In librum secundum sententiarum
Quaestio iv. virum operatio angeli mensuretur oevo ?
Quaestio v. utrum angelus sit in loco ?
Quaestio x. utrum angelus possit movere se
Quaestio xl. utrum angelus possit moveri in instanti
Quaestio i. utrum peccatum pauit esse a deo ?
Utrum portio superior sit potentia distincta a portione inferiore?
D. Thom. 1. p. q. 79. a. 9. et hic g. 2. a. 1. D. Bonav. Mei. r. art. 2. q. 2. Richard.art. 2. g. i. Dur. q. 4. Gabr. q. 1. art. 3. Aegid. q. 2. art. 1.
Circa distinctionem vigesimamquartam, in qua Magister determinat de adjutoriis ad resistendum, ponens quamdam distinctionem animae potentiarum , quaeritur unum : Utrum portio superior sit potentia distincta a portione inferiori? Quod sic, secundum Augustinum 12. de Trin. c. 4. Imago est in superiori portione, sed in inferiori non est;sed hoc non esset, si essent una et eadem potentia.
Item, potentiae distinguuntur per objecta 2. de Anima t. 33. sed objectum portionis superioris est aeternum, et inferioris temporale, quae sunt objecta valde distincta: ergo, etc.
Confirmatur 3. Ethic. Scientificum et ratiocinativum sunt alterae particulae animae, quia objecta eorum, scilicet necessarium et contingens, differunt genere.
Oppositum per Augustinum, ubi supra in principio capituli inquit : Animam in haec duo, scilicet portionem superiorem et inferiorem, non nisi per officia geminamus.
SCOLIUM.
Portionem superiorem non esse unam potentiam, sed complecti memoriam, intelligentiam et voluntatem, ut respiciunt objectum aeternum, easdem etiam tres potentias contineri in portione inferiori, ut tendunt in entia alia a fine.
Dico, (a) quod potest esse unus intellectus quaestionis : Utrum portio superior sit tantum una potentia, et portio inferior tantum una alia distincta ab illa, et tunc dico, quod ille intellectus est falsus et impossibilis , quia neutra portio tantum est una potentia. Nam secundum Augustinum ubi supr a, portio superior est respectu aeternorum, sed respectu aeternorum potest esse et est memoria , intelligentia et voluntas, quae sunt plures potentiae distinctae; igitur, etc. Major patet per Augustinum, distinguendo superi orem portionem ab inferiori. Minor patet per eumdem, qui dicit quod imago Trinitatis, quae non est nisi quantum ad illas tres potentias, est in portione superiori rationis: ergo sequitur quod portio superior non est unica potentia.
Quod etiam (b) hujusmodi potentiae dictae sint respectu aeternorum, patet per potentias, quae ponuntur principia productionum in divinis, quae sunt necessario intellectus et voluntas. Haec enim principia, sive potentiae, sunt respectu objecti aeterni, scilicet essentiae, divinae: non enim praedictae potentiae, intelligendo et volendo objectum temporale, sive non aeternum, producunt Filium et Spiritum sanctum, quia tunc dependerent personae istae a temporali: sed hujusmodi principia vel potentiae intelligendo et volendo essentiam divinam , quae aeterna est, principiant personas: igitur similiter erit de hujusmodi potentiis in creatura rationali, scilicet quod memoria, intelligentia et voluntas erunt respectu aeternorum: portio igitur superior, quae est respectu aeternorum, cum non sit respectu eorum, nisi ratione praedictarum potentiarum, non erit una potentia tantum.
Eodem modo de portione inferiori, in qua scilicet est illa eadem imago Trinitatis, quae etiam consistit in illis tribus potentiis, quia anima potest esse et est quandoque in potentia accidentali, respectu objecti temporalis intelligibilis, habens notitiam habitualem, sive habitum scientiae vel conclusionis alicujus, et hoc respicit memoriam ; aliquando est in actu secundo intelligendi illud, et hoc respicit intelligentiam; ex hoc autem, quod in actu intelligit, sequitur volitio quae respicit voluntatem. Quare cum ista tria non possint esse una potentia, portio inferior non erit tantum una potentia.
Portio etiam superior (c) et inferior non possunt distingui per hoc, quod una sit contemplativa vel respectiva, et alia practica, imo tam speculativa quam practica pertinent (secundum Augustinum) ad portionem superiorem , quia contemplatio (secundum Augustinum) non est nisi actus respiciens aeternum et praxis ejusdem portionis superioris est actus ejus respiciens temporale respectu aeterni, sive in ordine ad aeternum.