dico. Hic Doctor dat duplicem responsionem : Unam sequendo ad viam propriam, quod nulla voluntas creata necessario tendit in finem ultimum, ut satis probavit in primo, distinct. 1. Aliam, quia posito secundum communem opinionem quod voluntas creata necessario velit ultimum finem, non tamen sequitur, quod necessario velit ordinata ad finem, et ultra posito quod velit necessario ordinata ad finem, non tamen sequitur quod necessario velit modo debito. Ista littera habet aliqualem difficultatem. Si enim voluntas creata vult necessario ultimum finem tanquam summe commodum sibi ordinando illum finem ad commodum suum, certum est quod non sequitur quod necessario velit omnia alia entia, quae sunt ad Deum, quia in ratione talis volitionis finis, non includitur volitio aliorum a Deo, et si via communis sic intelligeret, quod voluntas creata sic necessario vult ultimum finem, illa voluntas non recte vellet, quia non vellet eo modo quo esset volibile, quia tantum est volibile propter se, ut dicit Doctor in 4. dist. 49. Si vero communis opinio dicat, quod voluntas creata vult ultimum finem clare visum propter se, ita quod diligat illum tantum propter se, adhuc non sequitur quod velit alias creaturas, quia in ratione talis volitionis finis non simpliciter includitur ratio aliarum creaturarum, quia tunc esset impossibile illum diligere sine aliorum dilectione. Si vero sic intelligatur, quod ex ordinatione divina voluntas creata tenetur diligere finem propter se, et ea quae sunt ad finem propter illum, ita quod nisi voluntas creata diligat creaturas in ordine ad Deum, non potest recte diligere ultimum finem propter se ; sic verum est quod hoc modo Dominus ordinavit, ut diligamus eum propter se et proximum propter Deum, ita quod ista non stant simul, dilectio Dei propter se et odium proximi. Si etiam loquamur simpliciter et absolute, possumus dicere quod voluntas creata necessario diligat Deum propter se, non tamen sequitur, quod diligat creaturam in ordino ad Deum, quia potest ipsam non diligere in ordine ad Deum, et sic peccare.